Text List

Lectio 66, de Trinitate

Lectio 66, de Trinitate

Utrum divina essentia possit communicare suas denominationes concretivas?

In alia lectione Antequam veniam ad solutionem rationum aliquid est dicendum de materia in se scilicet de informatione utrum divinae essentiae possit competere et unde consurgunt concretive denominationes

Habitudines unibilium

Advertendum quod unibilium inter se multiplex est habitudo

prima est praesentiae et coexistentiae

2a potest esse subiective dependentiae nam licet ab agente praecipue primo effectus posset totaliter conservari scilicet forma ex institutione divino quolibet forma habet quamdam de providentiaem respectu sui obiecti

3a habitudo est potentiae eductivae unde forma substantiales etiam accidentales praeter intellectivam realiter educuntur de potentiae materiae

Alia est habitudo unitarum per modum partium eiusdem rationis scilicet divinorum graduum albedinis vel caliditatis in eodem subiecto adaequate vel duarum partium continui

Alia est per modum impressionis et actuationis sicut sigillium respectu pure liquidi actuat ipsum secundum figuram propriam et caracterizat in eodem subiecto adaequate ita foram suum subiectum carecterisat Et per subtractionem sigilii aliquod nullum remanet vestigium sigilli Ita de forma vel subtractione formae respectu sui subiecti

Sexta est immensa vel intentiae in aliquod subsistentiam

Propositiones circa hanc materiam

Istis praelibatis pono propositiones pro declaratione materiae.

Prima propositio

prima est licet quaelibet forma tantae communicetur vi suae unionis quantae est in sua essentia nulla tamen forma communicat suo formabili omnis suas denominationes sibi intrinsecas

prima pars patet de substantialibus formis nam penes eas quantificatur gradus perfectionis rerum compositorum ergo forma communicat se secundum latitudinem suae essentiae et sic de forma li essentiali quia secundum intensione qualitatis subiectum redditur magis tale

unde influxus formalis est naturalis igitur communicat se secundum totam latitudinem suae essentiae

Item ex hoc est pars constituti videtur quod constitutum teneat totam perfectionem partis 2a pars propositionis patet quia vi unionis animae ad materiam homo denominatur vivens liber et sic de aliis multis quae forte competunt animae ad materiam non tamen omnes communicantur homini quae competunt animae quia anima intellectiva realiter est indivisibilis et spiritualis et tamen non communicat hoc partum suo constituto quia et tamen non communicat hoc partum suum constitutum est divisibile et corporale

Item animae non communicat suam propriam denominationem constituto quia ipusm non est corporale anima

Item si anima remaneret denominatio concretiva quae est suppositibilis scilicet esse animam non communicaret suo constituto

Corollarium potest poni quod vi unionis in nullo eodem communicant materialiter anima Nam aliud est vivere hominis et aliud animae Non dico quando anima sit pars hominis sed dico praedicationem remotionis unius de altre scilicet sic quod vivere hominis non est vivere animae Istud corollarium est contra multos quae ponunt quod vi unionis animae ad materiam et unitas ad constitutum realiter totum compositis scilicet homo est anima et est idem vivere hominis et animae et quod homo est suus intellectus et anima ut videtur dicere hugo de sancto victore et wilhelmus parisiensis dicentes aristotelem fuisse illius opinionis 10 ethicorum Wicliff fecit de hoc tractatum ex isto multa inconvenientia sequeretur sed non prosequor pro praesenti

Sequitur ulterius quod ex unione informativa non consurgit tanta communicatio quanta consurgit ex unione ypostica patet nam si angelus informaret materiam non communicaret supposito suam propriam denominationem scilicet esse angelum et tamen si uniretur vero communicaret sibi suam communicationem quia verum esse angelus

Secunda propositio

ulterius pono istam propositionem quod de ratione informationis est carere ratione suppositali licet tamen huiusmodi rationem non communicet suo formali

2m satis patet quia in exemplo iam posito de angelo informante materiam constituendo compositum non communicat sibi suam denominationem propriam

prima pars patet quia eo ipso quod angelus informaret desineret esse persona vel suppositum unde anima separata dicitur esse non suppositum ex appetitu informationis

Et istis patet quod deus non potest formaliter influere vel non potest informare quia si informaret iam desineret esse suppositum

Tertia propositio

Alia propositio denominatio concretiva vi informationis tendit in subsistentiam et rationem suppositalem formalis vel constituit et non proprie in subiectum vel formale quod in mente informat patet nam inmediate a causa vi informationis ad materiam non communicat materiae quod sit homo licet realiter informet et actuet ut de per se toti naturae humanae Nam in natura humana quem non est sibi subsistentia ipsa non recipit huiusmodi denominationem sed subsistentia eius recipit huiusmodi denominationem scilicet verum dei igitur subsistentia recipit igitur

Sequitur contra magistrum magistrum Iohannem de rippa quod licet deus informaret suam humanitatem et communicaretur per modum informationis tamen illa humanitas propter hoc non denominaretur deus per essentiam sua et etiam per accidens temporaliter scilicet per denominationem deitatis noviter sibi competentem patet quia denominationes concretive non sistunt informalibus sed tendit in subsistentiam ut materia non est intellectiva nec cognitiva licet formetur a tali potentia

Sequitur quod communicatio huiusmodi denominationis concretive nunc est intrinsece limitata ad aliquid absolute patet quia denominatio concretiva contingenter communicatur unde licet vi unionis animae ad materiam in sorte communicetur quod sit homo hoc tamen est contingenter vel contingens quia illa humanitas potest assumi a verbo quo facto perdet suam denominationem et ulterius potest dimitti a verbo et assumi iterum a patre et iterum dimitti et assumi ab angelo et sic semper perdet denominationem priorem

Sequitur ulterius quod si unio ypostatica dei ad humanitatem reducatur ad formale tunc humanitas habebit magis rationem formae quam formabilis patet quia verbum recipit tamquam subsistentia denominationem vi humanitatis sibi communicatae et verbum nullam communicat denominationem humanitati sed recipit ergo habet rationem subsistentiae et humanitatis quantum ad hoc magis habet respectum communicantis

Plus propositiones

ulterius per maiori declaratione materiae ponuntur propositiones quae satis posset sequi etiam dictis sed applicando ad materiam

Prima propositio

prima sit ista quod ratione coexistentiae vel praesentiae non consurgunt denominationes concretive nec communicantur alicui praesentium sic quod alias anima separata existens in aere denominaret aerem vivere

Consequenter quod nec ex habitudine 2a vel 3a scilicet subiective vel educative potentiae quia staret quod anima vel alia forma a solo deo conservaretur et removentur omnia alia dependentia et a solo deo produceretur vel crearetur ymmo de facto est ita de anima humana quae non conservatur a materia nichilominus communicat denominationem concretivam constituto

nec ex unione plurium inter se consurgit denominatio unius ad alterum

Secunda propositio

Alia propositio ex duabus ultimis habitudinibus consurgit communicatio denominationis concretive scilicet ex actuatione et in visu i

Advertendum quod ex actuatione formae tum materia et consequenter erat ex visu utriusque in altrum scilicet constitutum consurgit denominatio concretiva competens illi in quod pariter unibilia tendunt ultimate patet illud aliqualiter ex dictis patet etiam discurrendo per omnes habitudines quas possunt habere universalia inter se quia istis ultimis duabus positis sequitur denominatio concretiva unde sola actuatio non sufficit quia forma materiam actuat realiter et tamen non communicat sibi denominatione concretivam scilicet vivere vel esse unum sed communicat illi denominationem concretivam cui unica nituntur tamquam subsistentiae quam ultimate subsistit

Sequitur quod si per impossibile materia prima esset suppositum vel subsistentia totius agregati ex ipsa materia et anima ipsa denominaretur homo et non illud agregatum patet quia vi actuationis intrinsece et visus ad se tamquam ad subsistentiam consurgunt huiusmodi denominationes

Sequitur ulterius quod receptio denominationem concretivarum dicit actualitatem et perfectionem potius quam potentialitatem Et dare denominationem dicit potentialitatem et imperfectionem patet quia recipere huiusmodi denominationem est eo finem et subsistentiam unibilium inquam tendunt ultimate Et dare huiusmodi denominationem licet includat aliquam perfectionem tamen etiam includit inniti et tendere in subsistentiam cui communicat denominationem concretivam

Sequitur quod licet deus vi alicuius unionis possit recipere denominationes concretivas tamen nullo modo potest dare patet quia primum dicit omnino perfectionem ita quod nullam imperfecitonem et secundum dicit imperfectionem scilicet in visum quae non potest deo competere eo quod deus est purissimus actus

Ex isto patet quod positio magistri Iohannis de Rippa in ista materia est falsa scilicet quod deus potest creaturae realiter communicari per modum formae actuantis Et falsum est quod humanitas christi in illius unionis sit deus unde ratione ymaginatur quod sicut humanitas communicat deo vel deitati quod sit homo ita econtra deitas communicat humanitati quod sit deus primum non potest deo competere quia includit inperfectionem

2o dico quod dato quod actuatio d illa competeret humanitati per deitatem non tamen sibi communicaretur denominatio deitatis inconcreto quia huiusmodi denominatio concretiva non potest competere nisi subsistentiae etc est finis

PrevBack to TopNext