Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 50, de Fruitione
Responsiones ad plures rationes quod Deo posset frui ex puris naturalibus
Ad tertiam rationem
In alia lectione Ad 3am rationem prius factam arguebatur quod ex puris naturalibus quid posset frui deo Nam tota motivitatis gratiae est finita maximae in persona cuius virtutes non sunt multum intense
sed tanta vel maior potest esse in puro philosopho ex apparentia divinae bonitatis igitur in philosopho magis vel aeque bene sic in simplici persona ex caritate
Dicendum est primo quod illa ratio probat quod staret philosophum ex puris naturalibus magis diligere deum intensive quam vetula diligat sed non fruitive sed per modum usus quia sicut dictum est quid quod fit extra caritatem fit per relationem ad se quia ut dilectionis in sua cognitione facit vel alium finem ponit Alio modo dicitur quod ex puris naturalibus non posset quis huiusmodi dictamen provenire quod deus esset propter se diligendus
Alio modo quod cognitio de deo quae habetur ex puris naturalibus realiter inflat ergo operatur ad superbiam et magis ad fruitionem creaturae quam dei et sic est magis ad odium dei quia ad fruitionem creaturae quam per quam deus contempnitur realiter
Alio modo dicitur si daretur aliqua cognitio in intellectu practico etiam speculativo tantae perfectionis in philosopho quod cognosceret ex puris naturalibus quod deus esset propter se diligendus diceretur quod esset dispositio ad diligendum deum super omnia per istum modum quod si voluntas non poneret obicere per malas volitiones infunderetur sibi gratia qua mediente posset elicere actum fruitivum respectu dei ante tamen gratiae infusione non posset quia voluntas deserta a gratia semper tendit in se et recedit a summo bono incommutabili
ultimo diceretur respondendo magis ad formam rationis ex quo movet ista notitia videtur quod magis movebitur voluntas talis puri philosophi quam voluntas simpliciter personae iuxta casum positum dicitur quod iste motivitates sunt alterius speciei vel diversarum specierum scilicet in philosopho esset inferioris speciei Ideo quantumcumque intenderetur in philosopho gradus dilectionis dei qui non est fruitio sed usus et sic huiusmodi actus magis intenderetur in philosopho quam in simplici sed hoc non sequitur quod posset pertingere ad tantaum perfectionem sicut in persona simplici de qua positus est casus.
Ad quartam rationem
Ad quartam quae est satis difficilis arguebatur in summa sit aliquis extra gratiam atteritur ergo debite diligit et per consequens fruitur quia omnis debita dilectio est fruitio dei si dicitur quod non debite tunc attritio est peccatum et per consequens magis mihi disponeret creaturam ad hoc quod refutaretur ad gratiam et per consequens melius esset non atteri
Respondet eliphat dicens quod detestatio peccati et displicentia de peccato et propositum de non committendo si voluntas non fruatur actualiter creatura licet habitualiter sunt dispositio sufficiens ad gratia susceptionem Ideo eliphat concedit consequenter quod in attritione creatura fruitur habitualiter creatura sed non actualiter
Sed ista responsio non potest stare nam capio actum detestativum peccati seu actum refutativum peccati et velle numquam peccare seu actum propter ovendi numquam peccare qui requiruntur ad attritionem quibus istorum actuum vel est actus ordinatus vel inordinatus Si est usus ordinatus est fruitio dei actualiter Si dicitur quod non est ordinatus sequitur quod est fruitio creaturae quia omnis usus inordinatus est dilectio alicuius propter creaturam ergo creatura est obiectum ultimatum fruibile respectu huiusmodi actus
Tenendo ergo viam augustini et radicem prius acceptam scilicet quod omnis actus mundi qui fit extra caritatem fit ex cupiditate et omnis bonus ex caritate Si ex cupiditate inclinat ad affectionem sui ipsius cuius huiusmodi actus est Advertendum quod creatura carens gratia et existens in peccato habet aliqua peccata in pura sua libertate verbi gratia sic laedere proximum furari etc
Alii sunt actus ad quos realiter obligatur creatura qui quidam actus non possunt bene fieri stante tali dispositione creaturae verbi gratia odium peccati propter se non potest fieri quin sit de ordinatio quaedam nam creatura eo ipso quod odit peccatum propter se ymmo aliquo modo fruitum creatura
consimiliter amor boni propter se diligentem non potest fieri quin sit aliqua deordinatio ex eo quod semper in tali amore est fruitio creaturae scilicet sui ipsius
Advertendum ulterius quod ubi actus aliquis cadit sub praecepto et cum hoc peccatum eliciendo non est aliqua de ordinatio nec aliquod malum nisi praecise quia propter se diligentem elicitur huiusmodi actus talis non reputatur sibi ad demeritum quia cadit sub praecepto et nullo modo potest evitare quin sit propter se id est diligente ideo deus percit sibi Causa est quod illa est suprema dispositio quam creatura potest habere in illo statu nam quantum potest in illo statu adimplet praeceptum etiam quam potest evitat quemcumque actum malum elicitum alium ab isto et cum hoc huiusmodi relatio est sibi necca ita quod nullo modo potest evitare
ubi ergo omnes circumstantiae evitanter praeter quod est referre in se actus non reputatur ad demeritum et quia non potest elicere quando referat in se ratione suae infirmitatis quae relatio de necessitate sequitur ad suam infinitatem non reputatur sibi et sic attritio ex quo cadit sub praecept non potest evitare quin sit proportionaliter se diligentem deus parcit sibi et sic consequenter licet nec fruitio scilicet odium peccati propter se et dilectio dei propter se id est diligentem non possunt fieri quin sit aliqualis deordinatio non tamen eius demeritum et maxime cum terminetur ad gratiam et hoc proprie est facere quod in se est scilicet ponere actus ad quos obligatur creatura collendo omnem circumstantiam malitiae quam creatura potest tollere
Et sic dicitur quod in illo casu creatura facit quod in se est et sic malae volitiones et operationes quae sunt in potestate illa circumstantia non vocatur ob ex motum cognoscendi et quia illam non potest tollere et omnem aliam tollit Salvatur per istud quod attritio includit realiter fruitionem creaturae sed non est demeritum et hoc ex divina misericordia non inputante sibi Et sic patet quod sit ponere obicem i malas volitiones vel omissiones liberas a movibiles per voluntatem et quid est quod in se est et sic circumstantia quae est refutare peccatum propter se et velle non peccare propter se ista non est removibilis sive gratia et sic quantum sub est vel subiacet suae libertate omnem malam circumstantiam ponit tollit et quod non subiacet sui libertati non est sibi imputandum Advertendum prout peccatum est aequaliter deordinate agere concedendum est quod esset peccatum licet non demeritum nichilominus cadit sub electione non sub ratione peccati sed sub ratione boni quia movet in deum Multi tenent quod aliquid sit meritum et veniale peccatum ubi esset vitae aeternae meritorium non caderet sub peccato
Ad quintam rationem
Ad aliam cuius difficultas non stetit in hoc Sit voluntas in caritate et elicit actus ex quibus generatur habitus in voluntate per quem postea facilitatur ad exeundum in actus similes petrum postea et moveat habitus tunc exibit in actus et per consequens aliquis existens in peccato fruitur deo
Respondetur admittendo quod in isto casu ex illis actibus generatur habitus qui stat cum praetio sed naturae quod exibit in actus consimiles sicut in caritate Causa est quia iste habitus existente caritate in voluntate et concurrente divina efficientia bene sufficiebat ad producendum actus fruitionis dei et adhuc sufficeret cum illis sed non sufficeret cum aliis illis exclusis ita quod non sufficit remota caritate nec sequitur cum caritate sufficiebat ergo ablata caritate sufficit quia requiritur concursus caritas et coefficientia dei specialis Exemplum de moralibus capiamus habitum fortitudinis vel temperantiae ille non sufficit exire in actum nisi per regulam prudentiae quia eius concursus requiritur in singulis
utrum habitus fortitudinis exibit in actum fortitudinis dicitur quod non exit nisi dirigente habitu prudentiae et sic in proposito
Tunc quaeritur utrum sufficeret exire in aliquos actus Credere quod non quia eius causalitas est respectu actuum fruitivorum et est subordinatus aliis certis causis ut color non multiplicat nisi causa concursu habens unde sublato lumine non sufficit sic eius causalitas non reducetur ad actum nisi per applicationem ad caritatem Ex consequenti fortiter replicaretur probando quod non esset ponendus huiusmodi actus quia sufficit caritas nec extra caritatem quia tunc non possumus experiri Et ideo ego admisi causa argumenti diceretur quod ex actibus caritatis generantur habitus meritorii et non producti aliorum actuum et sic potest negari esse talis habitus
Ad sextam rationem
Ad aliam rationem de zalatore suae legis illae moritur legem suam et non ultimate propter illam sed refert in deum ultimate ergo fruitur deo et ita de haereticis qui se exponunt morti propter deum
Respondedum est quod in isto creatura realiter fruitur se et facit propter se nam ex ignorantia facit hoc qui est ignorantia neccessariorum ad salutem ideo est in peccato et deseritur a deo et quia deseritur a deo utitur deo propter se vel quia gloriatur sustinendo huiusmodi poenam quia aperet sibi quod sit sibi magna perfectio et refert in deum licet credat vel facit propter gloriam licet sibi latentem quia ut dictum est non posset evidenter constare utrum talis relatio sit ad nos vel in deum et ideo quando dicit sapiens nemo scit an odio vel amore dndit ad timorem dei Et si talis sustinet mortem propter finem temporalem licet nescat scilicet vel propter gloriam vel propter obstinatam vel alium finem unde multi romani ut non ?orum haberetur gloriosum post mortem voluerunt subire mortem
notandum quod eius iudaei in numero bene credentes an adventum christi habuerunt zelum legis an huiusmodi adventum alterius speciei quem post habuerunt patet quia prius adventum obligabantur ad legem christi et sic mutaverunt zelum suae legis licet non perciperent et sic post adventum christi habuerunt alium finem licet non cognoscebant quia propter actum reflexum est magna difficultas Et communiter visum est quod haeretici erant purissimum homines non sic de virtutibus christi
Ad septimam rationem
Ad aliam rationem scilicet non de non baptizato meritorum dicitur quod non faceret similes actus quo ad interiores licet quo ad exteriores et licet crederet bene referre ipse referret omnes ad se Si tamen faceret quod in se esset tunc deus infunderet sibi gratiam et tunc converteretur supra se ad diligendum deum magis quam se Caritas habet tollere primam peccati originalis scilicet cupiditatem et 2m quod caritas crescit minuitur cupiditas unde augustinus ad bonifacium innuitur cupidiens caritate crescente
Ad duodecimam rationem
et finaliter dicebatur quod voluntas potest frui alio a se Augustinus et anselmus dicunt quod quidquid diligit ex gratiam refert ad se sicut de illis romanis qui non credebant vitam esse post istam voluerunt venerari post se vicem quando non esset et ille est fima affectionis commodi et cupiditatis
Ad aliam rationem
Ad aliam rationem romani meruerunt gloriam et divinum Item de obstetricibus quia aedificate fuerunt eis domus per modum meriti Respondet aliqui tenent quod sicut meritorium vitae aeternae est de meritorium alicuius poenae temporalis propter aliquam circumstantiam sic aliquid esset demeritorium vitae aeternae et esset meritorium alicuius boni temporalis
Aliter dicitur quod nullum malum est meritorium ut romani qui non ex caritate sed ex cupiditate fecerunt totum erat peccatum quia semper malo zelo nec meruerunt bonum temporale verum tamen est quod tale bonum temporale potest vocari merces non per modum retributionis scilicet quod hoc intendebat et occulto iudicio dei illud quod puer corde intendebat receperunt et promissim est et sic expediens fuit ad tollendum peccata et sic fecerunt rationem et ideo ut illa alia vicia tolleretur deus voluit eis dare imperium
de obstetricibus dicitur quod forte fuerunt aliquae de hebreis et ergo staret quod meretur vitam aeternam et etiam aliquod bonum temporale ut quis meretur vitam aeternam et liberationem a poena vel dicitur quod forte fuerunt converse vel forte hebro oraverunt deum quod reciperent aliquid boni et sic actus earum non fuerunt meritoria etc
Conclusiones
Circa distinctionem 48am et ultimam libri primi sententiarum prima conclusio voluntas nostra conformando se voluntati divinae in volito potest esse bona et potest esse mala ut deus vult ut proximus moriatur et si ego hoc velim ego forte peccare Etiam deus vult a actum odii fieri et si ego produco ego pecco