Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 52, de Fruitione
Propositiones circa qualiter tota natura tendit in deum
Alia lectio 61a Ad habendum clariorem intellectum qualiter tota naturaliter tendit in deum ultimate sunt aliqua advertenda
Quod anima humana separat potest esse persona
Ex quo patet quod opinio magistri de personalitate animae licet non sit vera tamen est probabilis scilicet quod "humana separata sit personae" Doctores communiter dicunt contra in gratiam quia persona debet esse subsistentia quae non communitur alicui tamquam pars vel forma ita quod non appetit ad inhaerendum esse nec partem Ex radice tacta huiusmodi inclinatio non est necessaria nec est essentialis animae immo deus potest tam absolvere ab huiusmodi inclinatione
Quod non repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione
Sequitur quod non repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione unde non est dubium si natura angelica a sumeretur a deo non esset persona nec suppositum Ego dico amplius scilicet quod absque hoc potest desinere esse persona nam sicut habitudo animae ad corpus potest absolvi ab anima ita deus potest angelo huiusmodi inclinationem addere et inclinare ad aliquam materiam quo dato desinit esse persona absque etc
Quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi
Sequitur ulterius quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi patet quia nullius naturae ad aliquem finem est neccessaria habitudo nisi ad finem ultimum et sic cum quaestionibus tendentia in alia creatura est tendentia circa ultimum finem sequitur propositum et sic per consequens staret genere naturaliter non tendere deorsum quia non est sibi illa tendentia essentialis proportionaliter dicit de igne respectu oribs lumine immo dicitur consequenter quod huiusmodi inclinationes possunt permutari scilicet ut grave ascenderet naturaliter et inclinaret ad concavum orbis lumine et ignis ad centrum terrae nam habitudo est inclinatio rerum in huiusmodi fines est mere contingens et ex statuto de mere providentia libere sic ordinantis patet quod naturaliter ignis potest descendere et terra ascendere secundum nam propriam non dico secundum naturam universi
Quod principia naturalia subiacent divinae dispositioni liberae
Sequitur quod principia naturalia saltem quae reputantur naturalia subiacent divinae dispositione libere scilicet quod omne grave non impeditum descendit et leve ascendit Sequitur quod illa principia sunt contingentia Sequitur quod contraria possunt esse principia eo modo quo haec sunt sic scilicet quod leve descendat potest esse principium naturale sicut nunc est principium quod grave descendat
Sequitur quod non potest esse principium naturale contradictorium principio quod nunc est naturale Sequitur quod theologia perfectius philosophiantur et strutatur naturas rerum quam alia quaevis scientia quia nulla alia novit huiusmodi habitudines quia naturalis philosophus ponit quod deus agit necessitatem naturae nec potest innuaris quia con statutum
Consequenter diceretur quod velocitates in motibus magis sequuntur deum decretum liberi regulam quam proportionem potentiarum activarum ad suas resistentias una agit et alia resistit in?to gradu secundum quod statuit deus et congruit universo iuxta divinam providentiam
Sequitur quod duratio rerum est secundum divinum statutum et 2m quod congruit universo iuxta divinam providentiam
patet quod nulla repugnantia quando secundum certam proportionem actuum vel habituum vel dispositionum actualiaum vel habitualium inter se esset quaedam proportio ad quam sequitur eius permanentia et cuius solutionem corruptio primo unde non videtur hoc magis inconveniens quam de natura corporali forma substantialis quantum est de se non est magis corruptibilis quam angelus ymmo non est nisi secundum divinum statutum ista positio videtur fundari in sacra scriptura ubi dicitur quod deus posuit naturae praeceptum Item proverbiorum 8vo habetur quomodo singula obediunt etiam rabbi moyses qui fuit Iudeus bonus tamen ponit consimile in libro suo de duce dubiorum quem alleget albertus et etiam doctores tractant istam materiam
Quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae appetitum
Sequitur ulterius quod caritas vel circa non potest inclinare contra primarium naturae appetitum patet quia primarius naturae appetitus est rectissimus quia semper in deum est Quis tamen sic huiusmodi appetitus potest dici quod non est dicendum res distincta a re met appetente sicut dicitur de appetitu naturae primum circa primum physicorum Capiendo tamen pro impellente potest dici quod realiter est deus dirigens et movens creaturam quia creatura non habens cognitionem seu non intellectualis est sicut sagicta quae bene directa ab aliquo directivo attingit signum et sicut bonus artifex numquam deficeret a signo sic nec creatura non intellectualis et sic intelligitur illud philosophi quod natura semper recte agit
Quod caritas non potest inclinare ad diligendum Deum propter utilitatem creaturae
Ex quo semper est inclinatio naturalis recta et caritas non potest obliqua inclinare nccm creatura ad diligendum deum propter utilitate creaturae
Advertendum quod auticiodorensis ponit duos motus caritatis unum qui est in ultimum finem propter se simpliciter et illum dicit esse proprissime fruitivum et valde perfectum Alium ponit qui est propter habere bonum et propter primari cum eo et ab eo
quantum ad primum in primo gloriam meam etc et post addit quoniam bonorum meorum non eges unde dicit quod bene possumus appetere deum ut praemiantem
Pono contra hoc scilicet contra secundum Nam ordo debitus caritatis non servatur in dilectione nisi deus sit ultimus terminus dilectionis isto diligemus deum ut benefacientem ut felicitantem est magis diligere felicitatem quam ipsum et per consequens obiectum illius esset creatura et sic esset usus dei et fruitio creaturae
Cum pro salvationem dicti sui advertendum quod huiusmodi motus dilectionis potest dupliciter considerari
uno modo quod in huiusmodi dilectione sint praecise duo termiini scilicet deus dilectus et creatura recipiens huiusmodi dilectionem scilicet deus terminus a quo et creatura terminus ad quem Isto modo dico quod non est licitum diligere deum propter creaturam
2o modo potest considerari quod deus sit terminus a quo et eaque terminus ad quem ita quod imaginabile est quod sit dilectio quod habeat tres terminos unum a quo scilicet deum et alium ad quem scilicet creatura et tertium ad quem finalem scilicet deum ita quod finaliter in deum
Isto modo salvaretur quod esset licitum scilicet duplex per eandem dilectionem referetur ad ipsum deum ultimate Et istud est ad modum motus rationalis qui incipit ab oriente transiens per evidens et iterum ad orientem ita in proposito incipit ab oriente scilicet deo ad occidentem scilicet creaturam et iterum ad deum
Quod licet illa dilectio esset licita qua diligeretur Deus propter utilitatem creaturae nihilominus tamen dilectio simplex absoluta et propter se est multo nobilior
On this page
Propositiones circa qualiter tota natura tendit in deum
Quod nulla creatura habet intrinseca rationem terminandi
Quod ab appetitu finis, medii potest simpliciter absolvi creatura
Quod finis quo non est necessarius in operationibus naturalibus
Quod non est necesse quod forma et finis coincidant
Quod appetitum animae ad suum corpus esse solubile
Quod anima humana separat potest esse persona
Quod non repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione
Quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi
Quod principia naturalia subiacent divinae dispositioni liberae
Quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae appetitum
Quod caritas non potest inclinare ad diligendum Deum propter utilitatem creaturae
Quod omne peccatum est realiter naturae contrarium et contra inclinationem naturalem
Quod homo non debet servire Deo ut praemietur nec mereri ut praemietur
Quod agentia naturalia non agunt ut assimilentur Deo, licet agendo assimilentur