Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 79, de Trinitate
Recapitulatio
viso etiam quod intentio consilii non fuit tollere constitutiones factas u sed revocare contrarias et falsas errores et etiam ad excludendum opinionem dicentium quod spiritus sanctus erat creatam non oportuit determinarum nisi quod a patre subtiliter produceret ideo excludebatur ille scilicet quod spiritus sanctus erat creatura per hoc quod a patre consubstantialiter produceret procedit et obscurus fuisset si fuisset dictum quod etiam procederet consubstantialiter a filio quia ipso dixerunt etiam filium esse creaturam
Ad rationem quod si spiratio activa et [???] activa in Filio distingueretur, Filius esset duae vel tres personae
Restat respondere ad unam responsione post illam factam qua probabatur quod spiritus sanctus non procedit a filio quia si sic tunc spiratio activa esset aliqua relatio in filio distincta a generatione passiva ergo filius realiter esset duae personae Ita proportionaliter de patre spiratio activa esset relatio distincta a generatione activa et per consequens esset quinque personae in divinis
Confirmabatur quia spiratio activa si ponatur illa erit notio personalis consequens patri et filio et per consequens erunt sex personae
Respondendum est ex prius tactis quod ex radice plures repetita quod relatio filii ad patrem scilicet generatio passiva et spiratio activa ad spiritum sanctum sunt formaliter idem a parte rei patet ex regula in divinis numquam debet admitti distinctio nisi inter relative posita inter se modo generatio passiva in filio et spiratio activa rei respectu spiritus sancti non opponunt relative ad invicem licet opponantur in ordine ad alia et quia est ponenenda tanta ydemptitas quanta fides katholica patitur non est ponenda huiusmodi distinctio ex quo fides non astringit nos ad hoc et sic apparet qualiter ratio procedit ex falso fundamento scilicet ymaginando quod in filio sunt duae relationes realiter ab invicem distincte quod negandum
Corollarium
Primum corollarium:
prima propositio sequens ad dictum huius responsionis aliquae relationes sunt quae transeunt in omnimodam ydemptitate 3ii essentialem et tamen non possunt realiter ydemptificari sibi mutuo et huiusmodi relationes secundum modum loquendi aliorum habent constitutivi personarum id est sunt personae et sunt distincte realiter ut generatio activa et generatio passiva spiratio activa est spiratio passiva iste concurrunt ydemptitate in 3o scilicet essentia et non inter se ratione repugnantiae et relationibus aliis non oppositis non repugnat concursus ydempticus tam realis quam essetialis ergo spiratio activa et generatio passiva concurrunt ydemptitate essentialiter et realiter
Alia propositio licet communiter concedantur 4or propositiones relationes et quinque notiones in divinis tamen non sunt ibi nisi tres persenalitates nec nisi tres res distinctae realiter prima pars nota est nam ibi sunt duo diversa extrema igitur oportet quod habeat quatuor terminos scilicet generatio activa ad filium et spiratio activa ad spiritum sanctum
quantum est denotionibus solet addi a quibusdam innascibilitas sed utrum sit notio non distinctio pro praesenti utrum sed in ordine propositiones arismetrice habent se huiusmodi quia tales tres competunt patri scilicet innascibilitas generatio activa de filio scilicet generatio passiva et spiratio activa et una sola competit spiritui sancto scilicet spiratio passiva et isti termini se habent secundum proportionem argumenta proportionaliter aequalitatem excessus unus super reliquum et semper est excessus in unitate
Secundum corollarium:
Sequitur contra opinionem dicentem quod spiratio activa in patre et generatio activa in patre sunt distincte relationes in esse relationis et tamen sunt idem realiter inter se in esse simpliciter unde distinctio in esse tali est in ordine ad terminos ad quas fit relatio ut generationis active terminus est filius et spirationis active terminus est spiritus sanctus Istud est filium quia est multiplicare in divinis ubi fides non compellit quod non debet fieri patet etiam esse falsum ex regula anselmi
Tertium corollarium
Sequitur ulterius satis esse probabile quod a parte rei non sunt 3s relationes realiter distincte in divinis licet sunt aequipollenter quatuor quantum scilicet ad referendi modum nam in patre licet ad filium et spiritum sanctum referatur non tamen ratione modorum referendi vel timorum ad quos fit relatio consurgit realis distinctio ymmo est eadem res sicut eadem albedo est similitudo et dissimilitudo respectum diversorum terminorum et tamen a parte obiecti non oporteret diversa ponere nisi quantum ad nostrum modum exprimendi
Quartum corollarium
Sequitur quod licet in divinis a parte non darentur quatuor extrema duarum oppositum relativorum quorum unum non esset reliquum tamen non sequitur quod in divinis esset quaternitas rerum verbi gratia prius non est filiatio generatio ativa non est generatio passiva spiratio activa a patre non est spiratio activa in filio nec spiratio ut spiritus pro patre et filio sil nam est spiratio passiva in spiritu sancot quia licet spiratio activa non sit spiritus sanctus hoc tamen nichil addit ultra illum pater non est spiritus sanctus
Quintum corollarium:
Sequitur quod plures sunt possibiles negationes non coincidentes in divinis quam sint res indistincte patet quia primo sunt tres negationes scilicet pater non est spiritus sanctus deinde pater est filius non sunt filius pater et spiritus sanctus non sunt spiritus sanctus deinde supponendo 3o usque ad XXam combinationes negativas et tamen non sunt nisi tres res distinctae.
Sextum corollarium:
Sequitur ulterius falsum esse quod aliqua res sit in divinis quae non sit pater nec filius nec spiritus sanctus ergo aliqua res est in divina quae nec est pater nec filius nec spiritus sanctus causa est quia licet trinitas non sit pater nec filius nec spiritus sanctus tamen trinitas est res quae pater est filius et spiritus sanctus et sic illa consequentia non valet plus ista commune deitas est aliqua res quae non est pater ergo deitas non est pater Item sic sequeretur quod esset multitudo maior in divinis quam sit ternarius ymmo esset in divinis quaternarius
Confirmatio
Ad confirmationem nam spiratio activa communis patri et filii est constantia alicuius et non essentiae ergo personae ergo spiratio activa erit persona realiter distincta a qualibet trium personarum quae communiter ponitur ergo erit quaternitas personarum
Et confirmatur quia concedit etiam et determinavit quod pater et filius sunt unum principium spiritus sancti modo ly principium non supponit in pro essentia ergo pro concursu unitive dictarum subsistentiarum in 3am et per consequens ex patre et filio constituere una persona distincta ab aliis tribus et erit quarta Respondetur quod non est ponenda ibi distinctio nec aliqua proprietas personalis aliquid constituit sed est essentialiter persona et essentia absque distinctione reali a parte rei
Ad rationem quod Pater et Filius unum principium Spiritus Sancti
Ad rationem dicendum est primo quod pater et filius dicunt secundum gregorium de aryminio esse principium spiritus sanctus ideo non dicunt duo principia Advertendum quod in causalibus rerum creaturarum numquam duae causae respectu alicuius effectus adaequate eodem modo concurrunt eundum effectum producunt ergo innuitur quod diversimode concurrant respectu principati et sic ex communi modo loquendi communiter quando duae causae concurrunt respectum alicuius effectus quod tali concurrunt duo principia Et ista fuit regula dixit quare ecclesia determinavit quod esset unum principium spiritus sancti quia si concederetur quod essent duo principia oporteret concedere quod concurrerent difformiter spirando dominus bonaventura dicit quod possunt vocari unum principium spiritus sancti quia unita voluntate et unica fecunditate voluntatis producunt ambo spiritum sanctum ergo non oportet quod sit a ibi aliqua relatio quae constituat aliquod 3m
Opinio Ockham
Opinioockam quod spiratio activa est realiter una notio ab aliis distincta et vera constitutiva communis patri et filio coniunctim ita quod spiratio activa est notio quae dicitur de patre et filio coniunctum tamen
Contra istud arguitur primo quia si sic sequitur quod in divinis esset veraciter quaternitas Nam spiritus sanctus dicitur a notione illa scilicet spiratione activa et non essentialiter ideo tamquam a persona ergo illa notio activa est realiter persona et non pater nec filius nec spiritus sanctus igitur est alia persona a patre et filio et spiritu sancto ergo in divinis sunt quatuor personae realiter
Item arguitur per regulam anselmi quia concedere aliquod constitutum in divinis quod nec est pater nec filius nec spiritus sanctus est concedere constitutionem quae non habetur ex fide
Item relationes oppositae non possunt ydemptice concurrere nisi ad essentiam cuiusmodi sunt relationes patris et filii non si possunt ydemptice concurrere sequeretur quod non haberent repugnantiam ad ydemptitatem formalem plus quam essentialem igitur pater erit filius Ista opinio non solum potuit quod paternitas et filiatio concurrunt in essentia ymmo in quoddam constitutum scilicet spirationem
Etiam non dicitur medium in divinis et iste non est concursus ydempticus essentialis igitur personalis igitur pater et filius essent eadem persona et sic videret sequi quod non esset repugnantia relationum adintra sed solum secundum modum loquendi nostrum et ille est error sabelli qui ponit eandem rem secundum unam rationem esse patrem et secundum aliam filium et secundum aliam spiritus sanctum
Item okam concessit limites articuli quia non oportet fingere huiusmodi constitutiones unde pater et filius producunt spiritus sanctus ideo dicuntur unum principium et sic resolvitur ad difficultatem ex parte vocabuli ita quod in materia trinitatis doctores multas propositiones valde difficiles et numerabiles admittunt quas non oporteret admittere patet ex dictis quod naturalis investigatio in materia trinitatis nichil ponit contra fidem ymmo si non ponat obicere capiet articulum trinitatis et a contradictione defendet sicut aliqui philosophi suas positiones ut opinionem platonis de ideis hermetis de generatione mundi maxime considerata de trinitatis immensitate quae habent conditiones oppositas ad conditiones creaturarum Item ex inmensitate suae fecunditatis quia non potest diffundere essentialiter igitur personaliter