Text List

Lectio 67, de Trinitate

Lectio 67, de Trinitate

Propositiones

In alia lectione Pro declaratione maiori materiae heri tactae pono propositiones

Prima propositio

prima conclusio impossibile est formam actuare materiam vel informare et non tendere in subsistentiam quam materia et forma vivuntur et ordinantur patet quia hoc est de influxus formalis integritate ergo etc

Sequitur primo quod tendentia forma in subsistentiam nequam materia et forma ordinantur non est de genere causae finalis licet subsistentia sit finis formae et forma tendit in subsistentiam tamquam in finem non tamen huiusmodi tendentia reducitur ad genus causae finalis patet nam haec est de integritate in fluxus causae formalis igitur non reducitur ad genus causae finalis nisi secundum generale modum quem dicitur finis causa causarum

Sequitur quod proprie loquendo videtur ut debet dici quid nec quale nec quantum unde quantum est de quantitate tenui quod est extra totam latitudinem graduum specificatorum essentialium Et quantum est de accidentibus denominationes concretive non sistunt nec in materia nec in forma sed in subsistentia

Sequitur licet materia sit subiectum caliditatis non tamen proprie dicitur calida sed eius subsistentia qua subsistit homo vel ignis ita proportionaliter de forma

Sequitur quod illa distinctio de subiecto inhaesionis et denominationis non videntur omnes necessaria nam ratio subiecti est totaliter inpertinens ad humdam denominationem concretivam quia competit subsistentiae principali in quam materia et forma ordinantur ideo stante omnimoda ydemptitate subiecti stat quod eadem qualitas denominat successive diversa subiecta ut si eadem qualitas movet inguato quae fuit incorrupto unde non est de ratione recipientis denominationis concretivas quod sit subiectum

Sequitur quod proprie forma non debet dici fieri nec generari Nam huiusmodi denominationes competunt subsistentiae et composito Et ad istum intellectum locutus est aristoteles patet ex processu commenti

ulterius patet fundamentum quia dicitur quod actiones et passiones sunt suppositorum unde aristoteles videtur ab anima removere praedicata concretiva Ita quod non proprie attribuitur animae quod vel sic operetur sed mediante composito

patet veritas sit illi alexandrini episcopi contra nesarium quae procurant veritatem istius propositionis virgo gloriosa genuit deum et quod est realiter mater dei sine addito nam tota est terminata ad personam filii unde illa humanitas non debet denominari primo et principaliter genita a virgine gloriosa sed magis suppositum vel persona divina ideo concedendum quod ipse vere mater dei et genuit deum

Advertendum quod quaedam sit formae quae non constituunt aliquod unum substantiale sicut accidentales licet secundum aliquod constituunt aliquid accidentale scilicet ex subiecto et eis sit unum accidentale substantiales constituunt sic quod ex unione formae cum materia resultat subsistentia quidditativa

Sequitur quod nulla forma accidentalis potest esse pars alicuius entitatis quia nec materialis nec formalis utrum de potentia dei absoluta duo accidentia possunt simul proportionari sic quod ex ipsis per modum actus et potentiae possit fieri unum et ex duabus substantiis spiritualibus aliquod substantiale videtur quod non quia videtur quod sola pura potentia est apta nata concurrere ad constitutionem alicuius quidditatis

Secunda propositio

Alia propositio si tendentia in subsistentiam principalem materiae vel formae reduceretur ad causam finalem et ad modum ad quem res moventur moventur in finem staret formam materiam informare et nullum compositum constituere patet nam constitutio compositi et subsistentia principalis consurgit ex huiusmodi tendentia ex qua etiam arguitur consurgere denominationes concretive quae communicantur ipsis composito et quia esset habitudo ad finem non ultimum ideo est solubilis ideo potest absolute suspendi stante informatione quo stan desineret esse suppositum vel nullam denominationem concretivam communicaret

Tertia propositio

Alia propositio quamvis totum aliquod est personis influxu materiali vel formali deus potest supplere quantum ad effectum haec tamen non potest in eodem genere causae sed in alio solum probatur nam quantum id quod est perfectionis influxu formali vel etiam materiali reducit aequivalenter ad cais causam efficientem operationem vel motum quae potest a deo per causalitatem suppleri non in genere causae formalis vel materialis

Quarta propositio

Alia propositio influxus materialis respectu productionis formae sit aliqualiter productivus et formae productae conservativus nichilominus in genere causae materialis non potest per deum suppleri

prima pars patet nam secundum philosophiam fides non contradicit quando materia respectu formae habet aliqualem concursum praeceptivam receptibilitatem quia forma educitur de potentia materiae Modo ista potentia debet ymaginari quidem concursus materialis qui non est pure receptivus sed quoddam modo activus et habet similitudinem causalitatis effective quantum ad effectus positionem

2a pars est clara Inferunt aliquod quod licet huiusmodi influxus materialis respectu eductionis formae sit limitatus per nullam tam causalitatem effectivam creatam vel creabilem potest suppleri satis est opinio multorum scilicet omnium dicentium quod vis creatura non est creaturae communicabilis ita quod tanta est dependentia formae ab influxu materiali quod si illo non potest ab aliqua causa creata produci et sic dicit

Opinio Adam: utrum potentia creativa sit creatura communicabilis?

et sic dicit Adam in principio 4ti

Consequenter ymaginandae sunt habitudines materiae respectu formae.

prima est educativa et secundum hoc esset quaedam perfectio materiae et quaedam super eminentia respectu formae producibilis et per eundem influxum adaequate esset formae conservativa et secundum hoc esset in ea modus perfectionis

Alia habitudo est ut sibi inhaeret forma Et magister Iohannes de ripa quod ista habitudo maiorem perfectionem dicit in materia quam in forma quia inhaerere aliter dicit quod a modo ab eo dependere

3a est habitudo informationis contradico sibi de contradictione inhaesionis et informationis quia sunt formaliter idem Consequenter quod staret aliquid educi et non inhaerere illi de quo educitur concedo sibi illud quia concursus eductivus cum influentia dei esset sufficiens ad producendum rem in esse

Contra: anima humana inhaeret sibi eam informat

Consequenter infert quod anima intellectiva non inhaeret materiae propono istam propositionem quod licet anima intellectiva non educitur de potentia materiae inhaeret tamen sibi et eam informat Non inhaesio et informatio et tendentia in subsistentiam sunt de integritate influxus formalis

Instantia

instatur quia materia prima habet talem habitudinem ad formam etiam intellectum quia videtur ipsius conservativam patet quia solvitur inhaesio per dissolutionem debitae proportionis qualitatum prioris

Responsio ad instantiam

Respondetur quod in forma duplex ext conditio prima est habitus communicationis suae perfectionis 2a conditio est appetitus subsistentiae principalis ad quam influxus utroque istorum consurgit quod forma appetit materiam non tamquam perfectionem aliquam sed tamquam medium se communicandi et etiam ex unione ipsius ad materiam oritur subsistentia principalis ad quam influxus formalis ordinatur

Sequitur quod deus non posset formaliter influere patet primo quia hoc dicit tendentiam in aliam subsistentiam modo divinae inmensitati et actui purissimo repugnat in aliud tendere quia si sic illud haberet rationem melioris scilicet in quod tenderet

2o dicit carentiam rationis suppositalis sed hoc est impossibile deo unde divinam natura necessario consistit in qualibet personarum

3a quantum ad influxum formae substantialis dicit partialitatem subest rationalis modo repugnat deo concurrere ad constitutionem alicuius et esse partem

4o dicit gradum limitatum quia quaelibet forma adextra producibilis est quaedam proportio limitata et si daretur suprema esset adhuc quoddam modo limitata quod esset nichilominus dependens et sic ipsius formae est influere secundum limitatum modum quod deo repugnat

Corollarium: Quod Deus non poterit materialiter influere

Sequitur quod deus non posset influere materialiter patet ex dictis per causas assignatas et patet a fortiori de materia cuius influxus est incomparabiliter inperfectior quam influxus formae

Quod in unione hypostatica Verbum non habet habitudinem materiae

Sequitur quod in unione ypostatica verbum non habet habitudinem materiae patet quia licet doctores propter difficultatem doctrinae dicunt verbum habere rationem materiae quia sicut accidens inhaerens subiectus consequenter denominat subiectum concretive tale Ita est simile de verbo respectu humanitatis quia humanitas unitur verbo et in illius unionis communicat sibi denominationes concretivas Et ideo dicunt quod non est de ratione materiae recipere denominationes concretivas sed subsistentiae principalis

Sequitur quod verbum in illa unione nec habet habitudinem materiae nec formae sed subsistentiae principalis igitur est ad unam personam et non ad aliam terminata

Quod materialium vel formalium non est ordo nec subordinatio essentialis

Advertendum quod concursus causalis adextra est communis cuilibet personarum unde non stat aliquam personarum concurrere adextra quando quaelibet concurrat in genere causae efficientis vel finalis ideo illa unio yposstatica dicta non est reducibilis ad aliquod genus causae Sed de ratione denominationis concretive est quod sit subsistentia etiam competit uni personae et non alter patet quia licet sit ordo et subordinatio essentialis causarum efficientium et finalium cuius utriusque latitudinis deus semper tenet supremum gradum tamen materialium et formalium non est huiusmodi ordo quia aliqua causa formalis concurat et deus non concurrit cum ea in tali genere

patet quia influxus creatus formalis non dependeni ab influxu in creato in eodem genere Eodem modo dicitur de influxu materiali quia verbum influxus increatus potest esse de aliquo istorum generum utrum inter creatas sit aliquis ordo est opinio inter doctores Sed ponamus subordinationem formarum secundum subordinationem praedicatorum etc semper ultimus esset perfectior scilicet contrario modo sicut est in causis efficientibus

Rosis ponit quod etiam est ordinatio in causis materialibus infinita est materia prima deinde elevorum simplicium Et dicunt aliquid quod non videmus elementa simplicia deinde elementa quae nos vocamus elementa deinde numeralia

sic quod semper formae substantiales remanieavit

PrevBack to TopNext