Text List

Lectio 48, de Fruitione

Lectio 48, de Fruitione

Una ratio quod fruitio Dei posset esse sine gratia

In alia lectione Consequenter continuando materiam probatur quod fruitio dei stet cum culpa nam istud videtur posse porbari de opere obstetricum exodi 3o capitulo "Bene fecit dominus obstetricibus" etc tamen erat infideles et extra gratiam unde arguitur sic opus earum fuit bonum et fuit circa creaturam ergo fuit usus licitus creaturae ergo fiunt fruitione dei

Confirmatur per actus politiarum romanorum et etiam aliorum quae fecerunt aliqua bona et per consequens actus eorum fuerunt boni et ordinati in debitum finem et per consequens fuerunt actus fruitur

Contra antecedens quod intellectus ex puris naturalibus potest dicare Deum esse summum bonum et voluntas poterat se illi dictamini conformare

Restat respondere ad rationes inductas in prima probabiliter quod voluntas ex puris naturalibus potest frui deo

Prima ratio: quod investigatio humana non possunt pertingere praeter notitiam substantiarum corporearum

breviter ego stabo circa antecedens solum unde secundum quod latius ante declaratum est creatura ex puris naturalibus non adiuta specialiter non potest attingere aliquid dei cognitionem ut patet de philophis aliquibus qui non posuerunt nisi corporalia Caldei nisi stellas aristoteles in libro de secretis secretorum dicit quod philosophia fuit philosophis revelata et sic antecedens potest negari nisi interveniret aliqua revelatio numquam posset quis ad dei cognitionem pertingere

Secunda Ratio

2o dato quod ratio naturalis et naturalis investigatio humana posset pertingere ad cognoscendum quod deus est non tamen quod sit super omnia diligendus utque de multis philosophis qui posuerunt in eo consistere summam felicitatem et sic non oportet quod cognoscens deum esse cognoscat cum sed quibus praedicatum de eo dicibile et sic de isto praedicato quod est esse obiectum fruibile non oportet si quis cognoscat deum esse quod illud praedicatum cognoscat sibi competere et sic naturae ista consequentia philosophus potest cognoscere deum esse igitur potest ex puris naturalibus igitur etc cognoscere ipsum esse obiectum fruibile et sic illud antecedens non est notum quod ibi asummitur patet illud satis circa varias sectas philosophorum ponentium felicitatem in diversis consistere quidem in honoribus quidem in divitiis etc et tamen cognoverunt deum esse et sic licet possent devenire ad cognoscendum deum esse ex puris naturalibus etc

Tertia ratio

3o diceretur quod licet intellectus quantum esset de se ex puris naturalibus potest devenire ad istam veritatem deus est Sicut apostolus primo ad romanos "per ea quae facta sunt" etc tamen non sequitur ad propositum sicut tangit apostolus nam licet ad hoc devenisset et scivisset quod deus esset summum bonum et fruitibile tamen propter malitiam eorum non dui sceterunt in hoc quod potuissent deliberate elicere actum fruendi causa est quia licet deum cognoverunt tamen non sicut deum coluerunt et sic non permanserunt in notitia quae esset sufficiens in voluntate ad eliciendum dilectionem dei fruitivam nisi forte obiceretur quod pro illo tempore potuerunt diceretur quod pro illo instanti quod habuerunt talem notitiam de deo obligati fuerunt ad eliciendum actum fruitivum sed propter malitiam non steterunt

Quarta ratio

2o dicitur quibus intellectus potest cognoscere quod deus est et est fruibilis tamen peccatum impedit fruitionem

primo ratione habitudinis potentiae intellectivae ad volitivam voluntas movet intellectum et divertit ipsum a consideratione diligibilis

2o quia realiter affectio prava est quaedam apparentia de sic esse sicut voluntas afficitur ideo affectio prava depravat intellectum quantum ad Iudicium et obunbilat et facit apere de bono quod sit malum et de malo quod sit bonum

Et iuxta illud intelligitur quod amor et odium pervertunt iudicium Nam affectio prava facit apparere sicut voluntas afficitur potest tamen probabiliter satis dici quod malitia eorum impedit ne possit elicere actum fruitivum

Alia causa est quia secundum ordinem potentiarum est ordo assistentiarum dei ad illos et per peccatum differitur creatura et sic non potest habere debitum iudicium relatum in deum etc.

Conclusiones

Circa distinctionem 46am prima conclusio voluntas dei semper adimpletur

2a non vult mala fieri quod deo autore nemo deterior sit unde dicit magister plu quod deus permittit per peccatum fiat et nec vult quantum ad hoc

PrevBack to TopNext