Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 74, de Trinitate [St. Victor Transcription]
De modo imaginando Trinitatem
In alia lectione plures repetitum est de modo ymaginandi trinitatem et quasi tota difficultas stat in hoc sicut intendo de ducere Circa modum ymaginandi huiusmodi trinitatem recitandi sunt modi falsi ut excludantur
Primus Modus
unam viam ymaginandi tangit magister henricus de hassa ymaginando quod prima causa seu suprema intelligentia natura ab aeterno pro duxerit unam secundam intelligentiam realiter et essentialiter distinctam ab ea infinitam tamen inperfectionem deinde quod ab istis duabus intelligentiis quarum una est producta et alia inproducta etiam ab aeterno emanaverit 3a intelligentia Et concedunt multi quod deus ab aeterno potuit intelligentiam coaevam sibi producere
Tunc dicit quod secundum istum modum ymaginandi habemus modum trinitatis ymmo plures sic ymaginati sunt trinitatem Nam prima producta potest vocari filius vel verbum dei et 3a potest vocari amor ex modo suae productionis quia a duobus principiis producitur ideo rationem productionis a duobus pater vocari amore Et istum modum habuerunt haeretici Nam haeretici concedentes sacram scripturam non poteuerunt negare trinitatem unde arrius credebat se tenere sacram scripturam ideo concessit personarum trinitatem non tamen cum unitate essentiae Nam ymaginabatur quod deus ab aeterno produxit intelligentiam infinitam procedentem per modum notitiae vel verbi et ideo sortiebatur nomen filii
et quia tertia procedebat ab utraque dicebatur amor etc sunt tres personae scilicet pater filius et spiritus sanctus et vi suae productionis quia per modum nexus a duobus processit dixit amorem Arrius et sui sequaces in istum errorem inciderunt ex ymaginationem avicennae in sua methephysica dicentis quod deus et intelligendo suam essentiam producit realiter prima intelligentiam creatam et ab aeterno produxit per modum verbi omni expressimi et sic deus totum exprimit producendo illam intelligentiam dicit consequenter quod idem inquantum idem et eodem modo se habens non est natum facere idem nisi idem Ideo oportet ponere aliam intelligentiam mediante qua prima agit
Secundus Modus
2us modus supponendo istum primum esset quod stante emanatione nunc dicta ponatur ulterius quod prima intelligentia vivat sibi ypostatice 2am et 3am scilicet deus assumit utrumque tunc in isto casu pater et filius et spiritus sanctus erunt idem deus quia idem suppositum et? remanebit trinitas tam essentiarum quam relationum quia non obstante unitate personali remanet distinctio essentiarum etiam relativa oppositio ratione cuius negabitur pater esse filius
Sed secundum hunc modum tenuerunt aliqui haeretici modum trinitatis Ista ymaginatio valide deficit Iudicio meo et ponit realiter impossibilia unde licet quantum ad primum casum concederetur quod 2a et 3a emanassent ab aeterno
et prima eas assumpsit recte si?i casus oppositus et conversus ad materiam benedictae trinitatis quia esset unitas personarum cum trinitate essentiarum magister henricus de hassia Introducit istum modum pro similitudine quia viceversa est in isto modo ymaginandi quantum ad?ranum unde prima intelligentia utramque aliarum unit scilicet ypostatice et sic non est nisi una subsistentem et sic est de unica persona et tres naturae et in trinitate benedicta est unitas naturae trinitas personarum
deficit ulterius in hoc quod dicit quod stante unione personali ad huiusmodi naturam dicit patrem distingui a filio Nam ponitur bonitatem personarum et ponere distinctionem relativam quae non recipit nisi subsistentias est oppositum in adiectivo et implicat quod eo ipso quod est distinctio inter patrem et filium est etiam distinctio personalis
Tertius modus
Alia est ymaginatio considerando divinam essentiam secundum triplicem habitudine primo modo ut intellectiva anima speculative repraesentem et intelligentem 2o modo considerando di?? divinam essentia ut praedictae res cognoscentem 3o modo et amorose res producentem diligentem et volentem
primo modo potest vocari parens vel pater Nam notitia speculativa absolute considerata habet rationem prioritatis ad practicam executivam et secundo modo potest vocari filius et 3o modo potest vocari spiritus sanctus
Et sic dixerunt aliquid quod semper est eadem res sed essentia considerata primo modo est pater 2o modo est filius 3o modo spiritus sanctus Et sic haretici scilicet sabelliana haeresis concesserunt sabellius confundebat personas id est nullam penitus distinctionem posuit inter personas Et arrius naturam separabit reposuit distinctionem inter essentiam et personas
Quartus modus
Alia ymaginatio ponendo personas divinas non esset proprie substans vel accidentia sed per quandam similitudinem Sicut aliqui philosophi posuerunt accidentia esse quosdam modos rerum Ita secundum istam ymaginationem in divina essentia non est pluralitas rerum realiter distinctarum sed bene modorum quorundam quia con?tur naturm divinam ad modum quo accidentia consequuntur nam corporalem Iste positiones sunt per ecclesiam condempnatae Etiam processus sacrae scripturae est satis in oppositum
Quintus modus
Alia est ymaginatio appropinquans satis ymaginatio scilicet scilicet quod in deo est unitas essentiae et est ibi trinitas non positiva sed privativa et est ibi numerus non positivus sed privativus ita quod i?? non est numerus nisi per privationem quandam scilicet sic quod pater non est filius etc ad istum sensum quod pater sic est pater quod non est filius Et istam tangit magister distinctione 24 primi
Sextus modus
Ultima positio communis scilicet fidei est quod in trinitate est unica essentia scilicet una in mensa natura simplicissimus quae ratione suae in mensitatisimmensitatis et plenitudine bonitatis redundat in tres subsistentias Ita quod ratione immensae bonitatis non potest subsistere in una subsistentia sed in tribus subsistentiis ypostasebus vel suppositis
primum suppositum producit per modum intellectus naturaliter nullum sui et omni expressimma ideo illa productio vocatur generatio secludendo omnem imperfectionem a generatione quae reperitur in creatura primo modo illa generatio in divinis non est de nichilo ymmo de substantia patris 2o non est de non esse ad esse 3o non est indigentis alicuius vel dependentis quia tanta est perfectio in producto sicut in producente ideo in 2o supposito nulla arguitur imperfecte tamen suae generationis
Consequenter vi amoris producitur 3m suppositum ypostasis vel subsistentia et in istis includitur tota latitudo ymaginalis perfectionois unde requiritur quod ibi sit aliquid producttivum notitiae et etiam requiritur amor Consequenter tenenda est pro regula autentica regula anselmi scilicet quod praecise distinctio relativa pondenda est in divinis et potest ex primi sub aliis verbis quod tanta est ydemptitas concedenda est in divinis quanta fides katholica patitur modo omnem patitur pater distinctionem personarum Et sequendo hanc viam evitant difficultates innumerabiles vi quas gratis implicant se aliqui doctores
Corollaria
Primum corollarium
primum corollarium male dicunt plures illa distingui aliqualiter de quorum nominibus propriis dicuntur contradictoria vel pro nominibus demonstrantibus e idem affirmatur et negatur verbi gratia h? pater generatur haec essentia non generat et hoc quod generat dicitur de patre et non generat de essentia divina aliquo modo distinguuntur istud est contra regulam anselmi quia inter patrem et essentia non est oppositio relativa igitur in nulla est penitus distinctio unde haec propositiones pater generat et essentia non generat reducuntur ad 3m modum propositum materiae trinitatis si propositionum nichil didifficultatis adducen?? vel addentium patet clare quia huiusmodi propositiones vel penitus super positionem principalem quia positio principalis est quod aliquid affirmatur de essentia quod negatur de parte scilicet quod haec essentia est tres res Et ita viceversa aliquid affirmatur de essentia quod negatur de essentia nam haec est proprietas huius naturae quod est aliquae res quarum una non est alia
Secundum corollarium
Sequitur 2o falsitas opinionis gilberti poretani dicentis personas distingui per relationes distinctas assistentes et quasi affixas ipsis perfectus ut ipsas personas inter se huiusmodi relationes distinguerent Radix eius fuit nam ymaginando quod relatio nichil addat super essentiam tunc ponere relationem non est ponere nisi essentiam ergo ponere tres relationes non est nisi ponere ter essentiam
et hoc nihil est ergo non est ponenda talis distinctio patet quia huiusmodi distinctiones sunt abiciendae Ad rationem suam illa petit ymaginationem trinitatis et petit quod ymaginatio trinitatis clare videatur ad oculum et non potest quia sunt 3s personae et quaelibet est ista cum essentia sicut cum se ipsa et distincta a qualibet aliarum personarum et ista est natura rei simpliciter in menseimmense et talis proprietas non potest omnino sciri a nobis saltem in via et non mi? et sic iste videtur inquirere positionem filii etc filius tanta ydempte est idem cum essentia sicut secum et hoc et conditione rei in menseimmense
Tertium corollarium
primo contra scotum quod inter essentiam et personam nulla penitus est distinctio formalis Nam quod praedicata contraria vel contradictoria vel verbum cum negatione et sine negatione dicuntur de essentia et persona non arguit distinctione ultra positionem fidei nec inducit difficultatem / positio fidei ponit quod essentia est tres res et pater non nec propter hoc oporteret ponere distinctionem scilicet personae ab essentia vocatur de ripa distinctionem ex natura deo
Et idem in suam ponunt ockham et henricus de eucha dicentes ex hoc quod essentia non generat et pater generat non est ???????? quod a parte rei pater et essentia supponant pro eodem adaequate ergo oporteret ponere aliqualem distinctionem quae vocatur formalis vel modales
Advertendum quod ipsis concidunt cum positione mea unde vel vocant distinctionem formale sic quod pater omnino distinguuitur omnino ab essentia et haec non vel quia essentia est aliquae res et pater non est ille Et ockham finaliter sic resolvit et sic illo modo concedendo quod eset distinctio formalis quia est essentia est aliqua res quae est res distincta a patre
Etiam adhuc staret argumentum quod ponamus quod nec est filius nec spiritus sanctus et remaneat eadem habitudo essentiae ad patrem scilicet circumsri praedicata habitudine ad filium et spiritum sactum si tunc ponat aliqualem distinctionem tunc coincidit scoto si non tunc coincidit cum positione mea Ideo tutius est quod penitus nulla distinctio patris ad essentiam sed omnimoda ydemptitas cum haec stat quod essentia est aliqua res quae non est pater Resolvendo ergo sunt huiusmodi rationes quia haec est proprietas rei immensae quae non reperitur in creaturis 2o metaphysicae quaerere accobologiam mathematica id est certitudine mathematica etiam primo ethicorum est imprae?otum in inquisitiones veritatis Et in naturalibus non possumus experi?? utrum forma inhaereat materiae se ipsa vel inhaerentia superaddita
Quintum corollarium
Sequitur probabilitas opinionis praepositivi dicentis quod proprie personae non distinguuntur proprietatibus secundum se ipsis nec ab essentia distinguuntur Ita quod proprietas ad personam nulla est distinctio sed vult quod sint personae tales quod una non est alia Et sic intelligitur quando dicitur quod personae distinguuntur suis proprietatibus
Sextum corollarium
Sequitur ulterius quod tales consequentiae haec essentia eset pater et haec essentia est filius Nam adducunt difficultatem in materia trinitatis Nam habita positione fidei quilibet gentilis repraesentaret talem et consimiles nam positio fidei formaliter ponit illam consequentiam non valere et sic de directio supponit oppositum positionis fidei quia ex fidei sequitur quod illa consequentia non valet
Septimum corollarium
Sequitur quod sinkategorematica reddentia propositines de omni si ingrediantur propositiones consequentiae erunt optime utamur taliter ly omnis quod sit ibi dici de omni scilicet sic quod distribuat ly essentia pro omni de quo potest verificari haec erit falsa omnis essentia est pater et sic unde quod philosophus sufficienter dici de animo consequentiae erunt bonae
Octavum corollarium
Sequitur consequenter quod ista propositio essentia non generat et tamen pater generat non adducit novam difficultatem prima est clara addita uno dicto augustini in primo de trinitate scilicet nichil generat se ut sic quia si essentiae attribuetur generare sic abstracte generaret se si essentiam generaret ut generaret se et si personam cum sit inde adaequate etiam generaret
On this page