Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 53, de Fruitione
Solutio ad rationem quod naturalis tendentia posset esse mala
Alia lectio 62a et fuerunt factae rationes ad probandum quod naturalis tendentia et primaeva rerum posset esse mala
Ad primam
Advertendum pro solutione quod in statu naturae integre iustitia originalis se habebat tamquam habitus servans perfectam obedientiam virium inferiorum tamen alium quam naturalium et eas subiciebat ad plenam obedientiam rationis ita quod erat in regno animae perfecta pax tranquillitas et obedientia Sed propter poenam peccati sublata est huiusmodi iustitia et successet d habitus de directo concursus scilicet cupiditas ponens rebellionem inter vires inferiores ad superiorem inclinans quod dominentur superior
Advertendum quod in viribus inferioribus duplex est inclinatio primaeva scilicet quae non tollitur et superveniens quem est fortior et vincit una generandum est quod in statu naturae lapsae vires inferiores habent illam inclinationem ad debite obediendum ratione tamquam superiori quam habuerunt ab initio et sic nichilominus cupiditas quasi tirannice dominas ei in regno animae cogit eas scilicet vires inferiores ad rebellandum et tali inclinatione quae sufficit ad executionem operum hic habetur radix qualiter natura ab adolescentia est prona ad malum Nam inclinatio cupiditatis est fortior quam inclinatio naturalis et sic a proportione maioris in elitatis sit actio Consequenter dicendum quod tanta est pronitas ad malum quod totum regnum animae semper male regitur etiam necessa alio ut ita loquor nisi aliunde Iuvetur quia cupiditas semper inclinat nisi inclinatio naturalis iuvetur caritate quae est de directo est contraria cupiditati et adiutiva inclinationum naturalium et tunc illa inclinatio sit vita caritate sufficit etc
et sic patet ad illam rationem posset dubitare hic utrum ista tyrranis et de ordinatio fuerit solum in homine Quantum ad hoc potest probabiliter dici quod non solum in homine fuit huiusmodi cupiditas sed in toto regimine corporalis naturae praecipue corruptibilis infra concavum orbis lumine Et variata fuit armonia Nam sicut vires sensitivae rebelles sunt rationi ita animalia hominum et obedivissent homini vero modo rebellant
Etiam quantum ad sanctificationem terrae ipsa male dicta fuit Sed in statu naturae integre optima produxisset
Etiam sic est de elementis unde fuisset optima dispositio Sed minus insurgunt pestilentiae et alia mala et sic non solum regimen animae fuit immutatum ymmo etc sicut dictum est
Aliud dubium utrum inclinationes purae naturales in statu naturae lapsae sint aeque intensae sicut fuerunt in statu naturae integre apparet quod non quomodo homo quandoque non experitur se inclinare nisi 2m cupiditatem Breviter utrumque potest dici primo quod sunt remissae in aliquo gradu licet non sublate unde doctores videntur dicere unam vulnerationem quantum ad inclinationes naturales ita quod sunt remissae bonae inclinationes Alio modo potest dici quod non sunt remissae et quod non oportet nisi ymaginari intensionem vel remissionem cupiditatis unde staret cupiditatem est ita intensam quod nullo modo perciperemus motum inclinationis naturalis
Ad secundam rationem
2o ratio fuit ista si natura inclinaret ad bonum sequeretur quod ex puris naturalibus aliquis posset attingere deum et suam felicitatem consequens est error palagii
Respondendum est primo dato quod natura non esset corrupta et quod inclinationes naturales haberent suum effectum respectu finis ultimi et mediores nichilominus huiusmodi opera non essent meritoria nec fruitio dei ex huiusmodi elicita esset vitae aeternae meritoria et sic illo dato scilicet quod natura esset integra et haberet omnem quem effectum quem posset non meretur vitam aeternam
2o homo non potest naturaliter attingere ad quod natura inclinat ut dato quod inclinaret ad finem et ad medium non sequitur quod posset mereri vitam aeterna ex puris naturalibus quia non potest sequi illam inclinationem per cupiditas vincit et inclinat ad optimum l sicut si aliquod corpus ratione alicuius levitatis remissae et inclinaretur ad sursum et esset ibi in quadruplo plus de gravitate tunc etc
3o dico quod inclinatio naturalis licet semper sit recta non tamen est recta respectu cuiuscumque obiecti puta quod versum est incarnatum quia hoc excedit limites naturae nec inclinat ad regratiandum de passione etc quae tamen sunt necessaria ad salutem consequendam et sic licet hanc potest sequi tamen non sufficit inclinatio naturalis ad omnia quae requiruntur ad salutem quia non inclinet ad omnia
4to dicitur quod admerendum requiritur caritas quod totaliter est supra naturae facilitatem ideo nec natura inclinat ad eam nec potest ad eam attingere
5to dato quod natura ad animam necessaria ad salutem inclinaret tamen hoc quod sufficeret ad illa credenda si essent credenda vel operanda si adhuc non sequitur quod homo sequendo sic naturam meretur vitam aeternam causa est quia non videtur magna implicatio quod aliquis crederet omnes articulos fidei et diligeret deum super omnia et operaretur iuxta mandata et tamen non meretur quia staret quod omnia ista faceret sine caritate sicut forte in statu innocentiae homo potuit diligere deum super omnia Concedunt doctores quod ex puris naturalibus quis potest diligere deum super omnia non huiusmodi speciei cum actu meritorio et tamen non meretur et sic consequentia esset negandam ista scilicet natura inclinat et sufficit quantum ad suba?m operationum igitur quod requiritur etiam caritas
ulterius dicitur quod dato quod natura sufficeret ad caritatem tamen propter hoc non sufficeret ad moritum quia caritas liberum arbitrium fides et aliae virtutes creatae concurrentes cum intellectu et liber arbitrio non sufficit ad merendum vitam aeternam patet quia requiritur unum multo nobilius quam sit aliquod illorum scilicet divina acceptatio etiam divinam asistentia respectu actus meritorii quae etiam est nobilior quam aliquod em?atorio ymmo sola acceptio divina sufficeret sine aliis et sic non est in potestate alicuius illorum vel omnium doctorum Sed divina clementia et acceptatio reddit actum meritorium vitae aeternae et sic patet ad rationem quod non concludit
Ad tertiam rationem
Ad tertium arguebatur sic inclinatio naturalis est libere a deo ergo deus potest eam mutare et tollere et per consequens deus potest creaturam absolvere ab illa et sic potest creaturam inclinare ad aliud tamquam in ultimum finem et per consequens erit deordinatio naturalis
Respondetur quod visa habitudine creaturae ad deum deus de potentia sua absolutus non potest facere quando creatura tenderet in ipsum ipsa creatura existente cum hoc stat quod potest facere quod non tenderet in ipsum scilicet si ea anicholaret Causa dicta est quia sicut non potest tendere de non esse ad esse nisi deo concurrente sit non potest manere sine adhaesione et inhaesione ad ultimum finem Quantum est de meris finibus tactum fuit in alia lectione quia illa tendentia est mere ex ordinatione dei et sic de illo potest dici quod potest inclinari ad alium finem sed hab?de? ipsius creaturae ad deum est simpliciter necessaria et sic patet ad rationem
Ad quartam rationem
Alia ratio scilicet quarta fuit appetitus rationalis scilicet voluntatis potest esse in aliud a deo ergo naturalis consequentia videtur bona quia appetitus rationalis videtur esse superioris generis et potentiae ad naturalem igitur si de rationali conceditur etiam de naturali concedendum est Breviter advertendum quantum ad principia istarum inclinationum scilicet quod immediatum principium inclinationis male voluntatis patet quia primae inclinationis immediatum principium inclinationis naturalis est multo nobilius quam immediatum principium inclinationis male voluntatis patet quia primae inclinationes immediatum principium est ipse deus quasi omnes creaturas quantum ad hoc vivificans et conservans et inclinare creaturam sicut ad se est eam conservire et istum habitudine habet tamquam recte essent deus anima vel forma creaturarum non tamen quod sit proprie forma
Elucidarius satis theologicus ponit expresse quod elementa percipiunt quod a modo deum et plato posuit deum animam mundi saltem generale universi aristoteles primo caeli ab ipso datum "est omnibus esse" virgilius in 4o eneydas spiritus inquit errat etc
non sic est de actibus voluntatis grave Nam voluntas est particularis causa immediata quae non habet aliam immediate concurrentem et ideo deus non concurrit nisi remississimo gradu quo concurrere potest nec se ipso faceret nisi voluntas se aplicaret quantum est de potentia ipsa passiva se habet ad inclinationes naturales 2o diceretur quod inclinationes naturales non essent nobiles quod non concedo sicut inclinationes voluntatis pravae sed bonae possent esse ita nobiles
Ad quintam rationem
Ad quintam rationem creatura naturaliter tendit in non esse igitur non in deum quia deus est pater esse
Respondetur negando quod tendat in non esse ymmo summe fugit non esse quod tendit ad esse scilicet deum et illa tendentia est fuga ipsius non est q ad probationem quia sibi derelicta desunt esse et fluit et non esse naturae consequentia quia quod creatura non conservata desunt esse non extendentia in non esse sed ex defectu quia non habet sufficientiam resistendi nec potest resistere verbi gratia scilicet aliquis recipit beneficium per quod bene est per subtractionem illius cadit in paupertatem et tamen non tendit in illam nec appetit illam pater tamen votari tendentia passiva sic quod sibi derelicta patitur corrumpitur
Ad septimam rationem
Advertendum quod fuit opinio cuiusdam philosophi qui vocatur plotinus qui fecit quemdam librum qui intitulatur quae astra faciunt ubi ponit quod astra et stellationes nichil operantur hic inferius sed sunt praecise signa bonorum vel malorum scilicet secundum ordinationem divinam repraesentant qualis erit iste vel iste
Alii astrologi declarantes contra fidem et philosophiam et mores dicunt quod astra realiter sunt causae naturales et a necessate omnium effectuum hic inferius contingentia etiam effectuum liberi arbitrii
unde alkindus omnes praesentes praeteriti et futuri individualiter relucent in caelo et st? pti sunt et sic infert quod etiam omnia possibilia in caelo relucent etc quia non est differentia inter possibile et futurum quia omne possibile est vel erit et non potest non produci ymmo omne de neccessitate eveniet Sed dicitur possibile quantum ad nos quia videmus causas rerum
Ista positio est contra fidem omnem legem et philosophiam et contra astrologiam Nam periti astrologi inter quos maxime reputandus ptolomeus ponit quod corpora celestia nullam penitus inducunt necessitatem unde ptolomeus in principio centiloquius dicit quod Iudicia astrologi sunt media inter possibile et neccessarium ita quod sunt contingentia unde licet esset dispositio ad mortalitatem tamen propter bonum regimen potest praevenam
Item in eodem dicit quod bonus astrologus potest impedire mala sic bonus agricola quantum ad culturam terrae quia sumus deum actuum uroris unde licet sortes esset inclinatus ad furtum vel alia vicia posset se refrevare
Advertendum quod omnes planetae sunt simpliciter bm et si inclinent inclinant ad bonum macrobius notat pro responsione ad argumentum quod sol et luna principaliter nutriunt et vegetant hominem
aristoteles 2o physicorum homo generat hominem et sol patet de sole quia per accessum sol videmus omnia pullulare et per recessum omnia cadere ut solia etc de luna etiam experimur quod habet operationes respectu inferiorum modo ita est quod Iupiter habet valde magnam similitudinem quantum ad influentiam suam cum sole ita quod iuvat solem Ideo vocatur fortuna venus assimilatur lunae et quia luna regit corpus humanum et humores ipsa dicitur 2a fortuna Saturnus habet inluentiam suam cum soli frigidium Et mars nimis acutam ideo vocatur saturnus et mars malvioli planetae et non influunt in mediate in animam sed solum disponunt vel in disponunt corpora non quia inclinent inmediate ad vicia vel ad alia Secundum hoc macrobius respondit
et potest dici quod universum habet varias rerum species et variarum complexionum scilicet in concavo orbis lunae et aliqui planetae sunt convenientissimi per una specie et alii pro alia Sol et luna iupiter et venus sunt maxime pro complexione humana et saturnus pro alia speciei et sic de aliis Et sic planetam esse fortunam non dicitur respective nisi ad aliquod speciem Item respectu eiusdem hominis quia componitur ex diversis membris ideo indiget diversis unde cornatribuitur soli deinde epar dicitur gubernari a Iove et est sibi que?s felli dominatur mars quae sunt membra non ita patri cip alia
Ultimo dico quod realiter saturnus est optimus et nobilissimus planetarum et quantum est de per se scilicet aliquid operaretur respectu animae illustraret respeciti partem concupiscibilem scilicet in voluntate mars irascibilem et isti 3s sunt optimi et fortificant corpus et non immediate respiciunt tales partes sed disponendo corpus ad exercendum Iupiter disponit ad amorem etiam superioris mars fortificat vim irascibilem ad aggrediendum et exercendum fortia ut actus activorum sunt in patiente praedisposito
Ad octavam rationem
De ultimo argumento quando dicitur Si daretur praeceptum dico quod naturalis inclinatio numquam est contra praeceptum unde ymaginandum est quod sicut in statu innocentiae natura obediebat rationi intantum quod grave erat aptum natum ascendere ita natura et eius inclinatio semper sequenter regulam et finem directivam quantum est de se nec potest contra ire et ideo nego casum esse possibilem etc
On this page