Text List

Lectio 61, de Trinitate

Lectio 61, de Trinitate

Continuandum materia de formalitatibus

Alia lectio 70 materia de formalitatibus continet duo puncta primum est habere radicem ymaginationis doctorum loquentium in ista materia et sine illo non habetur 2m punctum scilicet de particularibus difficultatibus contingentibus

Plus propositiones de Rippa

circa istam materiam ut habeatur ymaginatio et fundamentum materiae pono propositiones secundum magistrum iohannes de ry

Prima propositio:

prima propositio cuilibet denominationi perfectionis simpliciter est eius vel esse tunc a parte obiecti ymaginandum est quod quidquid significa absolute correspondet ratio obiectalis eiusdem rationis verbi gratia prima denominatio perfectionis simpliciter est ens vel esse ens tunc a parte obiecti ymaginandum est quod quidquid significatur per vivens in quantum vivens utercumque reperitur in creaturis est semper eiusdem rationis a parte rei et sic de esse intellectum et sic de aliis

Secunda propositio

2a propositio huiusmodi ratio obiectalis in iifnitum varie potest creaturis commutari Nam sicut in infinite sunt species producibiles per dei potentiam in esse secundum hoc esse creaturis correspondet vel communicatur nam infinite speciei communicatur esse in aliquo gradu et superiori speciei in gradu perfectiori et sic ascendendo Et sicut dicatur de primo praedicato ita proportionaliter de quolibet alio ut vivere communicatur superiori in perfectiori vel superiori gradu eiusdem rationis cum primo

Tertia propositio

Sequitur ex hoc quod homo est perfectior in esse seu secundum rationem essendi quam asinus Ita quod homo perfectius participat esse quam asinus ponitur exemplum viam dictum per impossibile Capiamus per ymaginationem quod homo deperdat successive denominationes posteriores prima auferatur esse volitivum deinde esse et rationale deinde esse sensitivum deinde esse unum quo usque maneat solum esse scilicet prima denominatio tunc illud quod remanet participat perfectiori modo ese quam species inferior ad speciem humana vel quam infinita esse scilicet materia prima

Quarta propositio

Sequitur quod in esse sunt gradus ponendi et in ratione obiectali correspondente illi praedicato patet quia illud quod remanet in casu posito per impossibile habet esse et est eiusdem rationis cum quolibet alio esse et est tamen perfectius quam esse inferioris speciei ergo est intensius vel habet perfectius esse perfectione graduali intensiva

Quinta propositio

3a propositio sicut conceptus correspondens denominationi perfectionali priori est prior et alterius speciei est praedicamentalis tamen de posteriori Ita proportionaliter correspondet sibi a parte obiecti ratio obiectalis prior possibilis tamen concurrere unitive tum reali ratione obiectali correspondenti posteriori denominationi huiusmodi denominationes habent habitudines unam quod sunt alterius speciei ut conceptus entis quam vivi et cum hoc praedicantur de se in vicem Ita ratio essendi a parte rei est alterius rationis seu speciei a ratione vivendi Et sicut conceptus entis est praedicabilis de conceptu vivendi Item ratio obiectalis essendi est in potentia ad hoc quod concurrat unitive et quasi recipiunt rationem vitae per modum quasi actus posterioris Ita quod est habitudo rationum quoddam modo sicut conceptum Et sic ratio vitae est alterius speciei ab esse vel rationi cognitivus et est in potentia ad concurrendum unitive id est effici realiter unum Et etiam istis conversibus causantur rerum species 2m eum

Si sequitur istam viam sic quod per quandam habitudinem et similitudinem habemus conceptum capiamus habitudinem rationum obiectalium a parte rei habemus modum agendi duas scilicet distinctiones specifice differentes Ista ymaginatione habita totius processus in tractatu de perfectione specierum est satis facilis Et istae rationes obiectales vocantur formalitates distinctae

Plus propositiones de Rippa

Infert magister Iohannes de ripa propositiones

Prima propositio

primo quanto res est perfectior tanto compositor est et magis composita patet primo de compositione ex gradibus pluribus eiusdem rationis

2o est compositior quantum ad formales rationes correspondentes denominationibus perfectionalibus quia quanto res est perfectior tanto pluries formales rationes competunt tali rei

Secunda propositio

Sequitur ex isto quod quanto creatura est actualior tanto est potentialior patet quia per acquisitionem novarum rationum obiectalium redditur magis potentialior

Tertia propositio

Alia propositio infinita supprema intelligentia si daretur ipsa esset intrinsece infinita potentialitatis quia haberet infinitas rationes constitutivas quarum quaelibet esset inpotentia ad alia et essent actualitates proportionaliter eriorem.

Quarta propositio

Alia propositio sola ultima ratio obiectalis ultimo constitutiva suppremae intelligentiae esset cui repugnaret potentialitas ad ulterius recipiendum per istam ymaginationem multi antiquorum dicta intelligerentur unde per istam viam ymaginabilis esset satis positio antiquorum de distinctione universalium a singularibus nam ymaginabantur quod realiter secundum ordinem conceptuum inter se esset aliqualis correspondentia rerum et utrum illa multiplicentur ad individua vel non dixerunt quod non Consimiliter positio et distinctio de esse et essentia cum yndemptitate tamen essentiali Etiam per istam viam intelligere positio angeli ex actu et potentia Similiter ymaginatio ydearum scilicet quod realiter esset una in se incorruptibilis et tamen concurrent ydemptice cum corruptibili

Quinta propositio

Continuando et applicando aliqualiter materiam quantum est de distinctione quae est etiam gradibus eiusdem rationis illa nullo modo in deo est reperibiliter quia gradus remissior importat quandam imperfectionem 2o habitudo istarum rationum obiectalium potentialitatis prioritatis et posterietatis non habet etiam locum in deo

ymaginandum est quod ratio essendi in deo est unicus simplicissimus gradus simpliciter inmense et infinite nobilitatis et perfectionis sed in creatura est aliter sicut dictum est Consequenter ponitur quod apparet clare quomodo unitatite secundum creatura quia omnia entia sunt eiusdem rationis in esse et omnia quae univocantur in aliquo sunt eiusdem rationis specificae

quantum ad hoc non est ymaginandum quod ratio essendi in deo sit potentialis respectu rationis vitae Sed ymaginandum quod omnes rationes concurrant unitive aeque primo in deo absque ordine potentialitatis vel actualitatis in unam simplicissima unitate in essentia divina absque ordine quantum ad perfectionem Et dicunt consequenter quod pluralitas formalitatum non arguit contra simplicitatem ymmo potius arguit simplicitate Advertendum est quod sicut post socratem discipuli ens de socratis opinione varia senserunt

PrevBack to TopNext