Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 63, de Trinitate
Conclusio de materia formalitatum sentiendum sit
Alia lectio Postquam in praecedentibus aliqualiter declarata fuit ymaginatio ponentium distinctionem formalitatum in deo et in creaturis videndum est nunc quod sic de materia scientiaesentiendum Quantum ad hoc sit haec conclusio Quod in divinis praeter relativam vel personalem nulla est ponenda
Secunda ratio
Secundo probatur nam ut tactum fuit alias distinctio formalitatum et etiam ex natura rei in creaturis est difficilior et magis distans a ratione quam distinctio termini personarum in divina essentia et per consequens difficilior et mirabilior et tamen ad hoc non astringat nos fides catholica nec aliqua ratio vehemens nos inducit vel cogit
Tertia ratio
Tertia ratio Tanta debet poni ydemptitas in divinis quanta potest salva fide et etiam ratione et ergo debet poni omnimoda ydemptitas excepta distinctione personali
primum patet nam salvando divinam simplicitatem non habemus multiplicare entitates quae prima facie viderentur divina simplicitatem impedire Sed quia illa opinio de formalitatibus ponit huiusmodi entitates et distinctoines scilicet inter sapientiam divinam et bonitatem cuius nullus dubitat et sic esset detrahere deo contra eius simplicem et aliquid sibi attribuere
Quarta ratio
Quarto si ita esset sicut ponunt formalizantes sequeretur quod deitas vel essentia divina non esset formaliter inmensa probatur consequentia nam capio rationem formalem obiectivam deitatis peto utrum sit formaliter sapientia vel non sicut ecclesia erit formaliter bonitas et sic de aliis et sic non erit distinctio talis ponenda Si non sequitur quod formaliter deficit sibi infinita perfectio Sequitur etiam quod deitas non est formaliter bona et sic de aliis perfectionibus Et ex consequenti quod non est formaliter beatificativa nam si eius formales scilicet deitatis dicitur ab huiusmodi formalitatibus ipsa carebit infinitis perfectionibus
Confirmatur nam secundum sic opinantes capio formalem rationem essendi in deo et quaero utrum huiusmodi formalitas sit formaliter sit cognitio vel non sic pari ratione erit volitio et erit formaliter quicquid est in deo et per consequens non erit formalitatum distinctio Si non sequitur primo quod in sua formalitate est res minus perfectam quam asinus quia in sua formalitate essendi nec est formaliter vivens nec cognitiva nec volitiva nec intellectiva ergo asinus vel alia creatura participans huiusmodi rationes esset formaliter perfectior
Confirmatur et satis apparenter Quia ratio essendi vel est formaliter cognitiva vel non Si non ergo non est formaliter exemplar entitatis creatae in esse entis vel essendi quod est contra eum sic habeo propositum Sequitur ex hoc scilicet ex primo scilicet ratio essendi non est formaliter cognitiva quia inpossibile est deum formaliter cognoscere rationem entis creatae quia si sic vel hoc esset per rationem entis exemplaris ad intra et hoc non quia illa ratio entis non est cognitiva ut dicit adversarius vel propter formalitatem cognoscendi et tunc illa est formaliter repraesentativa rationis entitatis ad extra et per consequens illa est formaliter exemplar entitatis creatae et non ratio formalis et non ratio formalis essendi quae est in deo
Confirmatur nam si ratio essendi ad intra in sua formalitate considerata communicaretur etiam per plenitudinem adextra se sola adaequate tunc creatura eam particpans esset formaliter minus perfectam quam sit asinus ymmo esset infinite speciei ergo illa ratio est infinite modice perfectionis ergo divina essentia in suo esset est res inperfecta quia vel communicaretur 2m totam latitudinem vel per modum formae et sic creatura non haberet nisi esse et illa rem est minime perfectionis et ideo divina essentia esset inperfecta
Quinta ratio
Item est alia ratio apparens michi quod isti doctores supponunt quod non posset esse distinctio diversitas in creaturis quando reducatur ad aliqualem diversitatem in deo modo ex illa ymaginatione arguo contra eos Capio rationem essendi sortis et platonis et sunt distinctae res realiter quaero utrum in deo correspondeat distinctio formalitatum vel sit unica ratio exemplativa istarum duarum rerum in esse Si dicitur quod alia et alia sequitur quod infima rationes essendi in deo ideo quia infinitae sunt creaturae producibiles Etiam quaelibet creatura divisibilis habet infinitas partes quarum quaelibet habet esse distinctum Si sit unica ratio exemplativa in deo tunc cum diversitate obiectorum stabit unitas rationis exemplaris in deo et qua ratione infinitorum et sic per eandem rationem adaequate erit huiusmodi ratio in deo exemplativa illarum rerum adextra
Septima ratio
Sequitur quod nulla ratio correspondet alicui enti adintra in deo quia vel inesse entis quod esset indivisibile vel divisibile quia nulla est talis in re creata Si divisibilis erit infinitorum graduum et ad multiplicationem obiectorum sequitur multiplicatio rationum exemplaretur Si dicitur quod est unica ratio respectu sortis sic erit unica respectu infinitorum quia sortes habet infinitas partes Gregorius facit alias rationes in 8va distinctione primi Etiam faciunt alias rationes ockan et adam
Corollaria
Primum corollarium
quod diversitas conceptuum attributabilium non semper oritur ex diversitate rationum obiectialiumSequitur quod diversitas conceptuum attributalium non semper oritur ex diversitate rationum obiectalium patet nam non est negandum quando in patria beati possunt habere diversos conceptus intuitivos de divina essentia etiam specifice differens tamen obiectum est omnino idem ergo diversitas conceptuum intuitivorum inmediate causatorum et se solo non arguit idemptitatem specificam notitiarum intuitivarum
Tertium corollarium
Sequitur ulterius quod diversitas huiusmodi notitiarum resolvitur tamquam in causam in summam fecunditatem libere notivitatis obiective Advertendum quod diversitas obiectuum effectuum producentium a causa effectiva inmediate uniformiter omnino se habente non capiebatur a philosophis Ideo tenebant quod idem inquantum idem non potest facere nisi idem Ideo dicit Avicenna quod prima intelligentia producit inmediate unicam intelligentiam nec potest aliam producere Considerando inmensam fecunditatem causae et eius inmensam perfectionem consurgit potestas ad diversa creata eodem modo adaequate et quasi uniformi concursu et eodem modo se habendi ad intra producit lapidem et asinum Et tur producit sic vel nunc asinum vel nunc lapidem hoc est ratione suae libertatis Et sicut dicitur de causa effectiva Ita de causa motiva obiectaliter quia licet sit eadem potest tamen varios effectus producere causa ydemptitate obiecti adaequate
Sequitur contra opinionem quam recitat scotus quod diversitas conceptuum vel attributorum divinorum non semper oritur per respectum ad creaturas Ita quod deus concipiatur inesse iusti hoc est motu ad creaturam 2m illam opinionem et inquantum optime gubernat dicitur esse sapiens scilicet respectu ad creaturam Ad illam opinionem dicitur contrarium quia etc gregorius de arriminio quod diversitas conceptuum oritur per huiusmodi respectum
Quartum corollarium
Quod pluralitas rationum formalium et cognitionum quae Deo attribuuntur debet referri ad creaturas et non ad DeumSequitur quod pluralitas quae deo attribuitur scilicet rationem activarum vel rationum viventium debet referri ad creaturas non ad deum ut deus dicitur esse plenus rationum viventium Et quod sic exemplaria rerum unde istud debet intelligi quod deus est plurimum effectuum talium formativus unde difficilius concipitur deus per formalitates sun etc
Ad rationes de Rippa
Alia rationes magister iohannes de ripa vult probare quod in deo sit alia ratio vitae alia essendi etc Arguit sic quia scit quod aliquid accedat ad deum in esse et non in esse vitae igitur antecedens patet quia materia prima accedit ad deum in esse et non in esse vitae
Ista ratio potest retorqueri contra ipsum quia ita argueretur de gradibus essendi quia po? quod gratia essendi est simpliciter indivisibilis in deo Arguitur sic quia aliquis imitatur deum in esse duorum graduum solum et alter in esse rerum et sic consequenter in deo est aliqualis distinctio graduum essendi
Respondetur et dicitur quod proprie loquendo ad hoc quod aliquid imitetur aliud in aliquo proprio oportet quod extram communiceret utrumque denominationem et sic licet idem sit in deo esse et vivere materia prima participat esse et non vivere et ille defectus provenit ex parte imitantis
Secundo dicitur quod creatura quae participat esse dei etiam participat vitam dei non tamen probatur de ea esse vivens Etiam participat inmensitatem dei etiam totalm trinitatem etc sic negatur consequentia vita dei participatur a materia prima ergo vivit quia participatur in gradu ita remisso quod non conpetit sibi illud praedicatum
Ad 2am rationem quando dicitur diversis effectibus correspondent diversae causae rationes causales in deo alias non posset salvari eorum diversitas
Etiam deus distinguit a non esse b igitur distinctio cognoscendi est in deo quia si per idem non videtur quo modo posset hoc esse Respondetur sicut dictum est alias quia sicut deus agit inmense respectu cuiuscumque effectus si sic iste manet met concedit ita concedendum est quod eadem notitia adaequate cognoscit quod sortes est sortes et quod sortes non est plato absque distinctione cognitionis et hoc ratione excellentiae inmensitatis notitiae divinae unde 2m eum non oportet ponere gradus in divina causalitate et hoc consurgit ex inmensa fecunditate suae actionis et cognitionis
Ad rationes Scoti
ad primam sapientia in communi non est bonitas in communi formaliter ergo nec sapientia infinita est bonitas formaliter infinita consequentia tenet quia ratio infinita non variat responsionem formalem cuius cui additur
dicitur quod ista ratio habet obscuros terminos Sed explicando dicitur quod non dicere quod ista non est per se bonitas est sapientia in terminis communibus id est in terminis non restructis et sic etiam ista non est per se bonitas infinita est sapientia infinita Considerandum est quantum ad illud quod infinitum non mutat rationem formalem illius cui additur unde dicitur quod ymmo infinitum in eadem specie adaequate variant proprietates Ideo dico quod licet infinitum non diversificat materiam specificam tamen proprietates unde linea finita potest esse basis trianguli et tamen linea infinita non habet istam proprietatem scilicet quod super illa et cuius extermitates possint aliae extermitates collocari
Response ad alia rationes
Alia sunt rationes fundatae in auctoritatibus et debent glosari quia dicitur uno modo quod locuntur sic de deo ad facilius exprimendum illud quod intendunt Alii dicunt quod debet referri ad effectus non quod sit pluralitas rationum cognitivarum vel formativarum
Alia ratio tangit istam difficultatem quia ex diversis emanationibus ad intra arguuntur diversa principia elicitiva scilicet voluntatis et intellectus unde spiritus sanctus procedit non quomodo natus sed quomodo datus et filus non quomodo datus sed quomodo natus scilicet per modum naturae
Respondet adam quod loquendo de emanationibus passivis concedo quod emanationes praesupponunt distincta principia passiva non essetialia sed relativa quia adspirationem requiritur filius Sed generatio filii non requirit filium nec illud principium sed praecise patrem et sic diversae personae producentes arguuntur ex hoc nam dico requiruntur concurrere ad emanationem spu spiritus sancti
quantum est de emanationibus activis non requirunt aliqua principia elicitiva quia nullum aliud est principium
Ad confirmationem quia non videtur istud solutum quomodo salvabitur quod filius procedit per modum naturae et intellectus Sed spiritus sanctus per modum voluntatis nisi ponantur voluntas et intellectus distingui
dicitur quod formaliter et adaequate idem est intellectus et voluntas nichilominus divina essentia eadem existnes formaliter et existens idem principium potest diversos effectus producere et 2m diversos modos producendi ut pater in divinis producit neccessario adintra et produci contingenter et libere adextra et tamen est idem principium adaequate
Item pater et idem principium et eadem natura adaequate respectu filii et spiritus sancti non est tamen inpossibile quod unum producat libere et non dico contingenter et naturaliter Exemplum de anima nostra qui respectu eiusdem effectus adaequate concurrit libere et naturaliter patet de volitione ponendo quod respectu volitionis libere concurrit intellectum Etiam intelectio et voluntas concurrunt libere tunc eadem anima est concurrens in intellectione et sic agit naturaliter et neccessario et ut concurrit appetitive et voluntas concurrrit libere et sic non est inconveniens de potentia inmensa et est singulare privilegium immensitatis divinae quod eodem modo se habendo potest in diversos terminos et respectu unius dicitur intellectus et respectu alterius voluntas Et filius procedit per modum naturae quia ut genitus est et per idem spiritus sanctus producitur Sub aliis terminis dicunt doctores dici quod spiritus sanctus procedit per modum voluntatis vel amoris inportat quod a duobus procedit et filius procedit per modum intellectus Et sicut actus intellectus procedit actum voluntatis ita praecedit filius spiritum sanctum et sicut actus intellectus concurrit ad productionem actus voluntatis ita filius ad productionem spiritus sancti
Alia ratio tangebat quod si pater per idem producit filium formae filium et spiritum sanctum pari ratione unam aliam personam quia si eodem modo etc Gregorius dicit quod ratio non concludit quia nam divina est neccessario terminata in tribus personis
Ultimo arguebatur quia aliquid attribuitur intellectui quod non voluntati ista ratio est sophistica unde nihil attribuitur intellectui divino quin voluntati et nichil probatur de uno quando alio et sic dicitur quod voluntas dei intelligit mala et intellectus vult bona quia probaretur faciliter per sy?m expositorium sed voluntas non vult mala et sic conceditur hoc propter verbum quod significat aliter et aliter quia velle eset quaedam apparentiae de sic fieri intelligere autem non quidquid affirmatur de iste termino voluntas etiam de isto termino intellectus
Schaton dicit quod iste possunt distingui intellectus intelligitur etc si voluntas divina et intellectus divinus realiter distinguerentur voluntas non intelligeret et intellectus non vellet
On this page