Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 47, de Fruitione
Rationes quod Deo fruendum est probat ex puris naturalibus
Alia lectio Prius tactum est quod fruitio dei semper est cum caritate et est semper meritoria saltem in via et quod omnis usus ordinatus creaturae est fruitio dei et meritoria dilectio Arguitur contra hoc probando quod aliquis ex puris naturalibus possit deo frui et quin propter se ultimate diligere
Prima ratio
primo quod intellectus potest dictare ex puris naturalibus deo esse fruendum et voluntas huic dictamen potest se conformare ergo voluntas potest deo frui sive gratia ex puris naturalibus consequentia est clara prima pars antecedentis patet de puro philosopho qui ponit ex puris naturalibus quod deus est finis omnium et summum bonum et in intellectu practico potest practice dictare quod deo fruendum est 2a pars patet ex libertate voluntatis nam praesentato sibi aliquo bono et dicatur per intellectum quod illud bonum sit diligendum videtur quod possit se conformare illi dictamini
unde statu isto casu non neccessario difformabit si illi dictamini quia alias voluntas neccessario peccabit et per consequens minor vera Confirmatur nam nisi voluntas posset se conformare huiusmodi dictamini ex gratia sequitur quod creatura posset cognoscere evidenter an esset in gratia vel ne patet consequentia quia si non posset actum conformem ad illud dictamen elicere erit meritorium concludendi quod sit in gratia unde ecclesiastes 9o capitulo "nemo scit utrum odio vel amore dignus sit"
Tertia ratio
3o capiendo totam motivitatem quam habet gratiam in simplici persona ut esset adultus qui haberet solam gratiam trapti?s?lem vel mo?itum minorem tunc huiusmodi caritas movet animam in certo gradu respectu dilectionis dei sed aliqua cognitio potest esse ita clare in non habente gratiam et iudicium potest esse ita clarum quod moveat magis quam huiusmodi gratia scilicet iudicium de potentia divina et eius bonitate quo statu sequitur quod huiusmodi notitia de de bonitate movebit quam alia caritas
Quarta ratio
Quarto arguitur fortiter de illo qui attenditur et disponit se ut liberetur a peccato iste dolet de peccato suo et iste dolor debet esse licitus et per consequens debet ei nolitio mali scilicet peccati propter deum ergo erit fruitio dei unde habebit nolle refutativum peccati antequam sit gratiae infusio
Quinta ratio
Quinto arguitur apparenter Nam existens in caritate per frequens actus fruitionis acquirit aliquem habitum qui remanet cessante caritate ergo huiusmodi habitus sufficit exire in similes actus quantum ad substantiam actuum licet non meritorius cessante caritate non subito car?tur ergo coi?ta caritate sufficiet exire in actum diligendi deum super anima licet non meritorie
Sexta ratio
Sexto in deus paganus vel haereticus zelo suae sectae exponit se morti propter deum ergo fruitur dei nam magis diligit deum quam se ipsum quia praeponit deum vitae suae licet erret sic haeretici aliquando passi sunt morte propter haeresim credentes tamen suam sectam esse salutarem et ad divinum cultum pertinentem ymmo neccessari et sic videntur frui deo et tamen non sunt in caritate ymmo in statu dampnationis
Octava ratio
Octavo quaelibet creatura circa suam finem potest habere suam operationem perfectam unde omnia naturalia alia ab homine naturaliter operantur circa suam finem productivo modo suos actus scilicet movendo ad sua loca naturalia et sic de aliis ergo etc sic erit de rationali creatura Item partes animae non cognitive sue quae non sunt cognitive id est anima ut est operativa mere naturaliter tendit in deum ergo volitiva non sunt volitiva potest tendere in ultimum finem non dico meritorie et suum finem diligere
Tres opiniones in ista materia
Secunda opinio
Alia opinio quodlicet ex puris naturalibus non possit creatura frui deo potest tamen sive gratia gratificante sed non sine gratia gratis data unde gratia gratificans est illa virtus theologica quae realiter elevat animam et iustificatus omnis actus et illa non stat cum peccato quia iustificat et gratificat actus animae ymmo secundum aliquos vel est absolute possibile ipsam stare cum peccato quia et infunditur hoc modo gratia in baptismo et in aliquibus postea intenditur coram gratis data aliquando generantur vocatur esse donum dei In proposito dicitur aliquod speciale adiutorium ultra est quasi medium inter influentiam communem et influentiam caritatis vel gratiae gratificantis et est specialis motio vel directio in bonum quia spiritus sanctus ymmo tota trinitas pulsat mentem illius qui est in peccato ut convertatur unde apocalypsis 3o capitulo sto ad ostium et pulso ad ostium numquam animae ad protestandum peccatum et ad diligendum bonum et prosequendo haec numquam motio quae vocatur gratia gratis data requiritur ad deo fruendum etiam extra caritate secundum istam 2m viam quia naturalia non sufficerent
Tertio opinio
3a via quam intendo tenere in ista materia quod ad fruendum deo requiritur gratia gratificans elevans voluntatem et vivificans animam ad huius modi nobilis actus productionem et conservationem Et quia ista materia est materia pure theologica ideo non patitur vehementem demonstrationem nec teneo eam propter evidentiam rationum sed propter auctoritates sanctorum quae de directo videntur hoc praetendere ymmo expressissime Augustinus et Anshelmus hoc exponunt et ponunt sacram scripturam conformiter ad istum intellectum auctoritates quasi innumerabiles sunt ad hoc unde opinio eorum videtur esse quod alia via faveat errare pelagii
Pro quaestione istam adducam rationem Nam si fruatur sortes deo illa fruitio est dilectio dei super omnia qua statim non est compossibilis Alia volitio dei contemptiva Nam eo ipse quod deus diligitur super omnia a creatura ipse creatura aequale vult sibi super omnia obedire ergo excludit super omnes alios actus pravos voluntatis scilicet odiendi
Item dilectio dei super omnia est maxima dispositio creaturae ad deum ergo non stat sine gratia lege statu consequentia tenet quia quotiens creatura debite disponit se totiens confertur sibi gratia antecedens patet quia inter omnes dispositiones quas creatura potest habere illa est nobilissima scilicet quod diligit deum propter suam bonitatem super omnia modo cum maxima tali dispositione non stat lege statu quin talis habeat gratiam et si sit in gratia saltem concomitanter quia non staret quin gratificaretur
Item inter omnis actus actus diligendi deum est summae nobilitatis et difficultatis ergo naturalis facultas humana non se extendit ad illum actum alias gratia non esset neccessaria ad productionem actuum meritoriorum Sed solum esset ad distinguendum inter peccatores et non peccatorem ita quod arguitur sic caritas requiritur ad productionem actus fruitivi et voluntas non est per se sufficiens etc
Conclusio: quod fruitio hic in via est perfectior quam fuisset in statu innocentiae.
Pro declaratione materiae advertendum quod triplex debet ymaginari status creaturae scilicet status purae naturalis scilicet naturae integrae vel innocentiae 2us est status naturae corruptae non reformatae per gratiam vel caritatem 3us est status gratiae et hoc in via
Quantum ad primum potest concedi quod in statu innocentiae ex puris naturalibus poterat adam diligere deum fruitive patet ex ordine diligendorum et habitudine et ex rectitudine potentiarum Nam ordo diligendorum erat primo parenti clarus et cognoscebat quod nulla creatura habebat rationem fruibilitatis et quod voluntas habuit concordantiam ad omnes alias vites ergo conformiter eliciebat
in statu naturae corruptae deordinatione facta est in regno animae ita quod vires inferiores rebellant superioribus propter poenam peccati originalis et superiores subiciuntur inferioribus ideo est talis infirmitas quod anima sibi derelicta fruitur se ipsa ita quod inclinatur ad se sicut grave naturae suae derelictum tendit deorsum ita est de voluntate quod ipsa sibi derelicta non stat ipsam tendere in deum et istam affectionem commodi Et sicut non potest ex se sursum ascendere ita voluntas sibi derelicta non potest ex se ad deum ascendere
In statu gratiae ymaginandum quod gratia est medicina contra istum morbum quia habet elevare creaturam ad deum et quasi facere recedere a centro rerum corporalium sicut levitas introduceretur in materiam gravis potest esse in tanta proportione quod faceret moveri ipsam grave quamcumlibet velociter Ita de gratia respectu voluntatis in libro confessionum et de civitate deo Augustinus facit istam operationem unde augustinus "amor meus pondus meum"
Advertendum tamen quod cum isto stat dei dilectio nam relatio ad se quandoque non est evidenter perceptibilis sed realiter talis non est dilectio licita nec fruitio sed est visus dei forte multi credunt frui deo et non fruuntur sed utuntur et credunt non referre ad se sed stat tamen quod referant 2o potest dici quod fruitio dei in hoc statu est perfectior quam in statu innocentiae patet quia in statu innocentiae nulla erat penitus difficultas frui deo ex clara notitia ordinis creaturam deum nec erat aliquis trahens ad contrarium unde notitia habitudinis creaturarum ad deum erat evidens in statu innocentiae et sic non est in hoc statu ymmo contra igitur Confirmatur quia realiter ista fruitio vicem in hoc statu est in beatitudine motiva et beatitudinis meritoria In statu autem innocentiae non et hoc loquendo de illa quae in illo statu ex puris naturalibus potui elici unde magister adam non habuit bene etc et sic fruitio in hoc statu est perfectior propter maiorem officaciam et maiorem difficultatem
Sed contra: opinio Adam Wodeham quod Deo posset frui sine gratia vel caritate
Adam arguit contra istud quia tenet contrarium istius positionis una rationum suarum est quando voluntas potest producere sive habitu verbi gratia habitus acquiritur per actus ergo actus praecedunt ergo voluntas propriis concurrit ad productionem actuum quam quod habitus concurrant secum igitur quaecumque actum potest producere mediante habitu potest sive habitu et sic in proposito si voluntas cum habitu caritatis sufficit producere actum fruitivum etiam sive illo sufficit et per consequens sive caritate possibile est quod fruatur deo
Advertendum quod lata est differentia de actibus naturalibus naturaliter producibilibus et aliis solum producibilibus cum adiutorio dei speciali unde voluntas habet aliquos a naturali sua facultate et de illis bene habet veritatem illud dictum assumptum ab adam sed secus est de illis actibus quae excedunt facultatem voluntatis et ad quorum productionem requiritur altioris specei causalitas quam ad illos alios Nam caritas principalius concurrit quod voluntas in productionem actuum fruitivorum iterum deus specialis quam caritas ubi noluntas esset principalis causa sic in habitibus naturaliter acquisitis forte ita esset sed in aliis voluntas non est principior adhuc inter causas particulares ideo sublata communi principali non producitur effectus
Item dicit quod deus potest dare praeceptum creaturae quod diligat deum fruitive absque caritate nec deus infundere caritatem etc creatura poset conformiter ad praeceptum facere Respondendum quod remotis omnibus specialibus adiutoriis et non amplata causalitate voluntatis et stante lege communi deus non posset praecipere creaturae ad diligendum deum fruitive patet quia obligaret creatam ad impossibile ut si creatura posset levare unum solum et praeciperet sibi quod levaret 1000 sive alio adiutorio non ampliata eius causalitate obligaret ad impossibile
Item dicit voluntas non esset activa respectu fruitionis naturae consequentia sed bene conceditur quod non est principalis causa sicut potentia levativa sortis non potest sive adiutorio nisi tantum pondus levare tamen cum adiutorio posset duplum triplum et sic nisi in infinitum et sic voluntas non potest producere actum fruitivum sive adiutorio cum adiutorio tamen valde bene posset etc
Conclusiones
Circa distinctionem 45am prima conclusio voluntas divina est met sua essentia Advertendum quod deus ratione suae immensitatis idem est esse velle etc sed intellectus noster non potest perfecte capere per unum praedicatum ideo quodammodo secundum partem ita eum concipit 2m modum cognoscendi creaturam quia diversimode operando diversimode se habet per diversas potentias et diversa instrumenta et quia non possumus su de deo attribuamus talia praedicata deo licet totum sit idem in deo et omnia concurrat de ydemptitate et ratione difficultatis modi concipiendi ista praedicata sunt si imposita ut per varios conceptus possemus eum magis concipere et melius Et ista forte fuit radix ponendi formalitates
2a conclusio licet idem sit in deo esse et velle tamen non est idem vult et hoc est ex modo concipiendi secundi terminorum unde deus vult ante christum fore
3a conclusio voluntas beneplaciti est voluntas positiva rerum in esse Alia vocatur voluntas ut est creatura obligativa et vocatur voluntas signi et non est nisi lex scripta reducitur tamen ad voluntatem efficientem quod deus vult efficanter creaturam ad illam legem obligari Alia voluntas dei vocatur permissio quia permittit aliqua fieri et si vellet ea tollere non ferent