Text List

Lectio 68, de Trinitate

Lectio 68, de Trinitate

Responsiones ad rationes contra divina simplicitas

In alia lectione dictum est prius quod divinae simplicitati repugnat influxus formalis vel etiam materialis Resstat soluere rationes

Ad rationes philosophorum

primo occurrunt rationes philosophorum volentium quod deus respectu omnium quae fiunt concurrit in triplici genere causae vel quadruplici Etiam videt esse opinio magis ponentis quod omnia mutabilia formantur ab immutabili forma etiam linconiensis et maioris auctoritatis videntur sonare quod deus sit forma rerum et sic concurrit in genere causae formalis

primo dico quod in hac materia auctoritas philosophorum non est multum ponderanda quia sicut alias dictum est primi philosophantes non posuerunt aliquid ultra sensibilia et sic quidem aliquam quidem aerem quidem caelum etc deum vocaverunt

2o dicitur quod illi qui vel relatione vel adiutorio divino deum cognoverunt non tamen sicut deum coluerunt ideo lapsi sunt in errorem s intantum ydola coluerunt

Propositiones generales pro maiori declaratione

Tamen pro declaratione materiae sit haec

Prima Propositio

prima propositio licet deus sit simplicitatis et absolute primum rerum principium non tamen est principium in genere causae materialis vel formalis

Istam ponit Avicenna 8vo metaphysicae suae nam licet absolute concedetur de deo quod est absolute prima causa non tamen in omni genere causae Causa est quia non sequitur in genere causae materialis est aliquod principium tamen scilicet in illo ergo est aliquod primum absolute

Secunda Propositio

2a propositio licet deus labilem creaturam sustinet et in se contineat tamen in ordine ad aliud nec per hoc est sibi aliqua creatura

prima pars patet ad hebraeos primo ubi dicitur quod est "portans omnia vero virtutis" suae ergo est quasi suppositio creaturae et quasi subsistentia quod Etiam apostolum ad romanos "ex ipso per ipsum et in ipso sunt omnia", ergo videtur habere habitudinem quando continentiae similem ad habitudinem materiae quantum ad aliquid Boecius 3o de consolatione vocat deum quasi colavum figentem creaturas aristoteles primo metaphysicae ab ipso dependet caelum et tota materia

Si deus subtraheret respectu caeli suam influentiam caelum desineret esse etc etc necessitas caeli non oritur ex intrinseco sed ratione dei

2a pars patet quia tendere in aliud et per aliud perfici sunt duae conditiones omnino deo repugnantes quia deus est omnino inmensa perfectio sibi similis possiblis actualiter et semper Item non potest ordinari in aliud sed omnia in ipsum

Corollarium

primum corollarium est contra epicurum qui expresse ponit quod deus est principium materiale omnium Testimonia alberti magni in libro de causis ubi ponit quod opinio epicuri fuit quod deus est realiter materia Causa apparentiae huius fallaciae sint propter subsistentiam rerum mutabilium et illam conditionem dicit esse ipsius materiae Et sicut concedimus de materia quod contineat formas in se ita quod deus a modo continetentia et sic est subsistentia rerum et cum habet continet eas Causa defectus huius fallacio est quia non considerat alias conditiones materiae quarum una est perfici per formam Alia tendere in formam et illae conditiones non possunt esse dei unde dicit albertus deus igitur qui omnibus praebet vim subsistendi per omnia diffusus in esse videtur et est suam opinionis epicuri unde secundum epicurum deus consideratus primum principium similiter est materia et consideratus ut diffundit secundum diversos effectus vocatur noys id est meus vivificans

Tertia propositio

3a propositio quamvis deus sit fons summae bonitatis et effluat in varias rerum species a qualibus tamen earum inmense dicitur

prima pars clara est ex communi theologia

2a pars nota est equetur falsitas aliquorum philosophorum appolinis trimegesti et hermetis dicentium quod deus est omnium quod est causae apparentiae et prima pars conclusionis et deus suam bonitatem effluit ydemptice ideo dicunt deum dupliciter consimiliter primo in se et sic vocatur deus Alio modo ut in suo opere et sci est mundus et emanata inmediate unde virgilius sexto eneydos monad id unitas dei in se considerata gingit monadem id est mundum et in se reflectit ardorem id est propter se ginguit mundum Causa defectus est mala consideratio quia non fluit ydemptate sicut rivulus a fonte Cuius sequantes dixerunt rationem esse omnia id est deum

Alii materiam primam Alii dixerunt palladem esse quod quid est fuit erit ut recitat albertus in libro allegato scilicet de causis in istis duobus radiabus habuit ortum ydolatria quae fuit inter philosophos

non inter loycos licet heremes fuerit inter antiquos philosophos valde ingeniosus adoravit tamen mundum tamquam dei filium Advertendum istum errorem procesisse ex malo intellectu sacrarum scripturarum et revelationum factarum antiquis patribus nam articuli fidei aliqui trahuntur ex scriptura patrum Ex doctrina tractum est ad sensum perversum et quia quantum ad articulum trinitatis nestiverunt capere productionem ad intra taxerunt ad alium sensum ut facti istis ydolatriae

Quarta propositio

4a propositio licet deus si t omnium specierum omnipotens artifex non tamen agit per exemplaria ab eo distincta ydemptificata speciebus productis Ista propositio tangit opinionem platonis de ydeis quae concurrunt ydemptice cum speciebus productis et secundum alios cum deo cuius ymaginationem secuti primo posuerunt per deum patrem post noym Et est talis ymaginatio in generali quod deus ratione suae bonitatis et fecunditatis producit exemplaria omnium rerum et etiam repraesentativa et vocantur noys id est dei filius ab antiquis philosophis deinde ex patre noym generantur anima mundi dispersa eset vivificans omnia et secundum hoc non concurrit deus in genere causae formalis sed anima mundi et non noys Et ista ymaginatio oritur ex articulo trinitatis male intellectio versimile est quod haeresis arriana ex hoc sumpsit originem nam arrius sumpsit intellectum philosophorum et ponit realem distinctionem inter patrem et spiritum sanctum et posuit distinctionem essentialem et sic errores philosophorum sumpserunt originem a dictis sanctorum patrum male intellectis

Quinta propositio

Alia propositio licet deus "omnia in pondere in numero in mensura" formaverit numquam tamen in genere causae formalis vel materialis concurrere potuit

Advertendum quod scriptura sacra et doctores concedunt saepe deum esse formam incommunicabilem sed evocatio est in vocabulo Nam forma dei quandoque fortuna mativa etiam forma est quoddam modo c?vativam et sic attribuitur causae finali forma habet certas operationes et immanentes et etiam transeuntes quae reducuntur ad genus causae formalis sed eminenter reperiuntur in genere causae etiam aliquas quae reducuntur ad g finalis

et sic deus dicitur forma

linconiensis ponit exemplum ad declarandum non inquid ponimus quod deus sit forma realiter constitutiva materiae vel informativa sed ad motum sigilli applicat materiae fluidae cuius voluntas sit efficarum respectu materiae fluidae eo ipso quod vult materiam fluidem applicari applicatur a materia taliter vel tale disponitur Eodem modo deus ymaginatur forma rerum quia est figura per artificium ad intra et habet voluntatem omnipotente et materiam fluidam scilicet creaturam sibi plene obedientem ideo quando vult materiam formari formatur in eo quo vult

2o advertendum quod wilhelmus parysiensis videtur expresse dicere quod deus est esse rerum non quod concurrat ydemptitate cum rebus ad intellectum boetii quia per quandam similitudinem sicut accidens non potest per subsistere et quod subiectum est quodam modo suum esse

Ita de deo respectu creaturarum quod est esse creaturarum et haec debet intelligi quasi causaliter et illo modo habet ratione formae 2o potest intelligi quod deus est forma rerum quia deus vivificat res secundum species proportionaliter secundum ordinem specierum universi est ordo assistentiarum dei

ita quod concurrit respectu in fine speciei et operationum suarum et perfectiori modo concurrit respectu superioris speciei ideo ratione proportionalis assistentiae ad operationes formae deus dicitur esse forma vel quia operatio iudicat formam et quia in operationibus magis relucet quam formae Ideo dicitur esse forma unde plures venerunt esse aliquas formas sed posuerunt deum producere et exercere operationes

PrevBack to TopNext