Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 75, de Trinitate [St. Victor Transcription]
Contra aliqui ponentes distinctiones in divinis
In alia lectione Ex dictis patet quod in praesenti materia plures excedunt artem vel regulis artis obligatoriae fidei primi sunt positores diversarum distinctionum scilicet proprietatis a persona etiam personae ab essentia Contra quos est regula anselmi quae est in divinis nulla est praeter relativam ponenda distinctio huiusmodi distinctiones repungnat summe simplicitati
Item repellendi sint positores plurium absolutorum Advertendum quod quidam posuerunt personas divinas esse quaedam essentiaentia absoluta quamquam ista positio potest multipliciter inpugnari Ex regula fidei sequitur evidenter quod personae non possunt esse entia absoluta eo quod non potest esse realis distinctio inter essentiam et talia
Sequitur contra separantes materiam trinitatis a formis sylogisticis non considerantis quid virtutis habeant dici de omni Nam considerato aristotelis processu nulla alia ars est tradenda pro praesenti materia qui ars tradita a philosopho Omnis syllogismus existens in debitis modo et figuram regulatus debite per dici de omni scilicet sic affirmativa et dico de nullo si sit negativus tenet evidenter in materia trinitatis Ibi notat gregorius quod circa illius textum aristoteles averois commentator not?iu differentiam inter propositionem universalem et propositionem de dici de omni vel de dici de nullo Nam ad hoc quod aliqua propositio secundum communem modum sit universalis sufficit quod praedicatum dicatur de quolibet termino subiecto tanto sub termino communi qui est subiectum sive sint singulare vagum sive determinatum Ad hoc quod propositio sit de dici de omni requiritur nedum verificatio singularium propositionum sed etiam quod praedicatum possit verificari de quolibet de quo subiectum verificatur vel potest verificari Exemplum ista est universalis 2m communem modum loquendi omnis essentia divina est pater et semper propositio singularium esset vera quemcumque essentia divina daretur Si autem vellemus uti sub?ate prout requiritur ad sufficienter reddendum propositionem de omni et de hoc quia illa sit nata esse praemissa in prima figura ipsa esset falsa quia habet essentia ?e verificatur de aliquo de quo non verificatur praedicatum illius propositionis scilicet ly pater ergo si sit de omni singulariter et absolute syllogismus est optimus scilicet omnis essentia divina a pater et filius etiam sed tunc maior est falsa Consequenter circa egredientes huiusmodi materiam notavi alios quoniam deo deceptiones scilicet tractando materiam trinitatis alibi forte postea tangam
Circa generationem aeternam
Pro maiori intellectu aeternae generationis inducam rationem arrii contra victorium arguit sic filius non potest procedere a patre per quemcumque viam generationis igitur fictio est dicere quod procedat quin dicatur quod haec sit eum distinctione essentiae unius ab alio declarat antecedens per inductionem quia non procedit sicut linea a puncto fluente quia secundum mathematicos si punctus fluenter causat? lineam
Confirmatio
Primo
Confirmatur nam generatio est indita rebus propter individuorum corruptionem quae individuo non possunt confirmari ergo natura indidit quod in specie conservarentur utque per aristotelem 2o de generatione verbi philosophus innuit quod nam indidit generationem ut res secundum speciem conserventur In signum huius substantiae separatae non habent vim generativam quia incorruptibiles sunt ideo conditio generationis longe est a divinis
Secundo
Item omnis generatio asismilant genitum ipsi generanti in proprietatibus et conditionibus igitur si filius procedit a patre per viam generationis etiam filius et generativus et generabit alium et sic in infinitum et per consequens infiniti filii ponendi sunt nec valet fundamentum pluries inductum scilicet quod radix est summa fecunditas et summe bonitas habundantiaabundantia quia ex hoc sequitur quod cuicumque competit huiusmodi summa fecunditas et summe bonitatis habundantiaabundantia Illi etiam competit generare vel producere et per consequens spiritus sanctus potest productive ad suppositum producere Consequenter arguitur de spiritu sancto scilicet quod perspirationem non procedit ab utroque primo quia dictum est quod relationes in divinis sunt met personalitates
ex hoc sequitur quod pater et filius non producunt spiritum sanctum Nam spiratio activa est alia realiter in filio quam generatio passiva ergo in filio sunt duae personae
Similiter in patre quia alia est relatio quae est generatio activa ad filium et alia est relativa quae est spiratio activa ad spiritum sanctum igitur erunt realiter duae personae etiam filius et duae personae et sic erunt quinque personae in divinis. Etiam spiratio est consequens filio igitur erit persona est sic erutn sex
Tertio
Item probatur quod non procedit a filio Nam in consilio nyceno quod fuit magis autenticum et magis gravae et maioris auctoritatis ex presseexpresse ponitur quod a patre quod procedit solo scilicet in symbolo quod causat in missa et in fine additur anathematis su?am quantumque aliquid subtraxerit vel ad addiderit Istud reperitur in canonibus ysideri Tunc arguit illud consilium fuit tantae auctoritatis quod numquam aliquod consilium nisi saltem esset generaliter celebratum potuit ad aequalitate auctoritatis attingere igitur quemcumque alia determinatio absolute suspecti ymmo incurrat primam anathematis et per consequens latini incurrunt ex communicationis sententiam Advertendum quod in consilio generali ubi materia de processu spiritus sancti fuit tractata nec graeci inter feoer nec vitae fuerunt ergo consilium pro tunc non erat sufficienter connotatum ergo non habuit auctoritatem consilii generalis sed solum particularius collegii quod non potest procedere contra auctoritatem tanti consilii et sic graeci habent repraesentare nos athe anathematizatos et excommunicatos quia consilium solum fuit latinorum
Circa istam materiam possit induci materia de auctoritate consilii generalis Et primo facie videtur quod consilium possit deviare saltem in hiis quae tangunt spiritualia scilicet sacramenta et sacramentorum aministrationeadministratione unde pro nunc scilicet aliqui modernorum alligans pluralitatis unius partis igitur generale reducitur ad humanam sapientiam vel potentiam vel ad multitudinem votum vel alia quae sunt humana ergo non dirigitur a spiritu sancto in suis determinationibus et sic de processu spiritus sancti a patre et filio una partium determinavit alia non va?ta
Circa argumentum Arrii
Circa argumentum arrii notandum pro solutione quod cum erroris arrii ut tangit boetius fuit quod per similitudinem creaturarum processit ad concludendum proprietates dei ut prius dictum est ut sortes est homo et plato est homo et cicero est homo igitur sortes plato et cicero sunt 3s homines Et proportionaliter arguit de deo pater est deus filius est deus et spiritus sanctus est deus ergo sunt tres dii et non sequitur sed magis sequitur ergo sunt unicus deus unde arrius ignoravit principium scilicet divinae inmensitatis perfectionem
Ad argumentum suum dicitur quod licet ex parte creatura non inveniatur omnimoda similitudo consequentia tamen est neganda quia fundatur in malo principio quia non est similitudo quantum ad modos producendi in deo et in creaturis
2o dicitur quod subtiliter considerando productionem creatarum acceptando quod est perfectionis et sequestrando quod est imperfectionis satis possumus productionem ad intra suae causae ymaginanti Exemplum ignis producit splendorem coaeve sic
et sic perfectio est in effectu scilicet esse coaevum suae causae homo producit hominem non secundum coaevitate quia praecedit tempore sed producit tantum secundum aequalitatem In prima quantum ad coevitatem est perfectio in effectu quantum ad in aequalitateminaequalitatem est imperfectio deinde inproductionem hominis quod effectus sit aequalis suae causae est perfectionis in effectu et quod sit posteriori est imperfectionis tollatur ergo illud quod est imperfectionis et ponantur simul illa quae sunt perfectionis scilicet effectum esse coaevum et aequalem huiusmodi productio nullam dicit imperfectionem et illo modo productio potest esse in divinis Istud tangit allexander de hallis 33a distinctione primi
2o advertendum quod non est de ratione intrinseca productionis passive habere suae productionis in istum scilicet de non esse ad esse patet nam multi doctores concedunt quod absolute deus potuit creaturam ab aeterno secum producere in quo casu creatura esset coaeva deo
ulterius advertendum quod licet reperiatur aliqua similitudo in creaturis productio tamen verbi nullominus est communicabilis creaturae nec per quamcumque potentiam est reperibilis in creatura Advertendum pro illo quod licet ymaginati fsunt aliquam creaturam posse existere et tamen tempora realiter non coexistere impossibile est tamen creaturam esse aeternam vel aeterna productione produci
Quantum ad primum advertendum quod sicut creatura potest esse in aliquo situ et non tamen commensurative adaequate alicui loco utque de sacramento Ita dicunt aliqui quod possibile est creaturam realiter existere et semper et tamen tempori non existere vel commensurari Quo casu stante non sequitur quod huiusmodi creatura esset aeterna vel quod instanti aeternitatis mensurae quod esset adhuc intrinseca successio quia potest non fore ymmo dicere esset ab invicem separabiles