Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 76, de Trinitate
Lectio 76, de Trinitate [Palatine Transcription]
In alia lectione Quia in ultima lectione tactum de processione spiritus sancti et controversia inter graecos et latinos et ibi aliqualiter introductum est de materia consilii generalis protestor quod non intendo aliquid tractare de materia scismatis sicut praecise quantum ad materiam meam videtur spectare
Ad videndum ergo quanta fides debeatur determinationibus consiliorum generalium ponam propositiones primo puncto suppositioni vicem quod deus et natura non deficiunt in neccessariis necessariis licet ista suppositio sit multipliciter in sacra scriptura fundata etiam in libris philosophorum nichilominus tamen ex divina providencia circa genus humanum providente potest dicta suppe[?] apparere ymmo immo propter hoc sunt collocata sacramenta verbum est incarnatum igitur concluditur quod deus non deficit in neccessaris necessaris
Sequitur primo quod sicut finis hominis excedit eis naturalem facultatem Ita de modiis ipsum attingendi deus supernaturaliter providet prima pars est evidens quia est status supernaturalis Et ex puris naturalibus non potest quis ipsum attingere 2a secunda pars sequetur ex suppositione praemissa non solum cultores veri dei ymmo immo etiam circa rectores polliticarum politicarum ad vicia deman i da habemus sicut habemus ex sacra scriptura de angelo regente perse quia illa prosunt in hoc quia impediunt vicia unde in lucciono In Iulius cesar persequens pompeyum in parva naucula et videns timere[?] nautam et dixit eidem cesaro vehis quasi diceret quod non posset quasi perire
Sequitur quod sicut respectu privatae personae ad non ponere obicem obiecti exterius sufficit ad sacra consilii celebrationem Istud corollarium fundatur in generali dei providencia providentia
Advertendum quod ex culpa originali ymmo immo et cellencia[?] credendorum credendi descendunt humanam naturam facultate Ideo requirerent[?] supernaturalis concursus a deo revelationem Et licet in scriptura contineantur non tamen evidenter et sufficienter pro quolibet Ideo provisum est de certo medio scilicet factae exterius quod in se est secundum regulas prm[?] traditas in celebrationibus consiliorum generalium
Item quibusdam videtur quod ex scriptura non habetur nisi quod fides remaneat in aliquo aut aliquibus cuiuscumque gradus vel status fuerit vel fuerint unde dicunt quod fides posset remanere in sola vetula vel in aliquo simplici singulis aliis errantibus
Sequitur quod in consilio sacro congregati non sunt proprie qui loqui loquuntur sed spiritus sanctus loquitur ex eis nam ex quo provisum sufficienter positus exteriori forma spiritus sanctus residuum operatur sicut ad formam certam verborum circa certa materiam et ad hoc ordinato verba consecrationis habet suam efficaciam et licet sacerdos sic malus et haereticus ergo ex generali dei providencia providentia videtur inferendum quod si forma adextra servetur spiritus sanctus habebit similem efficaciam veritatem revelandi
Infertur ulterius quod implicat contradictionem sententiam consilii generalis in neccessario necessario credendis pro salute deficere nam de racione ratione terminum in propria acceptione accepti est quod realiter per sententiam consilii generalis de noticia notitia spiritus sancti Et sicut implicat spiritum sanctum falsam sententiam revelare Ita de consilio generali saltem in credendis neccessariis necessariis ad salutem
Sequitur quod licet defectus praelatorum sit multipliciter laesivus membrorum ecclesiae dei non propter hoc tamen formidanda est eorum determinacio determinatio in necessariis ad subiectum
Quantum est de prima parte in casu quo essent tales sed neminem accuso nam ipsi tenentur utrumque testamentum scire bonam doctrinam tradere et scitum reserare et aperire suis subditis quia si illo careant vel habendo non diffundant perdunt gregem quod est in eis
2a secunda pars patet navi ipsi non sunt qui loquuntur sed spiritus sanctus est qui loquitur in eis praecipue observata debita forma a sanctis patribus tradita sicut de sacerdote qui licet sit malus nihilominus consecrat Ita proportionaliter de consilio generali quemcumque ministra essent in epti inepti tamen malicia non tolleret efficaciam quia sunt organum spiritus sancti Sicut consequenter proportionaliter asina balam locuta est in proprie quia magis spiritus sanctus locutus est unde loqui non competit proprie bruto sed simile balam numeri 22o et 23o vocatus a balath ut malediceret populo dei benedixit licet coactus Ita in concilio generali in malis et puris praelatis spiritus sanctus loqueretur veritatem hoc habemus fundare in suppositione in generali provisione de omnibus neccessariis necessariis pro meo[?] sine[?] consequendo quod non esset nisi concilio generali daretur infallibilis auctoritas non obstante ministrorum malicia sicut tactum est de balam Cum audierit balath quod balam benediceret populo ei ut quod[?] est sicut tactum est de quod agis quia ut malediceres bonitate[?] etc Respondit non possum aliud loqui nisi quod iusserit dicens Ita ubi ageretur de instructione populi quantumcumque invalesceret malicia malitia praelatorum possunt dicere cum balam non possum dicere nisi quod dicens iusserit Iterum respondit balam 2o benedictionem prohibere non valeo non est inquid inquit deus homo ut mentiatur etc sed specialiori modo regit ecclesiam suam quam prius rexit populum promisit sco[?] petro Item dicit vobiscum exo usque in consummationem saeculi
Item vocat ecclesiam firmam petram Item[?] ut portae inferi praevalebunt etc duplici non potest contingere quod spiritus sanctus veritatem loquatur per organum mali hominis Exemplum de balam aliud de Caypha quae sacramentum nostrae redemptionis et valorem et fructum incarnacionis incarnationis dei expressit dicens "Expedit nobis" etc alterum fuit verbum sed non intellexit ita potest contingere quantumcumque esset congregatorum malicia malitia vel eciam ignorancia ignorantia quod utilitatem ecclesiae proferrent Similem est de prophetis qui multa protulerunt non intelligentes tamen augustinus exponit virgilium in bucolicis dicentem "Iam nova progenies caelo mittitur alto" unde augustinus exponit de ministerio incarnationis verbi dei Stat quod imperium eorum sacramenta nostrae fidei protulerunt sed non sapuerunt quia posuerunt obicem
Item alibi fundatur illud quod dictum est ex speciali regimine sanctae modis ecclesiae cui deputatus est tamquam gubernator specialis michaehel archangelus sicut anti christi adventum de putabatur ad custodiam synagoge qui non permitteret pullularere haeresim Ideo non obstante malicia malitia vel ignorantia non permitteret perversionem aliquam transire
Sequitur quod non videtur evidenter repungnare repugnare quemlibet viatorem in consilio generali deputatum deficere nisi katholicam catholicam veritatem vel fidei veritatem determinantis[?] primum patet quia ex sacra scriptura non habemus nisi quod usque ad consumationem consummationem saeculi erunt aliqui fideles vel aliquis et non est evidens quod erat aliquis praelatorum vel aliqui praelatorum ergo staret totam multitudinem praelatorum errare 2a secunda pars patet quod illo non obstante non staret trune[?] determinationem consilii esse falsam in hiis quae spectant ad subiectum et hoc ex speciali spiritus sancti assistencia assistentia quae in eis loquitur
Alia propositio verisimile concedendum est eciam beatum michahelem archangelum speciali assistencia toti ecclesiae assistere patet ex depuratione[?] officii et regnis[?] ad ecclesiam Nam ecclesiae regimen specialiter est sibi deputatum hoc deducit Wilhelmis parysiensis in libro suo de universo
Sequitur esse specialem assistenciam spiritus sancti et beati[?] michahelis archangeli etiam regnum illorum quae sunt extra caritatem patet quod ad regimen ecclesiae sunt officia deputata ad quae illi concurrunt ergo sicut malicia sacredotis non tollit quando ipse sacerdos consecret Ista eciam malicia non tollit quando habet officium illis concurrentibus quod non esset assistenciam spiritus sancti et sancti michahelis respectu illorum sicut aliorum igitur ymaginandum imaginandum est quod gradus ecclesiae sunt quaedam assistenciae Ita posset
communiter ymaginari quod secundum ordinem graduum officiorum in ecclesia dei essent gradus et proportiones assistenciarum dei Infertur quod non obstante malicia summi pontificis si quis sit talis nichilominus tamen summo[?] gradu assistenciae assistit sibi spiritus sanctus quantum ad hoc genus assistenciae
Sequitur quod propter huiusmodi praesentiam praelatis ecclesiae debetur honor et reverentia non obstante eorum malicia quia specialiori modo spiritus sanctus eos inhabitat licet non per gratiam gratificantem
Infertur quod spiritus sanctus et sanctus michael archiangelus specialem habent assistentiam respectu librorum in quibus continetur vita sanctorum et alia concernetur fidem katholicam catholicam
Sequitur quod etiam libri sacri scilicet biblia etc debet singulari reverentia venerari Nam quadam vivificatione speciali vivificantur et conservantur
Sequitur quod longa permanencia alicuius additi ad sacram scripturam est Iudicium suae Incorporationis et vivificationis patet quia actuum primo ex doctrina gamalielis dicentis "si ex deo est permanebit" Item a simili additio facta scilicet quantum ad canones ex eorum permanentia consiliorum generalium praecipue 4or principalium est signum incorporationis et vivificationis ex eorum permanencia
Infertur quod addicio facta in symbolo scilicet filio que filioque est pars vera incorporatur Nam spiritus sanctus et sanctus michael eius minister specialiter ad libros sacros pro mea salute non permitteret aliquod incorporari quod non esset membrum sed providerent vel per miraculum non per revelacionem alias ministraret populum sophisticum quod non spectat ad bonum patrem familias
Sequitur quod additio facta a latinis est vera addicio et approbata a spiritu sancto et apparet latinos defecisse ymmo immo constat saltem theologo quod fuerit facta additio spiritu sancto revelante scilicet spiritum sanctum ab utroque procedere
Sequitur quod diversitas translacionum scripturarum sacrarum nullum debet ponere offendiculum catholicis nam eadem spiritu omnes sacrae librare vivificantur nec requirendus sensus litteralis sed spiritualis quem tradidit spiritus sanctus quia nos est sacrae scripturae et spiritu sancto eandem diversitatem[?] pro pluribus vocibus exprimere quod modo quasi vocaliter contrariis unde longa duratio est signum esse conservationis[?] esse specialis per hoc solvuntur quasi in numerales rationes quae consueverunt fieri in translationibus bibliae quia translacio lxx septuaginta ponit sic alia vocaliter aie[?] sic unde fideles se debent transferre ad sensum spiritualem et ad bonum sensum vocabula recipere
Sequitur quod salutaris doctrina primo ad ecclesiam et viventem scripturam est diffusa scilicet in subiecto vitali deinde in scriptis redacta et iterum et in ecclesiam redundans quia determinatio salutarium veritatum est facta mentibus philosophorum apostolorum etc
Sequitur ulterius quod ecclesia in prima significatione quae non esset aliud nisi aggregacio fidelium ab abel iusto usque ad consummationem mundi et sacra scriptura et ecclesia quae est aggregatio praesencium eidem esse primae veritatis adaequate in nituntur innituntur Nam huiusmodi doctrina pro salute requisita est in mediate immediate a spiritu sancto Ita sicut deus non potuit decipere prophetas nec falsum revelare ita nec scriptura sacra potest esse falsa ad sensum ad quem tradita est Ideo quantum ad hoc est simplex auctoritatis infallibilis
Alia propositio hiis non obstantibus ecclesia videtur aliquo modo maioris auctoritatis quam scriptura sacra capiendo ecclesiam primo modo patet quia inmediate immediate recepit a spiritu sancto totam bibliam et nobiliori modo quia in subiecto vitali et viventi eciam plures receperunt quae non scripserunt eciam deus scilicet christus est inter eos qui realiter fuit verus apostolus et paulus vocat eum apostolum Ideo ratione circumstanciae personae ecclesiae et in mensae immensae auctoritatis licet quantum ad in iuti[?] sacra scriptura eidem regulae innitatur
Ultima propositione capiendo ecclesiam pro aggregacione fidelium vel congregatione praelatorum pro consilio sacro celebrando scriptura videretur maioris auctoritatis quantum ad hoc saltem naturaliter et quantum ad multitudinem quia per plures sacra scriptura est nobis derivatur[?] scilicet per spiritum sanctum christum apostolos et prophetas
Sed arguitur contra per augustinum dicentem "Evangelio non credam nisi auctoritas ecclesiae me compelleret ad hoc" ergo auctoritas ecclesiae est maior quam auctoritas sacrae scripturae
Respondetur quod forte accepit ecclesiam primo modo scilicet incluso christo prophetis apostolis et sic de aliis et tunc concederetur quod ecclesia esset maioris auctoritatis quam sacra scriptura quia includit christum qui est verus deus
2o secundo dicitur quod licet in secunda significatione caperetur ecclesia tunc esset sensus quod nescivissem hoc esse evangelium et per consequens non adhibuissem fidem nisi ecclesia tradidisset vel vere[?] docuisset me
Ego nolo assere nisi et in quantum inquantum sit fidei consonum et si sit aliquid fidei dissonum paratus sum revocare unde totum resolvitur ad istud quod deus voluit sufficienter nobis providere verum est quod possunt occurrere casus et difficultates quas non possumus enucleare ideo ordinatum est quod in tali casu fuit consilium et in illo tunc revelabitur Gregorius dicit quod illis quatuor conciliis scilicet principalibus credendum est sicut evangelio et ideo contra fideles hoc asserere est multum laedere regimen et turbare fideles in conscientia et in omnibus etc
On this page