Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 80, de Caritate
De modo attingendi Trinitatem per dona infusa
In alia lectione de domo caritatis creatae Postquam humana investigatio instructa est per theologicam veritatem de trinitatis articulo nunc restat de modo attingendi huiusmodi trinitatem dilective per dona spiritus sancti diffusa
Rationes contra
Rationes quod ex puris naturalibus vitam aeternam nos posset consequi
quod inclinatio cupiditatis quae est ad contrariam tractiva est finita ergo motio virtutum naturaliter acquisibilium potest excedere huiusmodi motivitatem scilicet cupiditatis similiter ex puris naturalibus quis movebitur ad huiusmodi finem
5to Plotinus in de sompno scipionis ponit quatuor genera virtutum primae virtutes sunt politicae vivendum et adversantur passionibus 2ae sunt virtutes purgatoriosae quae tam totaliter vincunt passiones 3ae sunt purgatae ai ubi vicem passiones non habent locum 4ae sunt exempliles quae solum in deo recipiuntur igitur non requiritur caritas
Octa Sexto arguitur ratione quia sortes facit quod in se est et quantum potest ex puris naturalibus ad suam filium consequendam vel ad suum finem consequendam igitur est in statu salutis consequentia tenet per regulam theologicam antecedens est in naturali potestate sortis igitur et consequens antecedens scilicet quod est in naturali sua potestate patet quia facere quod naturaliter potest facere creatura est in sua potestate naturali
Item 7mo nullum requiritur donum creatum distinctum ad ponendum creaturam in statu salutis igitur antecedens probatur quia sola divina accidens est causa sufficiens probatur per magistrum in prim libro distinctione 17a quod non requirit donum creatum ad iustificationem.
Item si ponatur res creata erit agens naturale non dependens a voluntate quia est agens nobilius igitur necessitabit voluntatem ad agendum consequentia notatur quia ex quo nullo modo dependet ab illo et est superior sequitur quod trahet aliam quia in talibus superior trahit inferiorem 2m inpulsum suum patet per augustinum qui dicit caritatem regere voluntatem et liberum arbitrium est respectu caritatis tamquam equus
Item arguitur nam si poneretur huiusmodi caritas deum creatum vel esset divisibilis vel indivisibilis non indivisibilis quia si sic omnes essent aequaliter cari nec contingenter acquireretur ultra gradum baptizmalem Si dicatur quod sit divisibilis tunc ita erit remissibilis quia opposita habent fieri vel sunt circa idem consequens falsum probatur eius falsitas quia si sic hoc erit per veniale peccatum patet per wilhelmum autidorensis sed probatur quod hoc non
quia si sic sequeretur quod staret in casu aliquem terminum meruisse quantum umquam beatus petrus et etiam numquam peccasse mortaliter et tamen ipse minus praemiari quam in fontem baptizatum decedente sine visu rationis probatur consequentia quia sit aliquis talis sequi fecerent tanta bona et tot in numero sicut v petrus stat quod pervenialia multiplicata tantum demeruit quod gratia sua sit derivata quia quodlibet veniale aufert aliquid gratiae et sic multiplicari tantum quantum venialia auferent totam gratiam
Item staret quod aliquid damnari realiter qui numquam peccaverunt mortaliter probatur consequentia quia sit sortes continue per unam horam peccet venialiter et in instanti terminanti horam si maneret non haberet gratiam et descendat tunc dampnabitur et tamen non peccat mortaliter nec peccabit ut notum est nec peccabit quia semper ante praesens instans fuit in gratia
Item si esset caritas intensibilis sequeretur quod staret esse aliquem decedentem cum caritate quem deus nesciret praemiare sed legem nunc statutam probatur consequentia ponendo quod caritas sortis continue per istam horam intendatur quod in instanti terminante istam haberet caritatem ut ideo si maneret
et ponatur quod tunc primo non sit vel sic illud instans praemi sui non esse tunc arguitur sic vel deus praemiaret sortem tantum quantum platonem qui habet caritatem ut 10 quia ponitur quod proportionaliter intendatur caritas in platone et manet plato per illud instans quod est primum non esse sortis et decedat plato cum caritate ut decem si ergo praemiat sortem tantum quantum platonem sequitur quod in aequaliter praemiat quia plato fuit magis gratus ex quo sortes numquam habuit caritatem ut 10 Si minus prae sorti quia quocumque gradu sublato arguitur evidenter inaequales quia gratia platonis minus concessit gratiam sortis quam praemiam sortis quia gratia platonis per nichil excessit gratia sortis quia quocumque excessu dato in infinitum datur minor et sic nulla datur maxima gratia quam habuit sortes in via et sic non potest praemiare sortem sceluatur econ?tis iustitia 2m regulas positas
Item si esset intensibilis ponere in subiecto extenso et extense semper maior caritas intensive redderet subiectum magis tale Si ergo poneretur illa immediate subiecti eiusdem esset in duplo intensior et sic consequenter et per consequens redderet subiectum indivisibile et in infinitum intensum
Item si caritas esset remissibilis et intensibilis sequitur quod secunda ordinem et gradus statuum deberet esse intensio caritatis et ex hoc sequitur quod supremi praelati deberent habere supremum gradum istud argumentum tangit difficultatem an caritas sit dispositio prima et de integritate status ecclesiastici gerartiti
In oppositum est decretalis dicens quod in baptismo infunduntur spes fides et caritas ergo ultra illa est ponenda qualitas animam realiter vivificans et abilitans ad bonas operationes suas excedendas et ratio est nam sicut finis humanus est supernaturalis ita requirit operationem proportionatam et habitu commune