Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Difficultas: Utrum ex puris naturalibus potest quis actum moraliter bonum elicere?
Duo opiniones
In alia lectione Prius fuerunt inductae rationes ad probandum quod possibilis est creaturae fruitio dei absque caritate Circa praesentem materiam advertendum quod doctores faciunt etiam difficultate utrum possit actus moraliter bonus elici stante lege sine speciali concursu dei Et in ista materia quae habet eandem radicem cum materia quae pro praesenti tractatur duplex est ymaginatio
Opinio Gregorii et Bradwardini: Quod ex puris naturalibus nullus potest bene moraliter operari
Advertendum quod positio gregorii, braguerdini et aliorum quod quis non potest ex puris naturalibus deum super omnia diligere fundant se in hac radice quod voluntas ratione poenae peccati originalis omnem actum suum retorquet in se et ad se et ideo quia actus virtuosus etiam actus deum super omnia diligere fundant se in hac radice quod voluntas ratione peccati diligendi debet habere finem debitum scilicet alium a creatura ideo ad habendum huiusmodi artum requiritur aliquid innans eam et elevans ideo non potest ex eo elevare se super se ideo si debet elevari ut actus suos in finem debitum ordinet requirit aliud elevans
Dubium: utrum gratia gratificans se sola sufficeret?
Sed dubitatur utrum gratia gratificans vel caritas se sola sufficiat elevere animam absque hoc quod deus specialiter concurrat sed quod solum concurrat concursu et influxu generali diceretur
primo quod caritas non est a prima natura concurrere ad inclinandum vel elevandum voluntatem nisi deo specialiter concurrente ad eum effectum causa est quod caritas non est causa / 2a subordinata influentiae igitur seu communi scilicet agenti secundum communem influxum ideo dicitur quod ipsa non est aptus nata agere quaequid nisi deus specialiter concurrat quia non est instrumentum nisi specialis concursus dei ideo si subtraheretur specialis concursus dei non sufficeret agere et ideo dato quod caritas poneretur in anima cum influentia dei generale vel ageret quia solum est instrumentum spiritualis influxus dei ita quod non generalis
2o dicitur quod dato quod caritas haberet suum activitatem respectu voluntatis subordinate etoc cum influentia dei generali tamen non sufficeret ad actum fruitivum eiusdem speciei cum actu quae nnc producitur ex caritate scilicet cum influentia nec esset ita nobilis patet ex subordinatione trium causarum respectu huiusmodi actus concurrere cum prima est prima causa scilicet specialis dei influxus et in isto conclusione est superioris speciei et ideo per subtractionem illius impeditur effectus productio
Ideo dicunt sancti et dixerunt doctores quod liberum arbitrium et caritas non sufficiunt ad meritum nec ad temptationes superandas sed specialis dei influxus est principalius concurrens quam aliqua illarum causarum
et sic diceretur quod caritas produceret actum nobilioris speciei quam aliquis habitus moralis naturaliter acquisitus scilicet prout caritas solum ageret cum concursu et influxu dei generali
2o diceretur quod nedum huiusmodi habitus non posset producere actum eiusdem speciei cum actu producto a caritate cum concursu dei speciali sed nec actum ita nobilem sicut in statu innocentiae homo staret et resistens temptationibus unde magister primus parens habuit unde stare potuit sed non bene proficere et cum actu isto non possemus omnibus temptationibus resistere igitur non esset ita nobilis ita in statu innocentiae
Circa opinionem Gregorii
Advertendum quod quantum in de materia actuum moraliter bonorum utrum ex puris naturalibus possit quis elicere actum moraliter bonum non discutio
Tamen opinio gregorii fundata est in determinationibus ecclesiae et doctorum cuius ymaginatio est quod ex puris naturalibus voluntas non potest bene ac referre actum suum ad debitum finem etc caret principali circumstantia scilicet fine debito ideo ut bene moraliter agat requiritur gratia non dicit gratia gratificante respectu cuiuscumque actus boni licet respectu aliquorum
Quod Deus habet influentiam generalem et specialem
unde deus habet specialem influentiam quae non est gratificans qua pulsat peccatorem ut dictum est prius "sto ad ostium et pulso"
Sed quaeretur quomodo aliquis potest bene moraliter operari quia nullo modo videtur esse in potestate creaturae et per consequens non videtur quod possit se disponere ad receptionem caritatis seu gratiae gratificantis
Respondetur quod ista assistentia specialis nulli denegatur ymmo deus continue sic pulsat animam ideo in creatura non requiritur nisi obedientia et quod consequatur in pulsum huiusmodi motionis Sed quomodo illa sequela vel dispositio possit fieri videbitur in solutione 4ti articuli
Advertendum tamen quod tenentes quod ex puris naturalibus cum influentia dei generali solum possit esse actus moraliter bonis Credo quod ymaginatur quod creatura potest sibi aliquem finem temporalem bonum constituere verbi gratia Cuius in politia potest sibi statuere tranquilitatem et pacem pro bono civitatis sine suo bono quia bonum civitatis redundat in suam
Advertendum ulterius quod ratione corruptele creatura naturaliter tendit ad se nec est in potestate sua tendere in finem ultimo nisi concurrente alio nichil omnino tamen per huiusmodi relatione malum evitat dicitur ulterius quod actus moraliter boni non sunt ordinati in finem supremum sed in bonum politiae scilicet tranquillitatem et pacem
sic bonum animalis est debita proportio qualitatum sic bonum politiae est debita proportio partium scilicet pax modo quis sibi potest constituere tale bonum pro fine specialiter politico non loquor de heroycis nec actus civiles requirunt talem relationem in deum et sic deus excusat creaturam quia intendit bene operari quia vult evitare vitia et sic non consurgit malum nisi ordinatio ad se sed ex illa ordinatione vitantur vitia Et sic dicitur quod non requireretur huiusmodi ultimus suus ad actus politicos moraliter bonos 2m hoc quis omnia vitia repelleret propter se ita quod nullum admitteret vitium in politica per huiusmodi ordinationem
Responsio ad rationes
Ad primam rationem
Contra arguebatur staret quod quis ex puris naturalibus dictaret practice quod deus esset super omnia diligendus
haberi fuit responsum quod antecedens est falsum tam causa fuit deducta de fide ex infirmitate humanae considerationis etiam malitia excaecat eos et obmibilatur intellectus cum quia diseritur in eius vivificatione ratione culpae tamen quia voluntas quae habet locum inpa?itis in regno animae depravatur ideo etiam alia depravantur tamen etiam quia habitus pravi et volitionis seu actus voluntatis quia sunt in voluntate sunt quaedam apparantiae moventes voluntatem quod volitiones sint cognitiones satis est cum adam et suppono pro nunc
Item intellectus ratione corruptele est infirmus et quasi formicarius sic quod magis inclinatur ad rationes sophisticas quae veras et ad falsitatem quam veritatem recte sicut voluntas
2o potest responderi negando consequentiam dato quod intellectus possit sic dictari et igitur voluntas etc
prima causa est quia voluntas magis est lesa quam intellectus ratione culpae originalis Causa est quia in eadem proportione quia erat nobilior intellectu in eadem est facta magis serva Nam ipsa plus demeruit quam aliae potentiae sibi enim tamquam principali inputatur prima culpa ideo poena est illa maior
2a causa est quia ut dictum est dilectio dei fruitiva in hoc statu scilicet naturae lapsae est nobilior quam in statu innocentiae ergo cum voluntas sit debilior quam erat in statu innocentiae ergo non posset nunc in superiorem actum quam prius potuit quia voluntas est debilita quantum ad executionem suarum operationum
Item concordia doctorum et ecclesiae est quod voluntas non potest temptationem superare ex puris suis naturalibus ergo non posset deum positive fruitive diligere ex puris etc consequentia tenet quia 2m est maioris difficultatis quam primum
Item sicut arguit sanctus bernhardus de diligendodeum voluntas quidquid agit retorquet ad se igitur non potest ad plus quam se unde ellet omnis quaerunt quae sua sunt id est magis afficitur sibi ipsis
Item voluntas post desertam iustitiam facta est ancilla suae affectionis quae est ad commodum vel quae est commodi ita quod est sibi subiecta nec potest non afficere sibi nisi Iuvetur de super
Item pelagius concessit specialem instructionem per scripturam sacram ita quod vi instructionis fidei quis possit informari quod deus sit super omnia diligendus et ideo voluntas potest se conformare illi dictamini et in hoc reprehenditur
Item datur instantia stat quod intellectus dictet a obiectum esse diligendum ut Io ponamus tamen quod maximus conatus voluntatis terminetur ad aliquem gradum citra Io scilicet ut 4or certum est quod voluntas non potest se huic dictamini conformare ergo non mirum si intellectus dictet aliquid diligendum aliqua dilectione qua voluntas non potest
Item arguitur de speciebus dilectionis ut anima christi diligit plus quam anima sortis in va si autem intellectus sortis dictaret forte deum esse diligendum ab ipso sorte a specie non oportet quod voluntas conformet se quia non est in facultate et voluntatis potestate et sic per errorem potest dictare vel per excessum naturalis facultatis
unde prima ratio habet apparentiam in communibus aparationibus subiacentibus voluntati sed non est in potestate voluntatis sed non est in potestate voluntatis quod referat in ultimum finem scilicet ad gloriam et sic de multis aliis quos habet in sua potestate
Respondetur primo ex dictis non sequitur quod homo posset evidenter quia ad hoc cognoscendum oporteret quod esset evidens sibi quod actus dilectionis dei non posset procedere nisi a caritate sed non dico hoc licet dico quod ita sit unde si esset evidens et homo posset evidenter cognoscere se diligere deum super omnia tunc bene sequitur quod utrumque falsum est et sic eadem probabilitate qua pono positionem in causa eadem probabilitate vel consimili potest quis probabiliter credere se esse in caritate non tamen esset evidens
2o non est evidens ymmo non potest bene naturaliter haberi utrum sit dictamen relativum vel absolutum verbi gratia stat aliquem esse dilectionem dei quae realiter est propter diligentem et stat quod sciat se referre huiusmodi actum ut si quis diligat aliud propter aliquid per subtractione modici benefici vel boni temporalis dimittit illud diligere quod dilexit scilicet deum et valde difficile est cognoscere utrum sit non propter se vel propter aliud ideo non est miranda temporalium affectio quia per ablationem convertitur voluntas ad illa
infertur maximum signum non existendi in caritate quando est tanta affectio temporalium Aliter dicunt quidam scilicet eliphat distinguendo de illo qui est in caritate quia vel habet caritatem intensam vel remissam
de remissa non potest sibi constare ratione remissionis utrum sit fruitio vel non vel utrum sit in caritate
Sed quando est intensa tunc habens experitur fortem motum et contemptum aliorum propter deum Ad veritatem scripturae dicit quod scriptura intelligitur de aeterna dilectione vel aeterno dei odio in praedestinatione vel reprobatione multi praestiti aliquem deo fruebamur aliquando praedestinati fuerunt valde magni peccatores ut dauid petrus paulus etc et sic intelligitur quantum ad aeternam dampnationem vel reprobationem vel intelligitur de gratia finalis perseverantiae
Ad secundam rationem
Consequenter ad 2am rationem respondendum est mixta praedicta unde posset primo ostenderi de??y logice quod voluntas non neccessario elicit ymmo licet existate extra caritate posset se disponere et esse in caritate Sed ad mentem argumenti dicitur quod voluntas existens in peccato si habet aliquem actum circa deum habet actum primum quia semper statuit finem temporalem et per consequens utitur deo et sic conventiumque actum eliciat erit de ordinatus quia usus dei et fruitio creaturae cum hoc stat quod sit libera quia illo non obstante potest exercere actum suum circa illud obiectum et circa idem scilicet deum et hoc fruitive dummodo disponeret se debite et sic est finis huius lectionis respondebitur ad 3am rationem in alia lectione
Circa distinctionem 47am prima conclusio quod voluntas dei quae est ipsemet deus et aeterna est efficax ut fiat quod vult et vel fiat quin ipsa velit illud fieri et sic inpletur eius voluntas bene placiti Ita quod est tantae efficaciae quod absolute est infrustrabilis quia est immensae potentiae
On this page
Difficultas: Utrum ex puris naturalibus potest quis actum moraliter bonum elicere?
Opinio Gregorii et Bradwardini: Quod ex puris naturalibus nullus potest bene moraliter operari
Dubium: utrum gratia gratificans se sola sufficeret?
Quod Deus habet influentiam generalem et specialem
Melior conclusio: quod requiritur Dei speciale adiutorium et Dei gratia