Text List

Lectio 62, de Trinitate

Lectio 62, de Trinitate

Variae opiniones discipuli Scoti

In alia lectione Advertendum est quod sicut post socratem discipuli eius de socratis opinione varia senserunt ita de opinione scoti in materia formalitatum

Opinio Chatton

Schaton ponit quod numquam fuit opinio doctoris subtilis ponere distinctionem formalitatum a parte rei sed non per ydemptitatem quam posuit inter divinam sapientiam et bonitatem non voluit nisi quod non est perseytas primi modi dicendi per se sapientiae ad bonitatem Ita quod haec non est per se vera sapientia divina est bonitas divina nec ista deus est sapiens vel deus est bonus Sed ista est per se in primo modo deus est ens vel deus est deus Et dicit schaton si videantur verba scoti in numero contrarium hoc est ad modum loquendi antiquorum currente suo tempore Nam postea expressam determinationem et quaestione fecti ubi repboa reprobavit formalitates

unde ymaginatio est de perseytate resolvitur quod ista deus est sapiens non est ita per se sicut deus est ens vel deus est deus Et causa est duplex prima quod ex forma enuntiandi ista deus est deus sapiens non plus est per se quam ista homo est sapiens scilicet ex habitudine terminorum inter se

unde dicit schaton quod si per impossibile abstractis corresponderent res distinctae sic quod sapientiae in deo esset res distincta ab?ite ista non esset per se deus est sapiens et deus est bonus ergo nec adhuc et sic totum resolvitur ad hoc quod haec non est per se in primo dicendi per se deus est bonus sapiens

Opinio Adam

Ockam et adam dicunt quod haec est per se vera et in primo modo dicendi per se deus est sapiens et deus est sapientia quia ly spaientiam dicitur univoce de sapientia creata et sapientia increata et divina sapientia praedicatur in quid de deo et ergo etiam concretum probatio quia quando per idem adaequata abstractum competit alicui et concretum si praedicatio absoluti est praedicatio per se etiam praedicatio concreti et sic si per idem formaliter competant illa praedicata si una est per se

Opinio Henrici de Huta

etiam alia Magister henricus de eutha dicit quod primus modus dicendi per se dupliciter accipitur

uno modo quando praedicatum competit subiecto per essentiam subiecti et non per aliquod extrinsecum ymmo etiam neccessario et sic illa et omnes tales sunt in primo modo dicendi per se

2o modo capitur ad communem modum logicorum scilicet quando praedicatur diffinitio vel pars distinctionis de suo diffinitio vel genus vel differnetia et certum est quod secundum hoc haec non est per se deus est sapiens 2m istam viam scotus et de ripa valde essent diverse unde de ripa ponit in pna octava distinctione quod agere dei vel velle divinum est agere divinum

Item secundum ipsum alia est formalitas essendi alia vivendi tamen haec est in primo modo dicendi per se vivens est ens ergo parseitas est omnino impertinens ad materiam formalitatum secundum magister iohannes de ripa

Alia opinio

Alii imposuerunt scoto quod intederat ponere in deo formalitates distinctas ita quod sunt ibi infinitae quarum una non est alia licet concurrant ydemptice quantum ad essentiam sed istud non valet quia numquam concessisset negationem unius de alio absolute scilicet quod sapientia divina non est bonitas divina Sed dicit quod sapientia divina non est bonitas divina formaliter

Opinio Gregorii de Arminio

Ideo est alius modus unde in 8va distinctione doctor subtilis quod ista non ydemptitas stat cum summa simplicitate ratio non est talis multitudo quod removeatur unum a reliquo ipse obicit et dicit contra videtur quod in divinis sit aliqualis compositio quia formalitates videntur tamquam actus circumstantes esse ideo sunt tamquam formae igitur est ibi compositio Respondet quod forma habet triplicem habitudinem

prima ad subiectum quod infromat

2am habet et hoc praecipue forma substantiales quia realiter componit et es tpars compositi

3am habitudinem habet quia dat denominationem subiecto sicut secundum suam naturam ut sapientia esse sapiens

et forma substantialis habet primam et secundarium quia inhaeret et est pars compositi et istae habitudines dicunt imperfectionem et alia habitudo scilicet tertia dicit perfectionem informa sicut dare formaliter esse vivens est perfectio informante

quia causat vivens ymmo videtur esse quaedam perfectio Ista proportionaliter in divina essentia debemus ymaginari per modum formarum scilicet quod sapientia et bonitas non inhaerent sibi et sunt partes eius sed habent habitudinem et concurrunt ydemptice cum divina essentia vel tum deo et denominat ipsum sapientem ergo quod in deo sit talis infinita multitudo non videtur impossibilitas

dicit consequenter quod divina essentia sapit sapientiam et non bonitate et tamen sapientia est bonitas quia alterius officii est sapientia Alterius bonitas alterius velle etc et sic una non negatur de alia Exemplum capiamus animam informatam sapientiam iustitia et variis notitiis omnium specierum et omnium individuarum deinde ponatur quod omnes illae notitiae actus et habitus concurrunt ydemptice cum anima remanentibus sibi suis propriis officiis isto modo habet modus ymaginandi formalitates et sic erat alia notitia equi alia asini et sic de aliis et tamen una non negatur de alia

Plus auxilium pro iuvenibus

Advertendum tamen quod diversitas doctorum loquendo de formalitatibus inducit studentibus magnam varietatem quia nunc resolvuntur ad perseytatem primi modi et ?? aliter et si quandoque reperiatur contradictio hoc est ex vario modo ymaginandi

Advertendum quod verisimiliter ista ymaginatio de formalitatibus sumpsit originem ex hoc quod secundum ordinem praedicatorum essentialium est ordo et subordinatio formarum substantialium concurrentium in huiusmodi sumpto

unde ymaginati sunt quod aliqua est forma in esse substantiae alia in esse corporis alia animalitatis alia hominis etc

et dicere connotant illas formas et quando differentia probatur de tali tunc praedicatio vocatur formalis Sicut dicit autor de causis Intelligentia est plena formis sicut dicit autor Et ista proportionaliter ymaginandum est de deo Sed istud tangit materiam de ydeis ideo nichil plus pro nunc.

PrevBack to TopNext