Text List

Lectio 51, de Fruitione

Lectio 51, de Fruitione [Palantine Transcription]

In alia lectione fuit facta una ratio tangens materiam de fine naturali scilicet utrum deus sit finis naturalis creaturae rationalis vel etiam cuiuslibet et utrum naturali tendentia in summum bonum id est utrum quaelibet creatura mixta suum modum et capacitatem fruatur

de primo recitabo auticiodorensis quam ponit in principio 2i unde ipse tenet istam conclusionem quod dilectione naturali creatura diligit se propter se

Consequenter tractando materiam de angelis introducit expresse utrum dilectione naturali angelus dilexat deum super omnia respondendum negative ymmo semper propter se Consequenter quod Adam in statu innocentiae dilectione naturali dilexit se propter se scilicet se esse

et conservari et suam utilitatem id est conferentiam ad sui status perfectionem verum est quod prima facie videtur istud esse contra augustinum de duabus civitatibus quas fecerunt duo amores de hoc alias dictum est circa principium et etiam postea ut tamen habeatur intellectus ymaginationis istius doctoris distinguit tres modos diligendo se

primus modus est propter utilitatem iste modus includit quod diligit se esse et illa quae pertinent ad perfectionem sui status et ista elicita

Alius est proprie excellentiae et ista dilectio est superbia Advertendum quod dilectio advertentiae potest dupliciter considerare uno modo quantum requiritur ad integritatem sui status secundum modum illius rei et sic est licita

Alio modo fit non debite vicem si appeteret plus quam requiritur ad sui status perfectionem et sic esset illicita et esset peccatum superbiae et hoc intendit iste doctor 3a dilectio est temporalium ut divitiarum etc et talis est illicita

ergo pono contrarium et arguo primo contra dicta sua quia omnis dilectum et praecipue deliberata est usus vel fruitio ergo huiusmodi dilectio quae est ad se si non referatur ad aliud est fruitio sui et per consequens est summa perversitas secundum augustinum

2o ista ymaginatio procedit ex ignorantia habitudinis creaturae ad deum quia creatura est totaliter dependens sic quod ex se non habet rationem finis ymmo nullo modo ex se habet rationem terunambilis ergo nullo modo est obiectum fruitionis licite

Item sequeretur quod realiter gratia esset violentia et naturae contraria consequens falsum quia non corrumpit naturam sed magis perficit probatur consequentia quia naturalis dilectio est ad se et dilectio caritativa est ad deum et movet ad contrarium illius ad quod movet dilectio naturalis et per consequens tendentia naturalis creaturae et tendentia caritatis haberent terminos incompossibiles

Item sequitur quod status innocentiae tam angelorum quam primi parentis fuisset in ordinatus patet nam quod aliqua dilectio terminetur ad creaturam quae non habet rationem terminantis est in ordinatio huiusmodi dilectionis quia non reperitur modus sed quem movet et per consequens fuisset ibi ordinatio

Item sequitur quod beati quantumcumque essent per gratiam elevati volenter ferrentur in deum quia natura intendit in contrarium scilicet ad se

Item creatura non sufficit sibi ad se nec alteri nam ad hoc quod creatura in esse producatur requiritur prima causa efficiens et etiam ad conservari requiritur prima causa efficiens etc ad si ergo non sufficit ad esse nec ad bene esse et sic non habet rationem finis quia finis habet rationem optimi et per consequens ista positio non est rationabiliter fundata

pono ergo istam conclusionem quod primarius negatur impetus ad deum super omnia terminatur ultimate licet caritas incomparabiliter ultimate licet caritas incomparabiliter nobilior modo moveatur ad idem

2a pars patet nam caritas elevat materiam supra se unde secundum doctores Caritas gustum spiritualem sicut et perficit et reddit quod ammodo ipsum superioris speciei inpercipiendo quam natura in se est ideo ex caritate movetur creatura ad diligendum deum super omnia

prima pars probatur primo quia natura agit directa ab intelligentia non errante igitur ordinatissime igitur quidquid agit hoc agit propter finem et maxime illum qui habet rationem ultimi et per consequens propter deum Item per diffinitionem boni primo ethicorum "bonum est quod omnia appetunt"

Item auctoritate boecii 3o de consolatione ubi poni expresse quod specie recta est naturalis tendentia ubi deducit quod est unicus finis ad quem omnia tendunt licet varii varios elegant colles eadem tamen felicitatem naturaliter intendunt licet varii varios statuant sibi varios fines Ideo dicit boetius "nihil antiqua lege solutum"

Ad idem est philosophus in libro de bona fortuna

Ad idem tullius de tussulanis quaestionibus

ad idem est Wilhelmus parisiensis libros scilicet in libro de universi de fide et legibus dicit triplices virtutes secundum quod exponit illud Iacobi "omne bonum optimum desursum"

primum bonum sue prima bona sunt habitus supernaturaliter infusi dirigentes in mediate in deum scilicet caritas fides etc.

Alia sunt bona pure naturalia scilicet virtutes naturales naturaliter nobis innatae unde unicuique sunt datae inclinare iuxta capacitatem suae naturae et speciei

Alia sunt bona quae sunt bona simpliciter et fuit virtutes naturalis istis consuetudinalibus

forte argueretur quia sicut videtur sequi quod aliquis ex puris naturalibus posset frui deo patet consequens quia virtutes naturales nobis innatae inclinat fortius quam virtutes consuetudinales ergo potest ferri per illas

Item experientia est quod creatura faciliter fertur in dilectionem boni tmeporalis igitur faciliter fertur indilectionem summi boni propter se probatur consequentia quia ex quo virtutes naturales inclinat naturaliter ad deum sequitur consequens illatum

Respondendum quod multiplex est causa quare creatura rationalis facilius diligit bonum temporale quam deum non obstante naturali inclinatione ad tpm deum

primo ad hoc quod feratur fruitive in deum requiritur consideratio et deliberatio et cognitio divinae bonitatis qui non est sine difficultate magna

Sed ad hoc quod diligat bonum temporale non requiritur discursus non requiritur electio unde origenes virtus est tarda vitium vero princeps philosophus 2o Ethicorum difficile est attingere signum unde ad peccandum non requiritur deliberatio nam staret quod creatura ad deliberandum et non faceret et sic vitium non requirit deliberationem ergo dicit origines quod vitium est principes

2o ad diligendum deum super omnia requiritur in hoc statu requiritis scilicet mentis elevatio sed ad diligendum temperale non requiritur hoc ymmo voluntas se ipsa immediate potest diligere temporale unde virgilius in opposito eneyd dicit "facilis decessus" etc.

quia dilectio fruitiva dei excedit humanam facultatem non obstante inclinatione naturali difficile eset deum diligere super omnia

3a causa licet aliqualiter implicetur in priori bona temporalia intuitive et in mediate se ostendunt delectabilia et alliciunt voluntatem deus autem non videtur sic in hac vita ut scire ipsum est deum nemo vidit unquam et sic quia deus non movet obiective inmediate ibi et bona temporalia immediate movent

4a causa quae est potior et cupiditas vel fomes pena scilicet peccati originalis quae inclinat de directo contra caritatem ad dilectionem sui ipsius si diligentis propter se cuius activitatis amor est quam sit activitas inclinationis naturalis

Corollaria

Quod moralis honestas pulchre describitur in natura

primum corollarium quod moralis honestas pulchre describitur in natura patet nam ibi res ordinatissima dispositione quantum in eis est tendit in summum bonum et quidquid agunt hoc agunt gratia huius Boetius hominem solum respius actus

patet qualiter ars dicitur unitari vel ymitatur naturam nam natura regulatissimi agit non sequendo naturam non potest decipi

patet etiam qualiter vita moralis relucet in natura Nam licet leges naturales sunt positae scilicet gratiam quod desscendat deorsum tamen in casu speciali utitur epykeya Nam in casu speciali non descendit deorsum sed vel ascendit vel stat propter implere vacuum Sequitur quod natura particularum videtur plus diligere bonum commune quam proprium patet unicam posito quia natura particularum bonum proprium dimittit et pro sequitur bonum communem

Quod gradus dilectionis creaturae ad se propter Deum magis est ex divinae bonitatis statuto quam ex diligente creaturae

Sequitur quod gradus dilectionis creatae ad se propter deum magis est ex divino statuo quam diligibilitate creaturae non enim ex diligibilitate quae sit maior in creatura creatura plus se diligit sed totum consurgit ex divina obligatione quae hoc dedit cuilibet creaturae quod sit plus solicita de se ipsa cum etiam melius cognoscat suas operationes proprias et consurgit ex commissione speciali

Quod omnis affectio commodi est contra inclinationem naturalem

Sequitur quod omnis affectio commodi est contra inclinationem naturalem

Advertendum quod in homine tria concurrat scilicet inclinatio naturalis et inclinatio cupiditatis et huiusmodi sunt absolute et sunt ab homine est separabiles alia est caritas

Et est advertendum quod inclinatio cupiditatis quae vocatur habitualis dilectio commodi semper inclinat creaturam ad diligendum se propter se et semper inclinatio naturalis est in contrarium quia semper in ultimum finem

Et sic inclinatio cupiditatis est fortior quam illa naturalis et ideo sive gratia nullus pater bene operari quia inclinatio cupiditatis vincit libertate arbitrii Ideo requiritur 3a inclinatio quae est prima adiutiva et elevativa scilicet inclinatio caritatis quae est contraria incliatione cupiditatis et est fortior Semper est in libertate liberi arbitrii bene operari cum gratia et malum evitare et sic sequitur quod semper et victoria caritatis ad cupiditatem nisi ex negligentia liber arbitrii unde spiritus Iuvatur caritate et caro cupiditate et iuxta hoc dicitur "spiritus adversus carnem"

Quod omnes primi motus sunt ex cupidititate

Sequitur ulterius quod omnes primi motus sunt ex cupiditate nam caritas ad hoc quod exeat in actum praerequirit electionem debitam id est dictamen practicum intellectu scilicet deliberationem et per consequens omnis alia operatio quae in voluntate producitur reducitur ab obiecto et cupiditate ideo omnis primus motus est quodammodo creaturae fruitio et est illicitus quia semper propter se diligentem quia voluntas et caritas sic se habent quod non operatur caritas nisi voluntas agat deliberate Omnes aliae sunt ex cupiditate et quaedam sunt culpabiles scilicet quando circa aliquod obiectum voluntas potest deliberare et si tenetur sub peccata peccati mortalis est mortale si venialis est veniale

patet quomodo gratia non corrumpit naturam ymmo proficit quia est conformissima inclinationibus naturalibus

Quod si voluntas esset conformis semper appetitui naturali, semper voluntas esset recta rectitudine naturali

Sequitur quod si appetitus rationalis seu voluntas semper esset conformis appetitui naturali et inclinatione naturali semper esset recta vel rectus rectitudine naturali patet quia illa est in lobliquabilis et semper est recta et numquam peccaret

Quod si esse aliqua rationalis creatura libera quae esset essentialiter talis quod eius appetitus rationalis non posset esse difformis appetitui naturali quantum ad hoc, esset essentialiter recta

Sequitur quod si posset dari aliqua creatura quae essentialiter esset talis scilicet cuius appetituts rationalis non posset esse difformis appetitu naturali illa esset essentialiter recta et essentialiter iusta patet quia voluntas non potest esse difformis respectu naturali

Quod tota natura immobiliter adhaeret ultimo fine

Sequitur ulterius quod tota natura immobiliter adhaeret ultimo fini quasi fruitive patet quia inclinatio naturalis non est removibilis quo terminantur ad deum obiective

Quod ad appetitum rationalem est aliqua dei convictio

patet quod non obstante aversione undiabulo vel undampnatis quantumque etiam in voluntate sit aversio quantum est tamen ex parte inclinationis naturalis quae cum suo fine coniuncto

Quod quantum ad appetitum naturalem dampnait aliqualiter quietantur

Sequitur quod quantu ad appetitum naturaliter dampnari aliqualiter in deo quietantur Consurgit tamen inquietudo ex aliis quae sunt ad penam dampnatoris

Conclusio

Advertendum circa istam materiam fruitionis quod obiectum illud summum est subiectum a quolibet fruibile iuxta capacitatem suae naturae

2a divina voluntas absolute inmobiliter et neccessario fruitur huiusmodi obiecto nam quaelibet alia potest averti

3o omnis appetitus naturalis iuxta suam naturam et capacitatem fruitur huiusmodi obiecto Et consequenter quod solus appetitus rationalis iuxta suam creatura et capacitatem et sola voluntas creatura quae est ab huiusmodi obiecto potest averti

PrevBack to TopNext