Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 54, de Fruitione
Duo difficultates
Utrum inclinatio creaturarum in Deum sit in ipsum tanquam in Trinitatem
Circa primam materiam teneo partem affirmativam scilicet quod naturalis inclinatio rerum in deum est in ipsum tamquam terminum probatur primo nam creatura quaelibet est quoddam vestigium illius in creaturae trinitatis ergo tendit in ipsum deum sub habitudine qua est eius vestigium
Confirmatur nam tres creaturae procedunt de non esse ad esse a deo ut trinitas est et ut est trinum suppositum ergo revertuntur ad ipsum et convertuntur sub eadem habitudinem Nam sicut in genere causae efficientis deus concurrit ut trinus ita in genere causae finalis igitur terminat rerum dependentias ut trinus et habitudo causarum ad ipsum est ut termini unde ut deus non potest concurrere in genere causae efficientis praecise ut essentia vel ut vitam personam eo quod opera trinitatis ad extra sunt indivisa ita in genere terminandi vel finis non potest etc
Restat difficultas de voluntate creata utrum possit habere actum dilectionis vel volitionis qui terminentur ad essentiam et non ad personam vel ad unam personam et non ad aliam vel alias etc
Utrum stat unam personam Trinitatis potest diligi sine alia?
quia non stat videri divinam essentiam quin videatur persona et non stat videri unam quando quaelibet videatur
probatur primo per rationem tactam iam quia sicut deus non potest concurrere in genere causae efficientis nisi ut trinum suppositum ita nec id esse obiecti beneficio nec esse finalis Nam ille concursus est adextra et ideo debet competere uni sicut alteri
2o quia concursus obiectivus qui non est realiter supplebilis ille est reducibilis ad causalitatem effectivam et illa est indistincta adextra ideo non stat unam personam obiective concurrere quin alia concurrat et sic quia iste concursus est indivisus sic quod non stat unam partem concurrere sine alia sequitur propositum
3o arguitur testimonio christi qui fecit aequivalenter istam consequentiam si aliquis videt filium videt patrem nam dicit "pater in me est et ego in patre" et sic unus est in alio per ydemptitatem essentiae ergo si una persona videtur et alia augustinus xive audiamus ostende nobis patrem sive audiamus ostende nobis filium tantum dictum valet quod neuter sine alio ostendi potest et sic innuit quod impossibile est videre unam personam sine gloria
Item doctores sancti scilicet augustinus anselmus et alii semper obiectum fruitionis ponunt trinitatem unde augustinus res quibus fruendum est
Item sicut alias dictum est ratio fruibilitatis est essentialis ergo est indivisa et indivise competit cuilibet personarum quod sit essentialis patet nam dicit summam perfectionem et habet rationem suae bonitatis ideo est ratio communis cuilibet personarum igitur non stat quod aliquis fruatur aliqua quin qualibet
Item ponatur quod sortes beatificetur in a sui patre videndo solum patrem et plato in b scilicet in filio et cicero in scilicet scilicet in spiritu sancto sic erunt illi tres beati et erunt plures fines ultimati et plura obiecta fruitionis
Item sequitur quod staret sortem esse amatum patris in divinis et tamen non esset amicus filii patet ponamus quod videat patrem solum et diligat et viceversa pater sortem tunc inter patrem et sortem est mutua benivolentia et non in sortem et filium
Ockam facit unam rationem quae videtur sibi satis apparens quia de una persona non debet dicit auferri quod negatur de alia vel de essentia nisi sacra scriptura vel determinatio ecclesiae vel alia auctoritas cui non licet contradicere liget ad hoc vel nisi ratio convincens sit ad hoc istud ponit tamquam principium quia sunt idem modo in proposito est sic scilicet dicere quod essentia videtur et pater non videtur unde ad istud non videtur esse aliqua auctoritas scripturae ymmo magis scriptura videtur esse ad contrarium Nam concedere duo contradictoria de rebus ydemptitate concurrentibus videtur magnum inconveniens ubi fides nos non cogit
Quod aliqua sunt praedicata quae competunt Deo ab aeterno et aliqua quae competunt sibi temporaliter
Advertendum quod aliqua sunt praedicata quae competunt deo ab aeterno et aliqua temporaliter Illa quae competunt deo ab aeterno sunt in multiplici differentia quaedam sunt absoluta et essentialia sicut esse sapientem esse bonum esse perfectum et sic de aliis absolutis praedicatis dicentibus perfectionem simpliciter
Alia competunt deo ab aeterno ratione aeternae emanationis vel producctionis ad intra ut generare esse patrem generari esse filium spirare esse patrem esse filium spirari esse spiritum sanctum Alia competant deo ex tempore et hoc dupliciter quidam competunt ratione operationis suae temporalis sicut creator creare vel creans Nam ex operatione sua illa sibi competunt
Alia competunt deo ratione operationis creaturae sicut cognosci amari honorari toli et sic de aliis
Quantum ad prima praedicata quodlibet est commune toti essentiae et cuilibet personarum per se et omnibus similis nam essentia est sapiens et est ens et tota trinitas et quaelibet personarum et sic de aliis absolutis perfectionis
Quantum est de relativis competunt aliqua aliquibus et alia aliis sicut generare soli patri generari soli filio spirare patri et filio spirari spiritu sancto
Quantum est de 3iis quae competunt sibi ratione operationibus suae dicunt doctores quod ista praedicata sunt communia essentiae et cuilibet personarum Ita quod non stat quod aliqua persona creet quin essentia creet et quaelibet personarum et sic de omnibus aliis scilicet gubernare dirigere etc qui sibi attribuuntur Consimiliter de aliis dicitur quod quilibet tale indifferenter competit essentiae et cuilibet personarum
Utrum notitia intuitiva immediate terminatat ad Deum terminetur ad essentiam et ad quamlibet personam?
Advertendum quod proprie loquendo difficultas principalis non solvitur per istud nam secundum istam viam concederetur quod quilibet qui cognoscit deum etc trinitatem cognoscit et ita etiam philosophi trinitatem cognoverunt et deum qui est pater etc Sed hic non est radix difficultatis in se tamen quantum ad illum modum explanandi doctores locuti sunt ut staret quod aliquis trinitatem concederet et negaret trinitatem et sic faciliter
Respondetur quod diceretur quod non diligeret personam veniendo ad punctum difficulitatis ipsa est de notitia intuitiva non mediate terminata ad deum ita quod difficultas est utrum stet habere notitiam intuitivam intellectu de deo virtuti cuius intellectus potest elicere evidens iudicium quod illa res est essentia et tamen virtute eiusdem non potest elicere iudicium quia huiusmodi res sit persona vel personae
Teneo quod nullo modo stat quod aliquis habeat notitiam intuitivam divinae essentiae ante evidenter possit elicere iudicium quod est tres personae scilicet pater filius et spiritus sanctus Ita quod in illa notitia relucent tres personae repraesentatione simplici virtute cuius potest elicere quod est essentia et pater et filius et spiritus sanctus Alii dicunt quod stat aliquam habere intuitivam notitiam incomplexam et quod illius vi non potest elicere quod sit trinus in personis
probo quod intentio salvatoris fuit loqui 2m divinitatem suam quando dicit qui videt me etc quia illa visio corporalis non ostendebat patrem qui non potest elici vi illius visionis quod fuit pater vel filius etc
Istud fundatur maxime in ratione facta de concursu obiectivo quia obiectivus concursus est operatio adextra et sic sequitur essentiam divina concurrit obiective igitur quaelibet personarum et igitur quaelibet cognoscitur et ista ratio et michi multum apparens
Item propter ydemptam rationem diligibilitatis et cognoscibilitatis quia illa est mere eadem ideo non stat quod obiciatur quando cognoscatur omne illud cui appetit illa ratio
Item alia tacta sunt ad istud idem probandum ymaginandum consequenter quod prima ratio secundum quam deus obicitur intuitive est ipsum esse trinum quia illa est ratio constituitiva dei
ita quod deus sic est deus quod est 3s personae vel essentia dei est 3s personae et sic illa est prima ratio et sic dico ratio entis quantum ad deum praesupponit illam rationem
Contra istud arguit quidam modernus doctor nam intellectus potest habere notitiam intuitivam de aliqua re et tamen dubitare cuius speciei sit res visa et per consequens a fortiori potest dubitare dere individuali antecedens probatur per exigentiam quae solet adduci circa primum physicorum quia stat quod aliquas videat aliquod ens et tamen non potest elicere cuius generis proximi sit illa res nec speciei nec quale individuum Ita etiam proportionaliter potest stare quod aliquis angelus praesentetur alteri angelo in tanta distantia quod dubitaret utrum esset anima rationalis vel de genere angelorum et sic consequenter staret descendere a pluribus noticiis ad inperfectores etc Ita de essentia divina staret quod intellectus non posset iudicare vi alicuius notitiae intuitive quem haberet de deo vel non posset elicere quod esset deus vel deitas sed quod esset angelus et sic diligeret hoc visum et non sub ratione deitatis nec trinitatis nec alicuius personae
Respondendum est quod ista ratio procedit ex falsa ymaginatione propter comparationem notitiae intuitive de deo ad comparationem notitiae intuitivae de creatura nam notitia de creatura hic in via communiter causatur mediante organo corporeo et 2m quod res est nimis destans causatur debilior notitia Et utrum sint eiusdem speciei non discutio pro praesenti videtur quod sic quia causatur a pluribus causis videtur quod non quia virtute unius non potest elici iudicium cuius speciei sit res visa et virtute alterius potest esse aliqua talis
Concedo sibi de notitia intuitiva creaturae quae causatur mediante organo corporeo quod potest esse aliqua talis virtute cuius non potest elici iudicium cuius speciei sit res visa igitur sic erit de deo nego consequentiam Et est duplex causa prima est quia deus non praesentatur 2m aliquam distantiam quia se toto praesens est animae et concurrit obiective et praesentisivus est 2a causa est quia intellectus videndo deum intuitive nec mediante utitur organo corporeo quod facit respectu visionis creaturae
Quantum esset de hoc quod unus angelus videret alium ad minimam distantiam admittatur casus licet forte non sit possibilis ergo ita erit de deo nego consequentiam propter causam applicationis quia deus non potest distare a nobis nec potest esse causa inperfectionis notitiae et sit procedunt ex hoc quod non advertunt dissimilitudinem obiectorum concurrentium quia ista removeretur respectu notitiae intuitive dei Etiam deus agit et concurrit obiective semper ut trinum suppositum ita quod illa ratio est primo simplico
Obiectio: quod una persona possit videri sive diligi sine alia
Prima
Arguitur contra dicta primo probatur quod una persona potest sine alia diligi vel videri quia una potest incarnari sine alia igitur videri vel diligi consequentia notatur quia non apparet maiori difficultas vel inpossibilitas de uno quam de alio antecedens patet quia solus deus filius est incarnatus
Nona
Nono est alia ratio scoti quia quantum aliquis actus habet duo obiecta unum primarium et aliud secundarium talis actus potest absolvi a secundario modo obiectum primarium est divina essentia in ratione propria et secundarium obiectum sunt divinae relationes seu proprietates personarum igitur ut de visione qua videtur essentia divina et creaturae obiectum primarium est essentia divina et secundarium est creaturae ita in proposito divino proprietates non possunt movere sine essentia sed bene econtra et ideo divinae proprietates habent se tamquam obiectum secundarium et essentia sicut primarium Advertendum quod potest dici quando dicitur per beatum augustinum quod opera trinitatis etc pi?tur quantum ad producere sed non quantum ad terminare et sic secunda persona terminat dependentiam humanitatis et sic una persona posset terminare actum videndi etc
On this page
Utrum inclinatio creaturarum in Deum sit in ipsum tanquam in Trinitatem
Utrum stat unam personam Trinitatis potest diligi sine alia?
Quod aliqua sunt praedicata quae competunt Deo ab aeterno et aliqua quae competunt sibi temporaliter
Obiectio: quod una persona possit videri sive diligi sine alia