Text List

Lectio 65, de Trinitate

Lectio 65, de Trinitate

Recapitulatio priores conclusiones

In alia lectione Pro inquisitione divinae simplicitatis dictum fuit quod deus non potest formaliter influere nec potest est forma formativa creaturae nec vitaliter potest perceptiva immutare tantam

Obiectiones

nunc restat inducere motiva contra contrarium

primo ex ymaginatione philosophorum ponentium quod deus est anima mundi unde in sextus eneydos ponit virgilius quod omnia "spiritus intus alit"

Et albertus tractat quod fuit opinio philosophorum quod distinctio specierum non est nisi ex parte materiae ita quod deus est unica forma omnium sed secundum complexionum sunt gradus operationum et nobiliores operationes exercet ubi materia est nobilius et melius disposita

Ad idem est rabbi noyses in libro de duce dubiorum dicit quod mundus debet ymaginari tamquam quoddam vivens habens diversa membra aliqua terrestria alia magis nobilia et alia pre spiritualia Etiam tenet quod deus habet se in triplici genere causae scilicet efficientis finalis et formalis ergo de intentione philosophorum est quod deus sit formaliter anima mundi informans et actuans tamquam forma principalissima.

Commentator in pluribus commentis 12 Metaphysicae ponit deum in triplice genere causae scilicet finales efficiens et formales respectu cuiuscumque nisi creabilis.

Secundus dyonisius in libris suis diversis quasi quasi in numeris ponit quod deus est esse et vita viventium

Angelus in libro confessionum omnes formas mutabiles subordinet in aliquem immutabilem in genere causae ergo deus concurrit in genere causae formalis ut dicitur ab aliis causis nedum de possibili ymmo actu Angelus 10 confessionum approbat sententiam philosophi platonici ponentis quod deus est formaliter rerum mutabilium

Ad idem est linconiensis libro super de divinis nominibus conformiter ad dyonisium quod deus est forma mutabilium sic impressum sigilii est forma liquidi quamquam sit forma extrinseca tamen dicit deum quoddam modo esse forma

Responsiones

deinde arguitur rationibus primo sic nam causa 2a sufficit inluere in aliquo genere primo ergo oporet in omnium genere causae influentis excludendo materiam devenire ad aliquam primam et illa non est nisi deus igitur deus est prima causa in genere causae formalis

2o influxus informalis dicit communicationem bonitatis et perfectionis igitur debet attribui deo ymmo maxime convenire quia ibi eset summa bonitas et plenitudo bonitatis et summa bonitas plenitudo igitur ibi summus reperitur formalis influxus

Item forma habet multiplicem habitudinem ad suum formale aliquam habet secundum quam recipit perfectionem a suo formali scilicet inhaesionem non inhaerentia est quoddam genus dependentiae habent etiam aliquae formae dependentiam quantum ad suam productionem nec formae materiales educuntur de potentia materiae Ratio quam de a deduci dependent potius amatur quam econtra et sic potius recipit a materia quam communicet sibi Et constat quod secundum has duas habitudines non influat forma scilicet communicare suam intrinsecam perfectionem scilicet perfectiore formatere vel constitutum

et ista est habitudo influxus formalis Et ista habitudo dicit perfectionem simpliciter et nullam penitus imperfectionem sed suae bonitatis communicationem ergo potest deo competere quia quidquid dicit perfectionem sine inperfectione annexa potest deo competere sed sic est de influxu formali qui non est inhaerere vel dependere quia ille habitudines dicunt magis recipere quam communicare cuius communicationis consurgunt denominationes concretive in illo cui communicantur igitur deus potest concurrere formaliter influendo

Item deus est unibilis in esse personali naturae humanae sicut de facto est igitur est unibilis et communicabilis essentialiter et formaliter antecedens patet de unione personali ad humanam naturam consequentia probatur quia de ratione essentiae est magis esse communicabile quam de ratione personae quia de ratione personae ut sic est quod non sit communicabilis et de ratione essentiae est quod sit communicabilis ad intra Ideo si ratione personae est unibilis etiam ratione essentiae communicando essentialem suam perfectionem

Confirmatur essentia est communicabilis adintra ydemptitate quod plenitudine igitur adextra potest communicari per participationem et forte diceretur quod ex parte divinae essentiae non est repugnantia quin sit communicabilis sed ex ymitacione et de fectu natile est quae non est huiusmodi fluxus capax

Istud tollitur quia non videtur maior repugnantia quod creatura sit capax unionis personalis sed defacto est capax verbi igitur

Item potentialitas creaturae ad huiusmodi uniones non est intrinseca sed extrinseca ex impotentia sic ordinantis quam penes intrinsecum perfectionem ergo debet magis mensurari penes ponitur sic ordinantis quam penes intrinsecam perfectionem

Item potentia obedientialis non est intrinsece seu non quantificatur per intrinseca sed quantificatur penes ymaginationem potentiam qui potest creatura sic vel sic uti tamquam instrumento

Item nichil est de negandum vel removendum a divina omnipotentia nisi appareat contradictio vel manifesta repugnantia sed concurrere formaliter influendo non implicat quia servatur de deo omnis perfectio et cum de ratione influxus formalis ut sit aliqua imperfectio non videtur denegandum omnipotentiae dei

Item arguitur apparentius quia de facto deitas est humanitati verbi communicata per realem informationem igitur antecedens patet per apostolum ad tole?m 2o capitulo christi loquens de christo dicit quod "in eo habitat plenitudo deitatis corporaliter"

hanc auctoritatem exponunt doctores approbat ad intellectum huiusmodi communicationis formalis hugo in libello de sapientia humanitatis christi dicit quod humanitati et animae christi communicatum est gratiose et temporaliter quidquid deus habet per naturam ergo sequitur quia tota plenitudo deitatis est huiusmodi humanitati quantitata

Ambrosius dicit quod deus humanitati christi contulit quidquid habebat in se essentialiter et quidquid perfectionis habebit et hoc non nisi per intrinsecam unione divinae essentiae per modum formae

Ad idem Ricardus de contemplatione parte communicatione quae requirit de huiusmodi communicatione deitatis ad humanitatem et dicit nedum communicata est humanitate christi omnis scientia sed etiam omnipotentia Et ultra humanitas christi communicata est omnipotentia ergo tota latitudo divinae perfectionis et hoc non per immutationem vitalem scilicet sic quod animae omnia esset repraesentata igitur per influxum formalem deus influit

Item comparando unionem humanitas christi ad verbum et econtra sequitur propositum quia tanta est unio deitatis vel dei ad humanitatem et a tam intuitiva quam intuitiva econtra humanitas ad verbum sed vi unionis humanitas ad verbum recipit deus vel deitas denominationem concretiva quod denominatur homo igitur vi unionis ad humanitatem humanitas debet recipere denominationes concretivas ubi et sic sicut deitas denominant homo ita humanitas debet denominari deus propter consequens propositum

deinde probatur quod deus possit vitaliter immutare primo actualiter auctoritate magistri et inducit auctoritates augustini

Una ratio de Rippa

arguitur ratione / quae videtur movere in magistrum Iohannem de ripa in isto materia in prius tactum est ipse praesupponit quod notitia habet multiplicem habitudinem ad potentiam perceptivam unam inhaesionis quia dependet a suo subiecto tamquam accidens

2o habet habitudinem ad potentiam perceptivam ut activam

3o ut vitaliter perceptivam ergo ex inhaesione formaliter non denominatur vitalis inmutatio nec ex habitudine ad potentiam ut productam quia divina essentia est notitia et non est producta

Etiam staret quod perciperet per notitiam quam non produceret Si ergo non ex habitudine ad potentiam ut subiectivam nec ut ad activam ergo ut vitaliter perceptivam modo primae duae habitudines dicunt imperfectionem prima dicit inhaesione secundaria productionem igitur non dicit aliquam inperfectionem ergo reducitur ad causam exemplaret quae deus est et potest deo competere unde inhaesio et productio non sunt de ratione 3ae habitudinis notitiae ad potentiam perceptivam

PrevBack to TopNext