Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 72, de Trinitate
Quod una est igitur res simplex quae habet omnes perfectiones sibi possibiles
In alia lectione Tractandum est nunc de divina simplicitate quo potest sic describi esse summam simplicitatem est esse actualiter et necessario quamlibet inmensam perfectionem possibilem Ista description est prius declarata quia illud quod esset in potentia ad aliquam perfectionem habendam non esset summe simplex Item illud quod hra in eadem specie potentiam ad pluralitatem individuorum non esse summi simplex una est ergo simplex habens omnes perfectiones sibi possibiles
Corollaria
Secundum corollarium: essentia divina simplicissima a nullo potest produci
2m corollarium essentia simplicissima a nullo capit vel capere potest originem productive id est nullo potest produci patet quia non a superiori quia non habet nec habere potest originem productive ab aequali ut necretius est nec a se per augustinum nichil producit se ut sic Item augustinus il tres errores reputat maximum errorem istum scilicet quod producat aliquod se ut sic utque primo de trinitate unde nec reperitur in deo nec in creatura
Quartum corollarium
Summa simplicitas non potest in unico supposito consistere vel persistere4m corollarium summa simplicitas non potest in unico supposito consistere vel persistere probatur ex duplici radice
primo quia summa simplicitas ut dictum est inmensa fecunditas ergo est communicativa et summe ergo ad aequalitatem et non multitudo essentiam quia non est multiplicabilis propter simplicitatem ergo etc
Confirmatur nam esse diffusum est denominatio perfectionis simpliciter ergo competit deo non dum simpliciter sed tum ista additione inmense igitur deus est inmense diffusivus sui et hoc non potest esse nisi habeat 2m immensum quia per creaturam non inmense se diffundit ergo hoc erit generando aliam subsistentia quae erit eadem essentia et quae est diffusivus diffudit quia in aeternis idem est esse et posse esse
Quintum corollarium
Prima diffusio in divinis verissime potest dici generatioQuintum corollarium prima diffusio vel productio in divinis procedens a persona non producta verissime potest dici generatio ymmo verissime est generatio patet quia vivens producit aliud vivens et producit aquale sibi per omnia modo haec est generatio proprie dicta mere unica ex quo producens et productum sunt eiusdem naturae modo prima productio non causans essentiam sua est vivens et 2a est vivens et est eadem essentiam igitur est realiter generatio unde ad generationem requiritur quod extrema scilicet ginguens et genitum sunt viventia 2o quia convenit in natura et sunt similia et per modum naturae unum praecedit aliud
Sextum corollarium
Quod persona producens et non producta proprie loquendo debet vocari Pater et persona producta debet vocari FiliusSequitur quod persona divina producens et non producta propriissime loquendo debet vocari pater Sequitur consimiliter quod persona producta debet vocari filius et quia haec non est in vita vegetabili vel sensitiva sed intellectuali persona quae est filius debet dici verum nam in vita vegetativa sortitur denominationem filii ita quod ly filius est nomen commune sed quia est intellectuale quod generat genitum divinum et est non filii per modum intellectualis procedentis quia est expressivum notatur divinae et omnium in illa natura relucentium
Et ideo etiam debet vocari ymago patris quia est verum mentale ex primens totam naturam patris seu esse aeternum et totam naturam essentiae divinae unde exructavit cor meum verbum bonum apparet quare filio attribuitur quod est speculum et ymago patris quia procedit per modum verbi
Ex istis apparet quod pluralitas divinarum personarum non repugnat summe simplicitati immo sequitur quod pluralitas divinarum personarum est proprietas summae simplicitatis et inmense et eam sequens tamquam eius propria conditio patet error illorum qui propter simplicitatem divinam negant pluralitatem personarum quia inferunt contrarium illius quod deductio naturam est inferri
Septimum corollarium
Quod non est ad extra communicabile creaturae quod una essentia sit plures personae vel subsistentiae vel Trinitassequitur quod non est adextra communicabile scilicet creaturae quia una essentia sit plures personae vel subsistentiae vel supposita quia esse plura supposita est propria conditio summae simplicitatis ut deductum est non nego quin staret eandem creaturam pluribus subsistentiis subsistere extrinsece et alii non esset aliquod illorum ut si tres personae assumere ut simul eandem humanitatem
Tres propositiones fidei et tria genera propositiones ad quae reducuntur omnes propositiones pertinentis ad materiam Trinitatis
pro materiae trinitatis licet sit ineffabilis tamen pro declaratione praesuppositis principiis alias positis de inmensitate praemittam propositiones ex quibus patebit in quibus consistit positio dei deinde addam tres modos ad quos reducuntur omnes propositiones pertinentis ad materiam trinitatis primo fidei consistit in istis tribus propositionibus
Tres propositiones fidei
Tertia propositio
3a propositio exprimenda est praesens materia 2m modum a spiritu sancto nobis per scripturam et ecclesiam istorum patrum et etiam doctorum doctrinam nobis traditam ut prima producto vacetur generatio unde licet sic rationes ad probandum melius est in primo reducetur ad fidem unde prima persona producens vocatur pater secunda persona dicitur genito et vocatur filius et tamen 2a productio dicitur esse spiratio et 3a persona non productionis sed producta dicitur esse spiritus sanctus amor vel donum vel caritas et sic ista sunt nobis data spiritu sancto revelata
Manuductiones
Antequam veniam ad reductionem difficultatum particularum circa ista tria genera propositionum Sunt prius aliquem manuductiones adducendae iuxta instructionem dyonisii et augustini inducam auctoritates veteris testamenti contra iudaeos ad ostendendum quod in veteri testamenta reluceat huiusmodi articulus trinitatis
Auctoritates veteris testamenti
primo arguitur sic nam articulus trinitatis est articulus fidei principalis ergo ad illum obligantur iudaei consequentia licet quia est de articulis principalibus et non de illis qui ex tempore sumpserunt originem ut circa sacra novae legis
Item testimonio christi qui dicit expresse iudaeis "scrutamini scripturas in quibus putatis vitam habere" et hoc loquendo de sua divinitate et emanatione eius in patre Et ideo si diligenter scrutentur scripturas reperirent quod in veteri testamento reluceat huiusmodi articulus trinitatis
Item alibi salvator dicit "moyses etiam scripsit divinae" Circa istam materiam Magister in 2a distinctione adducit multas auctoritates magister de lyra in ista materia etiam adducit multa et concludit finaliter quod sufficienter deducitur sed non evidenter scilicet ex veteri testamento contradico sibi quantum ad hoc et dico quod evidenter deducitur Advertendum quod evidentia deductionis non debet attendi nisi quantum ad illum qui sapit scripturam et intelligit patet quia nisi sic ex commento campan?m non habetur evidenter quod super lineam datam contingit triangulum collocare Et ideo intelligitur quia intellectum sit bene dispositus et intelligit naturam unde haec consequentia non valet Solam esse maiorem tota terra non est demonstrabile rustico Circa istam materiam ponitur exemplicatio ad probandum et ostendendum qoud evidenter apud iudicem non male dispositum deduceretur articulus trinitatis ex veteri testamento unde sub papa silvester regnante constavit rgii certantibus iudaeis cum christianis causa tuti fuerunt duo iudices indifferentes scilicet duo philosophi qui audiverunt deductiones iudaeorum et christianorum detulerunt sententiam et sic non est dubium quin ita sit positio fidei et istud sufficat pro fundamento
Duae manudcutiva Chatton
primum ymaginandum dicit quod sunt duae res repugnantes relative inter se realiter quod nullo modo in tali habitudine una possit esse alia
/ postea ymaginandum quod ille duo res respectu unus alterius rei non habeant huiusmodi repugnantiam immo quod uni alteri possit ydemptificari ut sic essentia nuda ad quam non habeant repungnantiam relativam scilicet ponamus quod a et b concurrant ydemptice cum c hoc est ymaginabile quia nec a nec b habent repugnantiam formalem respectu c quin possit ydemptificari tunc erit c etiam b erit c tamen adhuc remanebit distinctio et repugnantia relativa vel talis habitudo quod numquam possit esse una alia et respectu illius 3ae scilicet respectu c non habet habitudinem repugnare quam habet inter se
unde tanta ydemptitate pater est idem cum essentia sicut cum se ipso quia ad essentiam nullam habet causam intrinsecam distinctiones ad filium habet Et sicut in exemplo praedicto patet ponitur de duabus tribus ita ymagine videtur de tribus et habebitur ymaginatio trinitatis
2a ymaginatio sua est ista ipse ymaginatur quod sunt duo genera distinctionum realium realiter distincta Ita quod relativa distinctio est unus modus distinctionis et essentialis distinctio est alius modus in eadem re et ymaginemur quod isti modi vel istae distinctiones sunt realiter res diversae ergo stat quod inter distincta tam relative quam essentialiter tollatur distinctus essentialis remanente alia distinctione scilicet relativa quo dato habetur ymaginatio trinitatis
On this page
Quod una est igitur res simplex quae habet omnes perfectiones sibi possibiles
Secundum corollarium: essentia divina simplicissima a nullo potest produci
Tertium corollarium: aliquod est suppositum naturae divinae inproductum
Tria genera propositionum concurrentium communiter in materia Trinitatis