Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 46, de Fruitione
Novus casus quando Deo non fruendum est simpliciter
In alia lectione in praecedenti lectione responsum est ad argumentum quo probabatur quod in casu non est deo fruendum sed potius subveniendum esset proximo dictum est circa hoc quod conversio ad creaturam ordinata est etiam dei fruitio Ita quod a dilectione dei fruitiva quis convertatur ad dilectionem creaturam ordinatam quia eo ipso quod utitur debite creatura realiter fruitur deo
Continuando materiam arguitur quod liceat cessare a fruiti ove dei simpliciter et quod in casu fruitio dei esset peccatum ponitur casus detur sorti praeceptum negativum scilicet quod per totam a horam non fruatur deo in isto casu stante ista prohibitione si sortes exeat in actum ipse peccat mortaliter probatur quia facit contra divinum praeceptum sibi datum
Responsio ad istum casum
Respondetur quod multipliciter quod tenendo quod non stat aliquem esse in peccato et frui deo posito illo casu tacto
Propositiones
Prima propositio
Quod semper fruitio Dei est licitadico primo quod stante casu creatura rationalis potest transgredi praeceptum patet quia stante casu potest habere nolle conformiter ad praeceptum si datur quo dato realiter transgreditur praeceptum scilicet nolendi divino praecepto obedire Sed per istud ratio intratur difficultas Nam quaeritur utrum actus fruendi in hora prohibitionis esset licitus a creatura pono primo istam propositionem quod semper fruitio dei est licita et meritoria in via salutis sic quod non stat per eam peccare scientiam lege communi
Secunda propositio
Quod non stat creaturam elicere fruitionem stante prohibitione sibi facta2a propositio non stat creaturam elicere huiusmodi fruitionem stante prohibitione sibi facta patet quia non meretur et peccaret simul Ex hoc sequitur quod non potest creatura huiusmodi praeceptum in mediate transgredi voco in mediate quod faciat distincte sibi prohibitum patet prohibitum est quod fruatur et non stat quod fruatur et quod sit sibi prohibitum
Contra hoc arguitur nam habeat sortes praeceptum continuandi fruitionem usque ad a a instans et non ultra tunc adveniente a sortes fruitum deo et inmediate post hoc fruetur ergo fruendo deo transgreditur et peccabit consequentia et prima pars antecedentis notae sunt 2a pars probatur multipliciter primo quia stante praecepto huiusmodi a instans non est sibi debite notum nec est in potestate creaturae cognoscere ergo creatura continuabit actum credendo praeceptum inplere tunc sic continuabit post a ergo peccabit
2o immediate post a non est minoris causae continuative quam ante a igitur post a continuabit et per consequens continuabit in tempore prohibitionis
Item voluntas non potest subito cessare ab actu ergo illa consequentia est bona voluntas fruitur deo in a instanti ergo fruetur post a igitur peccabit
Item ad idem voluntas quae fruitur deo in a instanti sic se habet quod eius actus fruendi tunc est et non datur ultimum instans rei permanentis ergo post erit actus fruendi sed post a ergo creatura fruetur deo rationaliter post a ergo in tempore quo sibi prohibitum est ergo stat frui deo et peccare
Tertia Propositio
Quod Deus respectu actus mali non potest specialiter concurrere movere vel influere2o notandum quod deus respectu actus mali non posset spiritualiter influere vel movere nec etiam caritas Nam commune est quod etiam deo repugnat causare assensum falsum se ipso inmediate in creatura ymmo quemcumque errorem etiam inpertinentem ad salutem et hoc ratione suae inmensae bonitatis Sequitur quod non stat deum concurrere specialiter respectu actus prohibiti nec caritative
Sequitur quod non stat huiusmodi actum fruitionis durare ultra a instans probatur clare quia in toto tempore post a est prohibitus ergo deus respectu eius subtrahit specialem efficientiam et assistentiam etiam caritas ergo huiusmodi actus desunt esset et per consequens non erit in potestate voluntatis ipsum continuare quia liberum arbitrium non sufficit vel continuare sive praedictis Sic apparet qualiter in isto casu creatura non poterit frui deo per a instans
Ad rationes
Ad primam
Tunc ad rationem nam creatura non cognoscit distincte a instans ergo stat quod ultra contumet apparet solutio ex dictis sive cognoscat distincte huiusmodi instans ultra quaestio non licet frui deo sive non tamen non stat quod habeat huiusmodi actum ultra a instans per subtractionem specialis influentiae dei et caritatis
Ad secundam
Ad 2m quando dicitur nam creatura habet causalitatem essentialem respectu sui actus post a sicut ante Breviter patet quid dicendum quia licet voluntas sit aequae libera et eiusdem potestatis quantum est ex se tamen sua causalitas non sufficit nec ad productionem nec continuationem sed requiritur Respondetur sicut non est in potestate naturali voluntatis sive speciali adiutorio dei actum meritorium producere vel actum dei fruitiva Ad aliud de ultimo instanti quando dicitur si voluntas frueretur in a et post numquam frueretur tunc actus fruendi haberet ultimum instans
Respondetur quod nullum videtur inconveniens quod nisi permanentis detur ultimum sui esse nam hoc habent ponere ponens quod quantitas sit res distincta a substantia quanta nam si aliquid debeat rarefieri datur ultimum instans in quod haec pedalis quantitas habet esse etiam datur ultimum instans in quo haec pedalis quantitas summe caliditatis scilicet quando incipit remitti et sic etiam burley dicit de qualitatibus quia dicit quod in intentione caliditatis prior non manet cum posteriori Et si aliquis sit in caritate et incipiat successive peccare tunc peccat per remotionem de praesenti et istud est ultimum iustans esse in gratia et non peccat sed inmediate post non erit in gratia et peccabit
Si instetur quomodo huiusmodi res cor?tur vel instanti in quo est vel in alio non in quo est nec in alio quia tunc esset instans inmediatum instans quod non est concedendum
Respondetur primo quod res potest dici corrumpi quando desunt esse super per remotionem de praesenti sive per potentiam et sic corrumpitur quando est Alio modo quando non requiritur signare aliquod instans in quo nunc res corrumpitur Staret quod a angelus nunc non esset et inmediate post hoc foret tunc produceretur et tamen nullum esset instans in quo verum esset dicere iste angelus producitur dicunt tamen aliqui quod ubi instantia non sunt eiusdem continuitatis non esset inconveniens instans esse inmediatum instanti
Responsio ad argumenta quod Deo non fruendum solum
Ad rationem quartam, quintam, et sextum
Item probatur quod fruitio dei est illicita quia fruitio humanitatis christi est illicita ergo christi igitur
Respondetur de agregato ex humanitate christi et verbo sive de christo ly christus non supponit pro aggregato sed supponit pro supposito connotando humanitate et sic eo est fruendum quia tota radix diligibilitatis est in deo et est communis personas et ideo nullus gradus competit humanitate nisi res ducibiliter in deum sic quod in alia a deo non sunt de per se diligibilia nisi inquantum reducuntur in deum Placet hoc de tota caelesti patria quia totum agregatum non est magis diligendum quam deus
Si usu uteremur deo quod esset obiectum partiale Respondeo dico primo quod illud totius aggregatum non est obiectum unicum rationabiliter diligibile sed si ordinate diligatur debet esse dilectio quae sit usus respectu totius multitudinis praeter deum si sit ordinata vel fruitio respectu dei et sic creatura constituet sibi duo obiecta alias non esset dilectio ordinata 2o modo potest dici quod huiusmodi multitudinis potest esse usus in ordine ad deum ita quod ordinatur in obiectum fruibile scilicet deum et sic oporteret concedere quod deus esset pars obiecti usus Breviter respondendum est quod non est inconveniens quod sit partiale obiectio usus ubi per eundem actum adaequate est obiectum fruitionis
Consequenter de humanitate christi arguitur quia illa est utendum ergo deo consequentia tenet per communicationem ut sequitur sortes videt humanitatem christi ergo christum tangit humanitatem christi ergo christum
Respondendum est primo quod quidquid est dictum de obiecto usus et fruitionis intelligitur de per se obiecto ita quod solus deus est per se obiectum fruibile et numquam obiectum utibile per se et inmediate unde quod diceretur obiectum utile hoc esset per communicationem ydeomatum
Sed alia responsio est melior videlicet negando quod sit communicatio ydeomatum quantum ad ista praedicata frui et uti
Advertendum quod humanitas christi aliter se habet respectu visionis vel alterius cognitionis immediate obiective causatae ab ea quam respectu dilectionis circa primum se habet obiective et non sic respectu dilectionis Ideo licet ista praedicata videri tangi communicarentur christo ratione humanitatis asumptae non sequitur quod illud praedicatum diligi quia dilectio non ita in mediate et ab humanitate sicut visio ideo non est ita intrinsecum sibi quod diligatur sicut intrinsecum est sibi quod videatur quia ad videri concurrit principaliter et causat sui visionem et sic non est de diligere quia valde bene stat quod obiceat se et non concurrat ad actum dilectionis et sic oportet negare consequentiam si humanitas christi videtur verum videtur ergo si humanitas diligitur christum diligitur et sic patet quomodo
Respondendum est ad ambo argumenta Istud praedicatum uit non communicatur supposito et ergo consequentia non valet non etiam sequitur sortes fruitur humannitate christi ergo fruitur deo vel christo
Alii dicunt aliter quod non oportet quod ista praedicata videri cognosci vi communicationis ydeomatum competunt non Sed non bene quia scriptura cogit nos quod deus videtur et visus est materis et sensitive cognitus est ideo bene sequitur iste videt humanitatem christ ergo deum sed bene soputur per communicationem ydeomatum non tamen sequitur iste diligit humanitatem christi ergo deum sed bene sequitur si in antecedente addatur ordinate
Ad septimum
ultima ratio quam fecit holkot ponatur quod angelus sathanae apareat deus et habeat ignorantiam in vincibilem tunc credet quod a est deus et eliciet actum fruitivum vel peccabit vel fruetur creatura merendo
Breviter respondendum holkot et concedit quod aliquis potest licite uti deo et consequenter quod potest licite frui creatura nam in casu posito creatura meretur fruendo creatura Nam haberet ignorantiam in vincibilem ergo totaliter excusaretur ergo meretur ac si deo frueretur Et sic si christus appareret alicuius recederet ille quod esset iudas dicit quod odiendo aliquando mereretur quia crederet quod esset inimicus dei et sic meretur Ista materia de ignorantia solet tractum in secundo tamen in ista materia scilicet argumenti standum est magis cum doctoribus antiquis scilicet quod in nullo casu fruendum est creatura et in nullo casu dicendum est de deo
Advertendum est quod fruitio creaturae est essentialiter ordinatio sicut odium dei est de ordinatio non dico quod illa qualitas sit intrinsece et essentialiter de ordinatio
Sed dico quod non stat creatam frui creatura sit de ordinatio patet quia est Aversio a fine debito et conversio ad illud
Item fruitio est exhibitio summi honoris quantum est ex parte creaturae modo quod honor summus attribuitur creaturae est de ordinatio universi et est de ordinatio creaturae et sic illud non potest esse licitum ergo magis tenendus est Wilhelmo parysiensis et antiqui doctores
ad probationem ipsius holkot quando dicitur stat quod habeat ignorantiam invincibilem et quod non sit in sua potestate cognoscere quod sit creatura
Respondetur quod lege stante non est casus possibilis scilicet quod creatura habeat ignorantiam invincibilem de alia creatura quod sit deus Nam si creatura faciat quod in se est deus non permittit eam in talem miseeriam et ignorantiam corruere quia sicut non potest inmediate decipere creaturam ita etiam non potest in proposito unde non permittit errare praecipue circa finem ultimum et ideo omnes casus sui fundantur super fundamento falso ita quod non stat quod habeat talem ignorantiam quod sic derivet circa ultimum finem si faciat quod in se est et si non sit in peccato et si esset in peccato non frueretur meritorie
Conclusiones
Circa distinctionem 44am prima conclusio deus potest facere alia quam fecerit et etiam meliora nam potestas sita non est evacuata et ideo inter supremam creaturam nunc creatura infinite potest produci et creari