Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 71, de Trinitate
Duae aliae rationes quod Deum posse formaliter influere se fundant et responsiones
Prima ratio
primo arguit quia forma habet triplicem habitudinem ad materiam dicentem imperfectionem prima est quia educibilis est de potentia materiae 2a quia inhaeret 3o quia dependet amatur et quantum ad istas habitudines deus nullo modo potest gerere vicem formae quia quaelibet repugnat deo habet tamen aliam quae non dicit imperfectionem scilicet quod bonitatem suam alteri communicat et illa non repugnat deo ergo illam deus potest supplere vel deus potest gerere vicem formae quantum ad illam materiam et illa habitudo expermitur per informare prout informatio excludit omnes habitudines imperfectionales
Responsio ad primam rationem
Quantum ad primum concedeundum quod stat habitudinem informationis esse absque hoc forma educatur de potentia materiae etc non est de integritate informationis educi etc utque de anima intellectiva
Et patet de accidentibus supernaturalibus quae creantur licet informant materiam dico tamen quod probabiliter potest dici quod inhaesio et dependentia aliqualis ad subiectum et ab ipso subiecto sunt de integritate influxus formalis Ideo in hoc quod supponit huiusmodi habitudines esse ad invicem separabiles et omnes ab habitudine informationis supponit quod deberet probare naturae sibi unde ymaginandum quod inhaerere sit omnino idem quod informare et non sunt habitudines distincte
2o ymaginandum dato quod inhaererere et informare essent habitudines distincte nihilominus sunt partos integrantes influxum formalem
Et si sequestrentur tunc capiamus secundum habitudinem scilicet informationis et ponamus quod deus suppleat dicitur quod ex illius habitudine sic supposita non integraretur influxus formalis nec communicarentur denominationes concretive non licet deus potest habere huiusmodi habitudinem non tamen concederetur quia influeret formaliter
Responsio ad secundum rationem
Ad secundam deus potest in eadem negetur illud intelligendo in eodem genere motionis influxus formalis quia realiter reducitur ad causalitatem formalem motio de genere causae formalis sicut forma movet et sic naturae quod in eodem proportione potest quia deus in nullo gradu potest concurrere in huiusmodi motione formali licet bene in superiori scilicet in genere causae efficientis unde quantumcumque deus concurreret non potest facere ad esse album sive albedine quid tamen esset albedo deus posset etiam quaecumque ut habeatur ymmo alterius positionis
de istis quando tamen huiusmodi coum non fuit unica anima christi consequenter licet formaliter non tamen vitaliter informative isti habent concedere aliqua corollaria
primum haec consequentia non valet a deus igitur a intelligit vel cognoscit vel vult aliquid potest de carne christi et materia prima quae propter communicatione deitatis deus et tamen non intelligit nam habitudo vitalis immutationis est totaliter inpertinens adhuc ymmo licet consequentia non valet anima est deus ergo intelligit quia staret quod realiter esset unica et non cognosceret
Item haec consequentia non valet secundum illos a est intellectivum igitur a potest intelligere Credo quod haec sequatur ex eorum principiis nam licet concederetur de materia prima vel carne christi quod esset deus propter hoc non efficitur res vitalis et perceptiva intrinsece est tamen perceptiva intrinsece per formam extrinsice sibi communicationem Ita haec consequentia non valet a est animatum scilicet materia prima ergo vivit vel potest vivere et sic materia prima secundum illam opinionem non potest intelligere licet si intellectiva extrinseca denominatione communicata tamen per intrinsecam actuationem
Differentia inter habitudinem vitalem immutationem et influxum formalem
prima differentia quod esse formale per informationem nullam ponitus dicit perfectionem nec dicit ad positum quia esse formale dicit magis potentiam meretur passivam quam activam ut dicit positum quia quaelibet res creata poneret aliquod positum infinitae formabilitatis et esset infinita perfectio
2a differentia conditio percipiendi vitaliter limitate conpetit creaturae quia quaelibet limitate percipit sed esse formale infinite competit creaturae
3a differentia est ex parte actuantium Nam per informationem communicatur esse intrinsicum formabili non per esse actuatum vel vitaliter immutatum
4a differentia illa quae communicatur formabili per informationem per prius communicant ipsi formae ut prius anima est in se vivens saltem in abstracto quod constituat et per prius anima humana est quodam rationale quam constituat compositum rationale non sic est de forma vitali nam posterius denominatur quia forma vitalis alia a deo non est intrinsece cognitio sed recipitur denominationem illam a potentia in comparatione ad obiectum
Quinta differentia forma quae communicatur per informationem communicatur 2m plenitudinem essentiae suae vel 2m sse totam nec potest intensius vel remissius sed forma vitalis potest intensius vel remissius
apparet aliqualiter in quibus consistit eorum ymaginatio et qualiter ponit suam positionem probabilter contradictione defensa r?e nichilominus probabilior est positio et magis concors cum divina simplicitate quae negat talia et distinctionem formalitatum unde nullam debemus ponere distinctionem personalem et quantum ad unionem in deo vel multitudine nisi fides non astringit non habemus ponere nisi distinctionem personalem
Circa distinctio rationum idealium
Quod distinctio rationum idealium neganda est
Sequitur quod in deo neganda est distinctio rationum ydealium id est non sunt ponendae ydeae distincte realiter factive rerum et exemplaria
Alia difficultas ad solvendum diversitatem rerum producibilium quia quod unus res eodem modo se habens adaequate et idem exemplar producat res ita diversas videtur impossibile
sic inmensitas divinae naturae ex quo consurgit quod omnes conceptus universales et singulares possunt ydemptice in deo concurrere ut capiamus totam latitudinem illorum quantum ad illud quod est perfectionis concurrant ydemptice per idem adaequate et conceptus hominis asini etc et erit omnino distincte repraesentativus et univeraliter et similiter et aequivalenter
Et per illud salvabitur de ratione factiva quia per eundem conceptum adaequate et per eandem artem et hoc ratione inmensitate artis increatae Ideo per quam simplicissimam unitatem concurrit ad omnia Et eodem modo ratione suae inmensitatis potest diversa producere et sic non est ibi pluralitas ydearum vocatur tamen in respectu effectus causatur plures ydeae et hoc causali denominatione ut sol denominatur calidus quia est caliditatis effectivus et sic deus est plures ydeae id est plurium ydeabilium effectivus per eandem tamen ydeam adaequate
Opiniones Doctorum circa distinctionem rationum idealium
Opinio Augustini
Advertendum quod Augustinus dicit in libro 83m quaestionum, quaestione 36ta "ydea valet tantum sicut forma vel species et non sicut ratio et vocare eam rationem quia ratio in graeco non valet ydea sed logos nichilominus congrue possumus uti hoc vocabulo ratio et vocare eam rationem factivam".
prima conditio ydea est quid actuale Et infertur quod omne quod haec forma in materia ante sui productionem non est eius ydea quia de ratione ydearum est esse quid actuale
2a conditio ydeae est quod sit quid intellectuale per hoc excluditur quod ratio causalis in agentibus materialibus naturaliter agentibus formas sibi similes vel alias res non est ydea producibilium quia non est quid intellectuale saltem ut sic
3a conditio ydeae quod debet esse quid factivum ydeati per hoc excluditur creatura quae in suo esse non est sua ydea cuius contrarium videtur dicere ockam et durandus quia creatura non est factiva sui esse
4a ydea debet esse quid incommunicabile et per hoc excluditur esse quod creatura habet in intellectu nostro unde res habent esse intellectu nostro scilicet quia species et conceptus rei est in intellectu nostro secundum quod dicitur 3o de anima
Quinta conditio ydea debet esse quid primum et principale per hoc excluditur esse quod habet creatura in intelligentiis et motoribus orbium auctor De causis et boecius intelligentiae sunt plene formis rerum etiam factius quia motores orbium quidquid agunt per intellectum agunt secundum aristotelem
Secuntur verba augustini de praedicationibus in forma hac ipse namque sunt producibiles principales tangitur quinta conditio quibus formae quo ad primam conditionem cors rerum quo ad 2am conditiarum stabiles atque incommutabiles quo ad quartam quae ipse formatae non sunt et cum ipse neque oriantur neque inter erant secundum eas tamen formati dicitur esse quod oriri vel intelligere potest.
Ex istis considerationibus et conditionibus ydearum positis ab augustino apparet quod ydeam non sit aliquid adextra sed est ratio a deo posita et ars sufficiens ad effectus productionem et est ipse deus Quandoque vocantur artes factivae humanae ut 7o metaphysicae domus materialis fit a domo quae est inmediate
Opinio Okam et Durandi
Advertendum tamen quod okam et durandus ponunt ideas esse ipsas met creaturas factibiles maxime moti propter auctoritates augustini et doctorum quia alia ratione factus est homo etiam et non potest poni in mente divina igitur ymaginatio eorum est quod essentia divina est consentiens concipiens rem ut conceptibilem et illa concepta a deo ut scilicet concepta secundum suam propriam rationem quidditativam est ydea ita quod ly ydea significat pro re connotando quod concipiat et secundum istam rationem factibilis sit a deo adextra ponunt consequenter quod est pluralitas ydearum alia ratione id est aliud est obiectum relatum ad divinam mentem 2m quam factus est homo et sic de aliis
Salva eorum referentia ipsi vadunt totaliter contra intentionem augustini utque per conditiones positas etc dicit augustinus quod suae ydeis nemo potest fieri sapiens et in ipsius videtur ponere beatitudinem
Opinio Scoti
Scotus satis numeraliter ymaginatur credo quod nititur ad modum platonis unde ipse Scotus ymaginatur duo signa vel instantia
in primo signo divina essentia praesentatur divino intellectu ut species intelligibilis sui ipsius tamquam obiecti primarii Ita quod divina essentia est species primarium sui ipsius et est primarius obiectum ipsius ut species est tam ymaginatur quod patrem intellectus producit nullum sibi adaequatum et consequenter producitur amor ex utroque semper in primo signo
deinde ymaginatur quod secundaria divina essentia obicitur ut et anima species respectu secundarii obiecti scilicet respectu creaturarum divina essentia considerata in suis tribus suppositis Et in isto 2o signo ymaginatur scotus quod deus prodicit unum deum expressivum creaturarum et non sui et diminutum ydemptiam tamen sibi essentialiter et istud est esse intellectuale creaturarum productionem a deo ab aeterno et est ydeae creaturarum ita quod sunt in esse intellectualis toto quot sunt producibiles
Ista ymaginatio est mirabilis tamen prima facie non videtur stare quia non oporteret recurrere nisi ad inmensitatem divinae essentiae
Arguo contra istam positionem primo sic trinitas sufficit inmediate se sola ad cuiuslibet effectus productionem igitur non oporteret ponere medium consequentia nota et antecedens similiter
Item sequitur quod esset quaternitas in divinis nam illud verbum divinitum est productum igitur dicitur a producente si pater producat dicitur a patre et non est filius nec spiritus sanctus igitur est 4tum distinctum quia vel producit se ut sit per regulam augustini primo de trinitate
Item sequitur infinitas rerum realiter distinctarum adextra ab aeterno producutorum nam quaelibet ydea est aliqua res et ipsius ydeae est distinctio ad deum igitur etiam distinguuntur ab c igitur fuerit realiter distincte infinite et quolibet eius deus
Item ponere plures productiones ad intra quam generationem et spirationem infinite et quaelibet videtur in fide valde periculosum
On this page
Duae aliae rationes quod Deum posse formaliter influere se fundant et responsiones
Responsio ad secundum rationem
Differentia inter habitudinem vitalem immutationem et influxum formalem
Circa distinctio rationum idealium
Quod distinctio rationum idealium neganda est