Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 69, de Trinitate
Continuando responsio ad opiniones philosophorum: ad duo confert pro ampliorem declarationem
In alia lectione Advertendum quod materia praecedentis lectionis scilicet de opinione philosophorum inter alia et duo confert
Responsio ad rationes
Ad primam
prima ratio stat in hoc quod deus in uno quaque genere causae formalis praecipue quia primo influere in alio genere videtur esse prima causa similiter igitur est prima causa in genere causae formalis praecipue quia primo influere in alio genere est esse primam causam in illo genere et hoc est independenter causare igitur nulla causa 2a hoc potest ergo deus principaliter concurrit in genere causae formalis
Responderi potest per primam propositionem lectionis praecedentis ubi dicitur quod non sequitur deus absolute est prima causa igitur in genere causae formalis est prima causa
2o dicitur quod nulla est contathamatio essentialis vel subordinatio causarum formalium vel etiam materialium Nam huiusmodi causae sunt similiter intrinsice concurrentes ad alicuius constitutionem nec ad huiusmodi constitutionem requiritur nisi una simplex causa in suo genere et ad hominis constitutionem concurrit prima unica causa formalis scilicet anima etiam unica materia ex qua cum forma sit compositum Ideo ratio fundatur sub falsa ymaginatione scilicet super hoc quod sit ordo inter illas causas sicut inter alias
3o dici potest admittendo huiusmodi ordine causarum formalium et materialium inter se et intelligendo via resolutionis quia a nobis notionibus resolvendo ad ultimam semper proceditur ad imperfectius cuius oppositum est in causis finalibus et efficientibus quod signemus causam efficientem 2am illam agit virtute alterius perfectioris et sic consequenter et eandem datur independens Concurrium est in subordinatione formarum concurrentium ad constitutionem nam in homine anima intellectiva est perfectissima
deinde alia superius est ordinata est forma animalitatis scilicet sensitiva minoris perfectionis et sic semper ascendendo proceditur ad imperfectius igitur ex termino huiusmodi processus non reperitur idem independens quia semper ultimum est imperfectissimum proportionaliter de materialibus nam signata materia ex qua inmediate constituitur homo illa resolvitur in elementa deinde in elementa in materiam primam et semper posteria sunt minus perfecta quia elementa realiter manent in mixto 2m istum modum et sunt perfectiora quam materia prima
et processus naturae semper est animus perfectus ita quod prioria sunt minus perfecta et sic licet dimitteretur subordinatio formalium et animalium impossibile est tamen deum tenere primum gradum ex quo est inperfectissimus
Consequenter quia tangitur de primo influere quia tunc defluere independenter patet quia solio deo competit dicitur quod impossibile est aliquam causam 2am in quocumque genere primo influere quin indefluxus independenter patet quia soli deo competit dependeat ab influxu dei quia in eodem genere vel in alio superiori dicitur quod impossibile est aliquam continente primum ut totum reducitur ad influxum effectivum vel finalem ideo impossibile est quod aliquid influat in genere causae formalis vel materialis quando concurrat influxus eiusdem generis vel alterius superioris
Sequitur quod influxus formalis etiam animalis dependet ab influxu effectivo vel finali essentiali dependentia
et quia huiusmodi influxus reperiuntur in deo igitur unde influxus eius effectivus vel finalis evidenter in se continet influxus alios
Sequitur falsitas cuiusdam opinionis dicit quod stat aliquam personam divinam formaliter influere et totam trinitatem nec formaliter nec effective influere via licet concedere per impossibile tamen quod staret aliquam personam influere formaliter aliis non influentibus formaliter non tamen concedendum esset quin alia inlueret influxu effectivo ordine quodam naturali nam est subordinatio essentialis huiusmodi causalitatum Ita quod tota latitudo causalitatum materialium et formalium praeexigit sibi causalitatem effectivam
licet causalitas effectiva non dicat imperfectionem essentialiter tamen perrequirit causalitatem effectivam igitur etc
Confirmatur nam non staret deum formaliter influere quin creatura mutetur modo omnis mutatio adextra est quaedam operatio igitur est consequens toti trinitati quia in quolibet genere causae effectus dicitur mutari modo omnis mutatio adextra tota trinitas est causa ergo non stat quin tam trinitas concurrat active saltem
Ad secundam
Ad aliam rationem informatio dicit suae bonitatis communicationem igitur debet summae divinae essentiae competere
Respondendum est quod ista ratio satis patet potest esse soluta ex prius tactis quia licet informatio dicit aliquo modo perfectionem non tamen similiter quia de ratione sua intrinseca dicit imperfectionem scilicet tendentiam in subsistentiam alicuius vel constituti vel sustentantis constitutum quia ergo informatio licet includat ad perfectionis tamen de sua integritate etiam includit tendentiam in subsistentiam huiusmodi constituti 2o dicit quod tollit personalitatem informantis et hoc repugnat deo
3o dico quod quantum ad illud quod est perfectionis in forma illud reperitur evidenter in se ipsum communicare et suam bonitatem et hoc reperitur in divina essentia quia communicatur ad intra per plenitudinem omnibus tribus personis et in hoc forte est similitudo ad genus causae formalis non tamen sequitur quod possit esse causa formalis Sicut esse intellectum in specie humana dicit aliquam perfectionem sed limitatam quod repugnat deo ergo deus non potest esse intellectus hominis
Ad tertiam
per hoc patet solutio sequentis rationis consequens ratio stat vel hoc tollendo omnes imperfectiones formae scilicet inhaerere materiae esse partem constituti et sic de aliis dicentibus imperfectionem stat quod deus habeat habitudinem quae solum dicit perfectionem Responsum est prius quod licet informare non includit huiusmodi imperfectiones iam datas nichilominus habet alias imperfectiones sibi annexa et haec intrinsecas scilicet tendere in subsistentiam et tollere personalitatem
2o dicitur quod huiusmodi in habitudines gratiose admittuntur iuntae et gratae aliquando ratione maioris explicationem sunt tamen inseparabiles quantum ad aliquod saltem quantum ad inhaerere et constituere in formis substantialibus nam diceret adversarius quia formaliter inhaesio est informatio et inhaesio cum materia est formaliter constitutio modi tamen sunt diversi ad exprimendum clarius eandem rem ut deum exprimus variae ut latius eum concipiamus patet quia quidquid est positum deus potest se solo producere Et quidquid positum habet forma vel facit vel causat deus potest ponere non tamen influxu eiusdem formae Sequitur quod deus non potest nec sequitur deus potest ponere omnem effectum quam forma potest ergo potest esse causa formalius et sic de materia unde de ratione influxus materiae est educere de potentia materiae Sequitur quod deus non potest facere se solo licet in genere causae formalis efficientis possit effectum ponere
Sequitur quod proprie loquendo deus non potest supplere influxum causae formalis nec efficientis quia supplere influentiam causae 2ae proprie loquendo est eodem modo concurrere sicut concurrit causae 2a modo deus non potest finite nec remisse concurrere ergo non potest adaequate concurrere influentia similiter influentiae qua concurrit in igitur licet tamen adaequate deus posset ponere eundum effectum
Ad quartam rationem
Ad aliam rationem personam divinam est unibilis non tamen in aliquo genere causae Non enim in genere causae formalis vel etiam materialis quia quod nullum recipit denominationem concretivas vi huiusmodi unionis ex hoc non arguitur habere rationem materiae quia haec est de ratione subsistentiae ultimate scilicet recipere denominationes concretivas et sic ratio non concludit quia videtur supponere quod verbum uniatur in genere causae materialis vel formalis
Secundo dicitur quod consequentia non valet persona divina est sic ypostatice unibilis ergo essentia inmediate causa est nam de ratione terminum huiusmodi unionis est formaliter esse subsistentiam ita quod unio debet esse substentificata modo sic est de persona scilicet vero non tamen essentia est formalis terminus unionis ut si ymaginemur aliquod distinctionem personae ad essentiam diceremus quod persona esset terminus illius unionis et non essentia
Ad quintam rationem
Ad aliam rationem quae iam aliquantulum est tacta quia divina essentia est per plenitudinem adintra communicabilis
ad septimam rationem
Ad aliam quando probatur quod deitas potest formaliter influere quia nullum est communicatum humanitati verbi secundum plenitudinem deitatis ad colonenses In christo "habitat plenitudo deitatis corporaliter" per hoc quod dicitur corporaliter videtur excludere dona a lapsa animae
Respondet ut prius tenendo propositionem seu positionem et dicitur quod ratio illa non competit nisi ex potentiam auctoritate augustinus ponit et recitat Magister in 3o libro distinctione 13a cuius sententia in hoc ymaginandum est inquit augustinus quod christus secundum humanitatem sit caput ecclesiae et sic tota ecclesia debet ymaginari unum corpus
consequenter sicut in capite sunt omnes quinque sensus et in membris aliis in quo apud influit non reperiuntur omnes sensus nisi ille qui est necessarius scilicet tactus Ita proportionaliter dicitur de christo qui sit vere capud totius corpus id est ecclesiae et quod omnia dona et virtutes sunt realiter in ipso et deitas omnia dona communicavit ergo etc influit huiusmodi dona membris limitate scilicet dona necessaria tam in viam quam in patria ideo debet intelligi quod ecclesia est unum totum corpus et christus Item est caput et deitas communicatur corpori quantum ad caput scilicet christum non quod humanitas christi per intrinsecam rationem deitatis informetur
Erunt inductae auctoritates quae videntur dicere quod quidquid deus habet per naturam humanitatem christi habet per gratiam et per consequens tota divinitas plenitudo est intrinsece communicata humanitati christi alias non haberet omnipotentiam ut tenet Ricardus in 3o ita quod omnis intrinseca perfectio est est humanitati christi communicata t hoc non nisi esset deitas communicata per modum formae
Breviter illae auctoritates et rationes solvuntur a magistro Advertendum quod si verbum ab aeterno fuit tamen temporaliter incepit esse homo et ex gratia id est ex sua benignitate
Sequitur ex hoc quod realiter idem et verbum dei aeternum et homo christus et ideo factum est in illius unionis quod homo est inmensus infinitus deitas tota perfectio deitatis
Ad istum intellectum dicuntur ista omnia de homine sic scilicet quod dicuntur de deo qui est homo ymaginando quod nullum realiter incepit esse homo ita quod christus et homo sp?unt pro vero et ideo vi unionis factum est quod omnia illa praedicata attribuuntur isto termino homo et sic vi unionis inceperunt verificari de isto terminus homo
Ad octavam rationem
ultima ratio fuit ista tanta est unio humanitatis ad deum quanta est deitatis ad humanitatem vel econtra sed ratione unionis humanitatis ad deum vel verbum denominatur homo igitur econtra humanitas denominabitur deus Ista ratio modica est si bene inspitiatur quia licet eadem sit unio istorum extremorum adaequate inter se tamen non sequitur quod si praedicata concretiva unius extremi competant uni quod econtra quia unica est unio formae ad materiam et econtra et tamen subiectum denominatur concretive et forma non albedo et suum subiectum uniuntur eadem unione igitur consequentia non valet
2o dicitur sicut dictum est quod huiusmodi unitur tale est de genere unibilium formaliter vel materialiter ideo ratio nihil probat
3o dicitur quod ponere huiusmodi unionem talem quod vi ipsius humanitas denominaretur deus nihil penitus per hoc salvaretur in materia incarnationis sed materia magis abscuratur et sic oporteret concedere quod humanitas christi est homo et hoc non conceditur a doctoribus ymmo ibi sunt pluos homines sed denominatio communicatur vero et sic humnitas perdit suam denominationem
Etiam si concederetur quod humanitas esset deus sequitur quod deus posset peccare dampnari esse miserrimus et annihilari quia illa humanitas posset peccare et dampnari et anichilari quia potest dimitti
Advertendum quod positio ponens quod realiter posset formaliter influere abstrahit omnem habitudinem inperfectionis et manet solum habitudo dicens perfectionem sive aliis
et illo dato non videtur magnum inconveniens et posset deo competere et sic humanitas denominaretur extrinsce deus et non diceretur realiter deus et sic non esset inconveniens concedere quod illo modo essent plures dii et sic concederetur vel non esset inconveniens concedere quod aliqua creatura participans deum extrinsece denominaretur deus scilicet quae creatura non esset deitas etc