Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 55, de Fruitione
Responsio ad rationes quod una persona potest diligi sine alia
Ad primam
Alia lectio 64a et fuit dictum quod sicut deus est sub ratione trinitatis obiectum ita non potest diligi nec videri nisi sub ratione trinitatis
Contra hoc fuit argumentum primo quod una persona potest incarnari sine alia igitur consequentia tenet quia nullus videtur maior repugnantia terminare dependentiam alicuius naturae quam praescientiae videri vel econtra antecedens est clarum quia verbum dei aeternum seu filius dei aeternus praecise incarnatus est Nec essentia proprie loquendo incarnata fuit Sed magister concedit hoc et hoc debet intelligi in supposito principaliter et per consequens regula alias posita est falsa nam quae facit relativa et quae aeternaliter personarum et ideo incarnatio reponitur sub illo genere / nam incarnatio non est communis ans
Respondendum negando consequentiam causa est nam incarnatio vel terminantis dependentiam naturae humanae respicit relationem personarum et ideo incarnatio reponitur sub illo genere nominum quae sunt relativa et quae aeternaliter dicuntur de deo unde incarnatio est effectus personalitatis
unde pertinet ad personam subsistere vel dependentiam alius naturae terminare et non est essentiale ideo non est communi Secus est de videri praecise intuitive nam hoc est essentiale Etiam ad visionem intuitivam ipsa persona concurrit active obiective modo operationes divinae adextra sunt indistincte et pertinent ad essentiam et 3s personis simul Ista est radix quare una non potest sine alia videri vicem propter concursum obiectivum qui est communis eis Sed esse suppositum vel esse subsistentiam est personale et pertinet ad ypostasim magis quam ad essentia Advertendum quod proprie terminare dependentiam non reducitur ad genus causae efficientis licet illa unio sit effectus totius trinitatis Ideo concedendum est quod tota trinitas fecit incarnationem et quaelibet persona et sic quaelibet incarnavit et essentia etc Sed solus filius incarnatus est id est suppositum et subsistentia naturae humanae
Sed potest probari quod aliqua persona unica potuisset causasse illam unionem argumentum haberet apparentiam et sic illo subsistentia vel esse suppositum nec reducitur ad genus causae efficientis nec finalis sed haberet aliam solicitudinem cum causa naturali et quantum ad hoc nullam dicit perfectionem nam sicut materia ex unione ad formam recipit denominationem correctivam ita unum recipit denominationes concretivas humanae naturae
Ad secundam
2o arguebatur pater non est spiritus sanctus vel subiecto et praedicato correspondet idem conceptus vel currum diversi conceptus si idem conceptus conceptus tunc tunc idem naturae de se impse etc
Respondetur uno modo quod realiter idem conceptus correspondet in patria licet non via ut dict adam nam idem est conceptus repraesentans patrem et filium et spiritum sanctum Et Adam videtur postea concedere quod idem conceptus est simplex et complexus singularis et communis affirmatio et negatio et sufficit huiusmodi conceptus sic variare intellectum in mu?ris et sic est affirmatio respectu huius veritatis pater est essentia et negatio respectu huiusmodi pater est filius et sit huiusmodi conceptus habent diversam habitudinem et tunc facile est respondere quia dicitur quod est idem actus tamen intellectus numquam uteretur 2m hanc sermonem pater non est pater sed bene ipse non est spiritus sanctus et sic idem est conceptus enuntians aliter et aliter
Aliter respondetur quod realiter est alicuius conceptus in patria ita quod beatus alium conceptus habet de patre alium de filio etc differentes specie nichilominus tamen idem significant extendendo nomen ser?o ad connotationem sed non eodem modo nam h?bet significat deum divinam essentiam patrem et filium spiritum sanctum quia non fuit seorsum conceptibiles intuitive nec potest una persona terminare notitiam intuitivam quando tamen alia habet varios modus servendi ratione quorum illi terminum negantur de se in vi et sic supponit pro diversis personis
Ad tertiam
Ad tertiam quando dicitur quod essentia potest concipi absque persona loquor semper de patria nam quantum est de notitia in via non est difficultas Concedunt tamen doctores quod quantumcumque conceptus est absolutus qui supposit pro deo supposit pro trinitate et quaelibet personarum non appellendo tamen rationem Non dicitur quod potest haberi conceptus mere absolutus absque relativo in patria potest negari vocando conceptum relativum conceptum repraesentem habitudinem personarum ad invicem quia oporteret concurre totam trinitatem unde deus obicitur primo ut trinitas ita quod persona apprehensio deitatis est ut trinitas ideo conceditur quod unus actus 2m unum modum repraesentandi est absolutus et 2m alium modum respectivus et sic negaretur quod posset esse conceptus absolutus in patria qui absolveretur a modo suo secundi relativo
Ad quartam
4o arguebatur stat quod aliquis inducet quod producens summum bonum est summe diligendum et solum tale et quod conformet se voluntas tunc solum diliget patrem dicitur quodk
uno modo quod eliciat velle quantum potest proportionaliter ad huiusmodi dictamen isto modo admitto minorem scilicet quod voluntas potest elicere unum amorem respectu dei sic sibi praesentari dico tamen quod huiusmodi dilectio elicita iuxta huiusmodi dictamen quantum ad hoc est conformis absolute huic dictamini quia voluntas non potest inclius se conformare illi non est tamen conformis omnino quia in illo modo potest se per omnia conformare huic dictamen quia illud dictamen dictat quod solum pater est summe diligendus et hoc implicat quia eo ipso terminantur ad patrem illa dilectio terminantur ad essentiam et ad omnes personas exemplum dictet intellectus voluntati quod nulli dictamini rationis se conformet certum est quod in illo casu nullo modo positive potest se conformare nec volendo conformiter quantum in se est tamen in illo casu conformaret se
Ad quintam
Quinto arguebatur quod voluntas potest unam personam plus diligere loquendo de dilectione generaliter nego quod possit unam personam plus diligere quam aliam unde nego istam consequentiam sortes diligit humanitatem christi ergo diligit deum quia non est simile de videre et diligere nisi dilectio sit ordinata unde in materia de fruitione negavi istam consequentiam sortes fruitur humanitate christi ergo deo et sic non stat christum magis diligere quam totam trinitatem
Ad sextam
Sexto arguebatur magi pharonis non cognoverunt spiritum sanctum dicitur quod licet cognovisset solum unam personam eo ipso quod unam personam cognoverunt contradictoria nunquam debet concedi verificari de rebus ydemptitatis ubi fides non astringit nos nec ratio conveniens ista ratio ockam et achilles et si habuerunt actum dilectionis per illum diligebatur tota trinitias licet non cognoverunt quia non habuerunt illum conceptum
Responsiones ad Rationes Scoti
Rationes Scoti
Scotus vult probare quod stat videre essentiam et diligere et non personam quia quando aliquis actus habet duo obiecta tunc 2m videtur esse contingens et sic actus beati habet primo essentiam pro obiecto et deinde relationes ergo cum inter huiusmodi habitudines prima est solum essentialis et secunda accidentalis videtur quod 2a sit absolubilis a prima et sic est conceptililis essentia sine persona Et sic de visione essentiae divinae et creaturae in verbo resolubilis a prima Et ponit exemplum sicut beatus videndo verum et creaturam prima habitudo non est solubilis remanente et 2a bene unde dicit quod stat eodem actu quandoque videre plures creaturas quandoque pauciores
Contra Scotum: Opinio Ockham
Ockam primo inpugnat exemplum scoti quando dicit quod aliqua visio sic verbi et creaturae quae potest desinere esse visio creaturae absque hoc quod sit visio verbi quia si sic tunc fiet transitus de contradictorio in contradictorium absque mutatione facta in re consequens est contra articulum probatur consequenter Nam sit primum instans in quo sit visio haec non repraesentat creaturam tunc ista negativa est vera et immediate ante fuit falsa
Contra Scotum: Opinio de Rippa
Aliter arguit de ripa quia si sic sequitur quod staret deum cognoscere se ipsum absque hoc quod creaturam cognosceret quia actus cognitivus dei habet duo obiecta et sic prius staret potest sine alio seu sine posteriori
2o si sic sequitur quod quilibet actus cognitivus quantumcumque modicus inperfectus repraesentans deum et creaturam potest repraesentare omnia relucentia in deo etc nulla patet etiam quo ad 2m quia potest desinere repraesentare unum et eadem ratione omnia quod quodlibet potest desinere patet quia qua ratione unum eadem ratione 2m et 3m et sic omnia quod videtur absurdum
Plaoul Contra Ockham
Ad rationem ipsius okam quando dicitur etc nego consequentiam ad probationem signemus primum instans in quo aliam illa desinit repraesentare etc nego et dico quod actus realiter mutatur Nam primis realiter movebat potentiam ad cognoscendum creaturam concedunt quod motus est idem cum mobili et quod tamen deus potest maxime totum mundum motu recto et sic esset mutatio et tamen etc
Aliter dicitur quod non requiritur aliqua mutatio temporis nec transitus unde deus pater creare angelum in suis puris naturalibus et acceptare ipsum tunc esset acceptatus et prius non erat etc
Item capiamus istam propositionem mundus incipit esset et ponamus quod deus successive creasset mundum tunc ista est nam mundus incipit esse per rationem de praesenti tamen nulla mutatio est quia nulla creatura est vel accipiamus istam tempus incipit esse vel saltem incipit esse tempus unde signemus instans inceptionis in illo instanti haec est vera mundus incipit esse et sua contradictoria falsa et tamen nichil aliud est a deo Et sic sufficit ad verificationem articuli quod sit mutatio vel incipit esse mutatio
Plaoul Contra de Rippa
Ad primam rationem magistri Iohannis de ripa sequitur quod deus posset cognoscere se et non creaturam consequentia non valet Advertendum quod divina essentia habet duplicem habitudinem ad divinum intellectum scilicet repraesentati et obiecti et respectu utriusque haberi habitudo divinae essentiae est necessaria Tamen respectu intellectus nostri istae habitudines sunt separabiles quia stat quod obiciatur intellectui nostro ut obiectum non ut repraesentativum Exemplum in aliis una notitia creata potest obici in esse obiecti et non repraesentativi ut bene vident actus cognoscendi aliorum in ratione obiecti et non repraesentativi et sic stat quod cognoscere divinam essentiam absque hoc quod cognoscam omnia repraesentabilia per ipsam
Plaoul Contra Scotum
Ad rationes scoti quando dicitur quando actus habent duo obiecta etc naturae quod possit semper absolvi quia licet sit ordo quod unum sit prius et ad posterius tamen ille ordo est mere neccessarius et fit non stat quod notitia terminentur ad divinam essentiam et non ad relationes
2o potest dici quod divinam essentia et relationes non sunt diversa obiecta immo immediate quocumque actu dato concurrunt bene aeque primo actus terminantur ad divinam essentiam et ad relationes et sic totum suum fundmanetum est falsum
Ad rationem de prioritate originis quia pater prius originem est beatus quam producat filium id est in illo priori habet obiectum beatitudinis vel potest dici quod habet divinam essentiam tamquam obiectum beatificum in quo beatificatur ergo dilectio eius terminatur ad essentiam et non ad filium et sic est obiectum etc potest negari quod sint huiusmodi instantia originis praem??vida Nam pater aeque primo gignit filium et beatificatur
unde secundum ipsum ponuntur tria instantia naturae adhuc in eodem instanti aeternitatis et quod in primo instanti essentia divina clarissime praesentatur intellectum primo ut species intelligibilis fecundissima deinde 2m instans in hoc exit in actu productionis notitiae per speciem intelligibilem et memoriam et in illo instanti producit filium deinde in 3o instanti producit spiritum sanctum istud est multum subtile sed non videtur bene resolutum quia quaeritur utrum sicut entia rationis vel realia non primum tunc dependeret emanatio personarum a rationibus non secundum quia si sic vel creata vel increata Si huiusmodi ens esset creatum vel increatum non creatum ut notum est quia si sic aliquod creatum esset coaeternum essentiae divinae nec increatum quia dato instanti in quo producitur filius si est increatum est essentia tunc pater et filius sunt in essentia solum et non spiritus sanctus vel est pater et sic pater et filius solum sunt in patre nego ulterius quod pater prius est beatus quem producat filium ymmo simul aeque primo pater beatificatur in ratione communi sibi et filio et spiritum sancto Sequitur alia lectio