Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 64, de Trinitate [Erlangen Transcription]
Recapitulatio de formalitatibus
In alia lectione In aliis lectionibus visum est quod non sit ponenda distinctio formalis in deo propter eius summam simplicitatem quod si ad aliquem verum sensum videantur doctores distinctionem formalem intelligunt resolvendo ad sensum logicalem scilicet ad non perseitatem primi modi enuntiationis unius extremitatis de altera
et si ex parte rei hoc est inprobatum Radix inprobationis erit tripartita primo ex inmensa simplicitate dei 2o ex regula Anshelmi et 3o pro fundamento habemus supponere quod ratione summae simplicitatis nihil est affirmandum de uno attributorum quando affirmetur de alio nec negandum quin negetur de alio ubi fides non astringit nec auctoritas
Quinque Conclusiones circa distinctiones inter divinas personas
Prima conclusio
Infero corollarie Quod inter essentiam divinam vel personam vel personalitatem nulla penitus a parte rei est ponenda distinctio Ita quod pater tanta ydemptitate a parte rei est idem tum essentia sicut est idem sibi
Infero secundo quod deus est omnium producibilium una simplex ydea ymmo simplicissima Ita quod propter diversitatem producibilium non oportet ponere inmediate divinam distinctionem rationem ydealium nam ista simplicitas consurgit ex inmensitate naturae sic quod ipsa unica existens est
Infero consequenter quod deus non potest formaliter influere id est non potest adextra communicari realiter creaturae per modum formae informantis et actuantis quia hoc repugnat summae immensitati et simplicitati quia informationi annexa est quaedam potentialitas quae summae simplicitati repugnat Etiam creatura non est capax inmensae perfectionis vel sui influxus
Probatio conclusionum
Probatio pro prima conclusione
primo nam si deus posset formaliter influere sequitur primo quod deus esset recens consequens est contra auctoritatem scripturae probatur consequentia quia quaelibet forma communicat suo formabili denominatione concretivam quae sibi scilicet formae conpetit ab abstracto Si ergo deus communicaretur per modum formae communicaret suo formabili vel suo constituto esse deum et cum omnis creatura sit de nono producta sequitur propositum
Secundo ad idem nam ex illa positione sequeretur quod posset esse res intellectiva et quod posset beneficari etiam consequenter beatificare nam haberet plenitudinem deitatis sibi communicante et esset deus ergo est ultimus finis et beatitudinis obiectum etc
Item sequeretur quod materia prima posset esse aeterna et independens vel etiam alia res producta posset esse talis probatur consequentia nam esse independens esse necessarium et esse aeternum sunt proprie passiones convertibiles cum suo subiecto quia subiectum scilicet deus dicitur de creatura igitur proprie passiones
Item sequeretur quod possent esse plures dii nam qua ratione deus potest communicare per modum formae alicui creaturae eadem ratione alteri et tamen vi huiusmodi communicationis conpetit creaturae dici deus et cum infinite sint creaturae formabiles sequitur propositum
et omnis forma quae communicatur communicat suas operationes scilicet suo subiecto sit accidentalis et constituto vel composito sit substantialis Si ergo divina essentia communicetur alicui per modum formae communicabit sibi suas operationes ergo creatura producit filium adintra et spirabit spiritus sanctus
Confirmatur quia influxus formalis est naturalis licet anima intellectiva sit formaliter libera non tamen quantum ad communicationem suam qua communicatur corpori ymmo quantum ad hoc communicatur vel secundum ultimum sui posse ergo sic deus communicatur etiam communicatur 2m plenitudine omnis suae perfectionis et consequenter operationis
Probatio pro secundo conlusione
Secunda conclusio quae dicit quod non stat inmensae simplicitatis essentiam creatae formae formalem influxum supplere probatur quia influxus formalis est naturalis ergo est 2m ultimum posse communicantis formae et ergo non stat quod deus communicetur secundum remissum gradum formae cuius vicem supplet
Secundo deus non potest supplere influxum causae efficientis creaturae probatur antecedens quia habet duplicem sensum unum verum et alium falsum Sensus falsus est quod deus non posset effectum producere se solo absque concursu causae 2ae Sed hoc proprie loquendo non videtur esse idem quod supplere vicem causae secundae Sed supplere influxum causae efficientis creata est concurrere proportionali concursu sicut causa secunda concurrebat vel concurreret Sed alias probatur quod deus non posset nisi infinite agere adextra ergo non potest concurrere respectu alicuius effectus in eadem proportione qua causa limitata agit vel concurrit ratione suae inmensitatis ergo si non potest ibi non hoc quia influxus formalis est naturalis et influxus effectivus est liber potest
Item si sic sequeretur quod eadem res posset fieri omnium specierum successive consequens est falsum et inconveniens et contra artem demonstrativam de propriis passionibus et diffinitionibus probatur consequentia nam suppleat deus vicem in fine formae tunc constituitur infima species utrum illa species sit agregatum Ex deo et materia vel solum materia non cure
Probatio pro tertia conclusione
Tertia conclusio quae dicit dato quod inmensae simplicitatis essentia potest creatae formae formalem influxum supplere tamen non staret unam personam sine alia formaliter influere probatur primo quia influxus formalis videtur aeque vel magis influxus adextra quam efficiens et tamen de efficiente negamus quod una persona possit aliquem efficere sine alia igitur nec de formali quae est sui communicativa
Secundo non stat quod fiat ymo creaturae ad deum quando fiat mutatio in creatura ergo illam mutationem facit tota trinitas dico quod pono illam conclusionem contra unum alias legente in istis scolis dicit quod staret unam personam formaliter influere sine alia ymmo absque hoc Illud est falsum tamen quia non stat quod una persona influat formaliter quando alia quia opus est influendi indistinctum est adextra tamen quia non stat quod fiat huiusmodi unio quin tota trinitas influat effective
Item data ista opinione non cogeremur dicere quod tota trinitas effectisset unionem yppostaticam quia sicut per adversarium ex hoc quod creaturae unientur per modum formae non requiritur operatio aliarum personarum Ita periformiter de unione ypostatica quae terminantur ad unam personam modo diceretur hoc de unione ypostatica credo quod non bene sonaret
Probatio pro quarta conclusione
Quarta conclusio quae dicit quod divina essentia non potest caecatam perceptivam vitaliter inmutare
Probatur primo sic quia omnis cognitio vel volitio est operatio potentiae perceptivae sed deo repugnat quod sit operatio passiva alicuius creaturae vel motio igitur
Secundo nam ut videtur omnis aequales in naturalibus essent aeque beati nam potentia esset eadem cognitio esset eodem obiectum esset idem ergo non videtur unde proveniret diversitas
Item vel divina essentia esset sic videnti infinite visio vel finite tantum vel etiam cognitio alia vel volitio Si finite tantum ergo per prius est in se finita notitia quam sit alteri quae non potest esse notitia alteri aliqualiter nisi prius sit talis in se unde oportet quod forma prius habeat cognitionem in se quam communicet eandem Si dicitur quod est infinite hoc est inpossibile quia creatura non est infinitae notitiae capax sic quod infinite per eam cognoscat
Item 4a actuatio vitalis praesupponit realem informationem nam sola praesentia non sufficit deus enim est nobis praesens et potentiae cognitivae si ergo sa praesentia sufficeret vitaliter semper inmutaret
Quinto proportionaliter quanto aliqua species notitiae est in se perfectior tanto perfectius inmutat potentiam patet discurrendo per totam latitudinem notitiarum quantum ad species cum ergo sit processus in infinitum in noticiis causabilibus quarum quaelibet perfectius inmutat et divina essentia est supra totam illam latitudinem igitur infinite inmutaret quod non est concedendum saltis quantum ad creaturam
Probatio pro quinta conclusione
Quinta conclusio et ultima quae est dato quod divinam essentia vitaliter inmutaret non staret tamen unam personam sine alia vitaliter inmutare
2o ponamus per adversarum quod filius inmutare potentiam intellectivam creatam in esse sapientiae vel notitiae tunc ista notitia inmensa quae realiter actuat sortem dicitur a patre ergo pater non est omnis sapientia inmensa quia ista notitia non est pater scilicet quae inmutat sortem quia inmutat in esse personale filii et secundum hoc non est pater ergo pater non est omnis inmensa sapientia Pari ratione arguitur de amore spiritus sancti et de potentia respectu patris
Item si inmutare vitaliter videtur respicere opus adextra magis quam terminare obiective ut magis esse visionem quam videri ergo si una persona sine alia potest esse visio formalis potest etiam esse obiectalis Ponamus quod verbum inmutet aliquem in esse personali et concurrat inesse obiectali tunc iste beatificabitur et tamen non videbit divinam essentiam.
Item in casu nostro ubi spiritus sanctus esset formaliter amor et non essentia vel pater vel filius quaeritur utrum pater sit huiusmodi amor si non ergo patri deficit alias amor infinitus et inmensus
Item quaeritur utrum pater possit concurrere in esse amoris in suo esse personali si non tunc pater non est formaliter amor ymmo non diligit se amore intrinseco Et sequitur eodem modo quod non sit sapientia intrinseca ymmo solus filius etc modo illa sunt contra divinam maiestatem Sequitur alia lectio