Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 70, de Trinitate
Ad rationem qua probatur deum potentiam perceptivam vitaliter immutare
In alia lectione Solutis rationibus quibus probabatur deum posse formaliter influere Restat una qua probatur deum posse vitaliter perceptivam inmutare quia potest absolvi omnes habitudines dicentes imperfectionem scilicet inhaesiones informatorum et dependentiae et quia habitudo vitalis immutationis nam dicit inperfectionem sequitur quod deo potest competere
Conclusio
pro responsione pono hanc propositionem licet sola divina essentia sit intrinsece et essentialiter notitia non potest tamen perceptivam creatam immediate vitaliter immutare
Probatio primae partis
prima pars patet nam quod divina essentia sit essentialiter notitia non respondetur in dubio nam sui ipsius est essentialiter notitia et omnium factibilium est essentialiter ars factiva Et quod nulla creatura sit essentialiter patet nam quacumque notitia creata data ipsa potest esse sine subiecto et per consequens non esset
Probatio secundae partis
Secunda ratio
2o arguitur quod limitatio obiecti cogniti non tollit quin notitia eiusdem in vero scilicet divina essentia quae est illius notitia sit absolute eius notitia inmensa Ideo haec ex hoc quod esset creaturae notitia non tolletur quin esset inmensa notitia quia intrinsece est talis unde obiectum adextra non tollit immensitate notitiae
Tertia ratio
3o arguitur iuxta unam radicem opinatum contrarium nam adversarius concedit quod divina essentia non potest esse intensius vel remissius forma informativa quia divina perfectione non est latitudo gradualis sed deus est simplex et unicus gradus immensus et sic non potest quin 2m se totum per eandem radicem angelo quod in esse notitiae est unicus gradus indivisibilis et inmensus igitur non potest esse notitia nisi 2m illum unicum gradum inmensum unde inesse notitiae est gradus similiter inmensus igitur non potest creaturae inesse perceptivo communicari subesse remisso
Quinta ratio
Quinto pari ratione divina potest esse posse creabile et causalitas creaturae Nam sicut attribuitur sibi esse cognitionem ita videtur de attributo patris ita deus erit creaturae potentia sufficeret aliquem effectum producere sed sine indigentia alterius esse causae prioris secum esse concurrentis consequentiam quia causalitas infrustrabilis est sic communicata ymmo eadem cum prima causa ergo non requirit aliam causalitatem
Sexta ratio
Sexto ista positio saltis secundum aliquas sequentes fundatur in hoc quod divina essentia non potest movere perceptivam potentiam seu invitare potentiam vitalem in eadem proportione in qua notitia creata movet igitur etc
Aliqua inconvenientia ex sexto argumento
primo sequitur quod divina essentia imperfectissime et remississime potest potentiam vitale immutare patet quia quantumcumque remissa qualitas creata et in quacumque proportione potest inmutare etiam divina essentia potest sed infinite remissa aliqua creata notitia potest igitur
2o sequitur quod divina essentia potest esse realiter fides cognitio aenigmatica probatur consequentia quia in eadem proportione potest inmutare et movere potentiam adaequatam quia fides movet Et sicut arguitur de habitu ita de actu fidei et sic divina essentia quae est notitia inmensa erit aenigmatica quod est absurdum
Item sequeretur quod posset esse error ymmo haeresis nam capiamus talem actum scilicet errorem vel haeresim immutantem potentiam deus in eadem proportione potest movere potentiam errantem vel habenti caritatem ergo si immutatio vitalis reducitur ad causam effectivam vel exemplantem sequitur propositum
Item qua ratione concurrere de actibus voluntatis intellectus eadem ratione concedendum est de actibus voluntas et sic dicunt adversarii quod posset esse de divina essentia quantum ad volitivam sicut quantum ad intellectivam Ex isto sequitur quod potest esse volitio prava ymmo odium suum vel sui et peccatum Nam capiamus volitionem prava quae realiter inmutat potentiam volitivam deus in eadem proportione potest movere potentiam volitivam et in eodem aversione ab ipso et denominatur odium quia odium denominatur praescise avitali immutatione quam habet in movendo in oppositum
Septima ratio
Quantum potest argui quod ex illa radice videtur posse inferri quod posset implere motionem sensationum seu notitiarum sensitivarum quia ille magis reducuntur ad causalitatem effectivam et sic habitudo huiusmodi vitalitatis inmutationis reducitur ad causam efficientem et sic consequenter potest esse notitia animalibus brutis
Octava ratio
ultimo videtur quod cognitio in creaturis reducatur ad intimitatem quendam scilicet vel informationis vel ad operationem potentiae Nam omnem cognoscere est aliquod operari et etiam omne utile quia in istis consistit operatio quae est felicitas ergo cum cognitio et volitio sunt realiter operationes quae et actualiter denominantes et eminantes sequitur quod haec repugnat divinae essentiae quia ipsa non potest absque creaturae intrinsecari formaliter
Nona ratio
Item pari ratione diceretur quod obiectum praesentatum sufficienter absque quacumque specie multiplicata et absque alia notitia esset notitia sui et tamen praesentia obiecti non sufficit ergo oportet ponere intrinsecam notitiam seu cognitionem et quod huiusmodi cognitio sit quaedam operatio potentiae et quidem eius effectus
Corollarium
Quod Spiritus Sanctus in esse personali tantum non potest voluntatem creatam vitaliter immutare et gratuiteSequitur quod spiritus sanctus in suo esse personali praecise non potest creaturam voluntatem gratifice vitaliter immutare patet quia non potest secundum essentiam ergo minus secundum personalitatem antecedens est satis probatum probatur istud
idem corollarium nam caritas est approbata spiritus sanctus sed caritatem est commune tribus personis quia quaelibet carum est caritas sapientia et potentia et quamvis sit approbata sibi tamen non est sibi propria et sic de potentia respectu patris et sapientia respectu filii ergo caritas vel gratitudo non est propria spiritus sanctus igitur non potest sibi praecise competere consequentiam quia praedicata consequentia non sunt sic uni soli competere et per consequens licet concederetur quod divina essentia posset etc et non tamen sequitur quod aliqua persona inesse personali potest sic potentia creata vitaliter inmutare Implicat quod filius in divinis aliquam creaturam sapientem reddat quin etiam pater et spiritus sanctus Et sic patet quod male intelligunt magistrum in septima distinctione primi quia vocatur spiritum sanctum caritatem et hoc est inesse personali sic quod ipse praecise gratificet Nam cum dicitur quod spiritus sanctus gratificat tota trinitas operatur et operatur ut tota trinitas habet tamen effectum appropriatum spiritus sancti et tamen illa operatio non est sibi propria unde dicere quod potentia est propria patri est haereticum licet hoc nomen potentia sit sibi appropriatum
3o si spiritus sanctus sequitur quod eodem modo filius in esse personali potest creaturarum illustrare et sic in esse suo personali se solus potest instruere intellectum et reddere ipsum scientificum cum filio attribuitur sapientiam et sic reciperet intellectus suam beatitudinem formalem ab concursu patris vel spiritus sancti quod est fidei dissonum et sapit haeresim
Contra opinio Thomae
quod lumen gloriae vel species divinae essentiae est realiter essentia actuans memoriam eiusEx ista radice infertur contra sanctam thomam in prima parte summae circa 12 articulum quod lumen gloriae vel species divinae essentiae praemia ad notitiae formationem est divina essentia vel sub aliis verbis lumen gloriae est realiter divina essentia Cuius ratio est deus inquit est inter consiplis et incomprehensibilis ergo nulla species creata vel qualitas potest esse species ipsius dei scilicet dei sufficienter repraesentativa Nam nulla qualitas infinita potest sic rem intensam circumscribere et eius esse adaequate similitudo
Ratio illa defuit Nam por idem probaretur quod actus videndi beatificus esset met deus Nam actus videndi vel visio ex quo habet obiectum similiter inmensum non potest esse res finita exemplo repraesentat sibi species et per consequens nullus actus similiter finitus potest deum sufficienter repraesentare ergo ponendum est quod actus beatificus sit ipse met deus
Respondendum est pro utroque unde quantum ad rationem suam conceditur quod deus est simpliciter inmensus incomprehensibilis et circumscriptibilis igitur nulla species creata etc nego consequentiam
dico 2o quod nulla species creata comprehensive repraesentans et aeque perfecte in esse repraesentativa sicut est obiectum in se hoc conceditur dubius nullus actus potest esse qui sit ita perfectus in esse actus sicut est essentia divina ymmo solum talis actus est ipse met essentia
et ratio sua stat in hoc species sensibilis non potest repraesentare creaturam puta animam intellectivam quae est minime perfectionis inter omnes substans intellectuales sed quilibet species creata magis distat ab essentia divina quam quaecumque ab anima nostra igitur si nulla species sensibilis potest repraesentare animam nostram et sic quaecumque species creata divinam essentiam vel arguit species sensibilis manus distat ab anima nostra quam species intelligibilis creata ab essentia divina sed anima intellectiva non est repraesentabilis per quamcumque speciem sensibilem ergo nec divina essentia per quamcumque speciem intelligibilem
Ista ratio est sophistica Nam probaretur per eam quod anima intellectiva nullo modo posset cognoscere deum Arguitur in aliis terminiis potentia sensitiva est propinquior ad animam intellectivam quam anima intellectiva ad deum Sed anima intellectiva non posset percipi ab anima sensitiva ergo nec deus ab anima intellectiva comparando ergo deum ad animam intellectivam deus plus excedit animam intellectivam quam anima intellectiva potentiam bruti
Advertendum quod non est eadem proportio obiectorum cognoscibilium sicut potentiarum nitor se verbi gratia anima intellectiva modicum excedit supremam speciem brutorum scilicet speciem sibi immediatam tamen ratione illius excessus latitudo obiectorum cognoscibilium est simpliciter infinita Nam eo ipso quod aliqua potentia est in latitudine ipsa ponitur extra genus quantumcumque modicus excessus cadit extra totam latitudinem unde capiamus intellectivam quae est inmediate super latitudinem sensitivarum et forte modice excedit intrinsece supremam sensitivam et tamen ratione illius excessus habet quodlibet cognoscibile sub suo obiecto unde anima intellectiva et suprema species creabilis si daretur haberent idem obiectum scilicet deum
Ad formam argumenti quando dicitur notitia vel species sensibilis non potest repraesentare rem spiritualem scilicet animam concedendo ergo nulla creata species potest repraesentare divinam essentiam nego consequentiam Ad probationem quando dicitur quod divina essentia magis excedit etc nego consequentiam quia huiusmodi repraesentabilitas non oritur ex proportione potentiarum inter se nec notitiarum inter se quantum ad excessus quia species valde remissa est repraesentans divinam essentiam etiam species immense
Sequitur ulterius quod deus non sit vel posset esse creaturae formalis visio beatifica in patria nec dilectio Cuius contrarium tenent aliqui doctores fundantes uper se illud ysagro "non erit tibi in quid amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminabit te Sed erit tibi dominus in lumine sempiternam" Et sic videtur ysayos innuere quod evacuabitur quod ex parte est et deus erit lux inmediate illuminans Et splendo r lunor non illuminabit te id est evacuabitur omnis notitia creata
Ad idem apoca 21 capitulo ubi loquitur de illa civitate sancta scilicet de patria caelesti et statu beatorum "claritas dei illuminabit eam et lucerna eius est agnus" scilicet christus deus igitur deus erit formalis lucerna beatorum et lux illuminans immediate ipsorum perceptivam
Item adhuc augustinus videtur esse locutis innumerabilibus libro de civitate 4o libro capitulo "regulae iustitiae quibus sit iustum vel iniustum cognoscitur non sunt scriptae nisi in libro lucis quae veritas dicitur et unde omnis lux iusta discribitur" Alia multae sunt auctoritates eius ad idem scilicet deus nedum in patria sed etiam in viam est lux realiter
Similiter venerbilis hugo in libello de sapientia animae christi sua sapientia Item magister in 18 distinctione ponit multas auctoritates quod spiritus sanctus sit formaliter caritas verum est quod magister capit spiritus sanctus pro tota trinitate
Breviter ad istas auctoritates primo respondendum est unde licet ex arbitrio a veritate scripturae dicit ergo quod verum est quod deus erit lux beatorum obiectiva haec tamen est mediante qualitate realiter distincta ab illa luce quae est deus est ut lux solis videtur a nobis et tamen species in oculo existens non est lux et sic de aliis Item potest etiam dici quod debet intelligi effective quia deus vel divina essentia efficiet notitiam lucis quae deus est repraesentativam.
primo quod ipsi glosando sunt de causalitate obiective vel effectiva vel exemplari egi deus sit nobis regulam iustitiae dicitur quod hoc est effective quia efficit in nobis iustitiam de agentis et etc quantum speculatula Et notitia vocatur quaedam lux et quia divina essentia efficit illam vocatur nobis lux Alii doctores ponunt quod habet se in ratione cognoscendi non solum obiective nec effective nec formaliter sed se habet quoddam modo sicut species quae cognoscendi non solum non est cognitio nec obiectum secundum ratio id est quoddam medium ad cognoscendum non quod sit proprie species sed habet aliam habitudinem quam reducunt ad exemplarem quae non reducitur secundum eos ad aliquam causalitatem potest tamen reduci ad effectivam
Et dicendum consequenter quod in hac materia speci?va quae non est moris quia sive ponatur unum sive aliud vel variatur quantum ad mores et vitam et ido non eis credendum nisi inquantum rationabiliter loquimur saltes non obligamur unde augustinus in epistola ad Iheom et hoc ad allegatur in prima parte decreti distinctione 11 Solis illis scripturis quae canonice appellantur scilicet soli bibliae et determinationibus consiliorum credendum est propter se etiam quantumcumque videntur esse contra rationem
in eis aut scriptis credendum si et in quantum ratione subiantur Et ego quod eis etiam credendum est ubi sunt concordes in exponendo scripturam
Sequitur una ratio magistri Iohannis de ripa ad probandum quod oportet quod divina essentia esse notitiam in patria praesupponit duo.
prima suppositio est descriptio dei quae nedum datur a theologis sed etiam a philosophis scilicet deus est spera intellectualis infinita cuius centrum est ubique et circumferentia numquam Ita quod per infinitum spatium ymaginarium etiam reperitur
2a suppositio quod circumferentia huius spere est locus spiritualis animarum et proprius ad quietandum animas probatur per apocalypsis 21 capitulo ubi dicitur "dominus deus templum illius est" id est animae beatae et quasi locus quietus augustinus "inquietum est cor nostrum donec" etc
Tunc arguit sic ex quo cuiuslibet creaturae spiritualis ad huiusmodi circumferentia est infinita distantia sequitur quod huiusmodi distantia non potest per transiri vel attingi nisi per formam infinitam Exemplum est in naturalibus si concavum orbis lunae infinitum distaret ab igne tunc ignis non potest attingere ipsum per levitatem finitam ergo a simili ex quo circumferentiae divinae essentiae infinitae naturae non potest attingere huiusmodi spiritualem locum nisi per infinitam potentiam
Quod ista ratio bene probat quod Deus non potest attingi comprehensive
Respondendum est quod ista ratio bene probat quod deus non potest attingi comprehensive et creatura sed nichil plinus probat videlicet non potest sic attingi comprehensive a creatura quod nichil plus restet de ipso scilicet deo attingendum et sic nec anima christi attingit divinam essentiam comprehensive
2o dicitur licet naturalis distantia sit infinita tamen non quantum ad gratuitus quia gratia est forma sufficiens ad innuendum creaturam in huiusmodi locum
3o dicitur quod non est infinita huiusmodi distantia infinita et huiusmodi difficultates attingi reducitur in causam effectivam scilicet deum unde quantumcumque quod esset infinita visio fruitio et caritas creata creatura non esset beata nisi deus per amorem quod in ipsum transferetur quia dona gratuita non sufficiunt principaliori principaliter agente