Text List

Lectio 81, de Caritate

Lectio 81, de Caritate [Palantine Transcription]

Propositio circa generatio caritatis

In alia lectione Pro aliquali declaratione materiae caritatis quae tangit totum negotium theologicum primo a generalibus incipiendo ponam istam propositionem Quamvis creatae caritatis donum non sit absolute neccessariam viatori pro salute consequenda tamen secundum legem nunc statutam requiritur aliquod donum creatum concurrere in triplici genere causae in regno animae principaliter influxiva et cum hoc essentialiter requisita ad virtuose operandum

Rationes pro prima parte

prima pars probatur supponendo quod quaelibet substantia forma unita suo subiecto unitur ut motor vel motrix etiam ut actus inhaerens quantum ad habitudinem forma ad subiectum ut est motrix constat quod spiritus sanctus vel deus potest supple Nam omnem operationem quam potest habere forma spiritus sanctus potest habere ex eo quod hoc reducitur ad genus causae efficientis unde spiritus sanctus se solo sufficit inclinare producere actum solum quem producit me?nte animam

Item divina acceptatio quae est actus interior dei est causa sufficiens ad hoc quod creatura consequatur saltum nam eo ipso quod creaturam vult deus esse dignam vel habetur vitam aeternam digna est Sed voluntas divina non dependet ab alio creato nec est alicui creato allegatur quando sufficiat dare creaturae vitam aeternam absque hoc quod creaturae habeat aliquem habitum purae caritatis vel alterius doni creatae ymmo sola voluntate potest acceptare creaturam quae est sufficiens se sola

Item ante determinationem ecclesiae quod infunduntur fides spes et caritas non concludebatur sufficienter ex scriptura quod esset alia caritas quam spiritus sanctus ymmo plures videbantur auctoritates ad hoc quod nullum donum creatum esset caritas utque Magister 17 distinctione primi Ex istis patet quod de potentia dei absoluta possibile est creaturam esse in statu salutis absque dono creato quocumque

Rationes pro secunda parte

probatur 2a pars vicem

Prima pars pro secunda parte: quod secundum legem nunc statutum requiritur aliquod donum creatum concurrere in triplici genere causae

quod secundum legem nunc statutam requiritur adhuc donum creatum concurrere intrinsici genere causae in regno animae et cum hoc Inordinatum essentia respectum omnium actuum et habituum virtuosorum producibilium in anima

primo quod rquiratur aliquis habitus creatus vel donum creatum adhoc est expresse decretalis dicens quod in baptismo infunditur donum creatum et gratuitum

Item qua ratione fides et spes poneretur deo distincta eadem ratione de caritas

Item accidentia ponuntur et ordinantur in operationes substantiarum generaliter licet forte apud protermentem posset accidentia negari tamen doctrinaliter procedendo concedenda sunt accidentia conferentia adextra operum substantiae Et simile est de substantiis substantialibus quae indiget accidentibus ad executionem suorum operationum ita in proposito requiratur accidens mobile puta caritas creata

Item iustitia originalis ponebatur quaedam qualitas distincta in statu et in nocentiae subiciens vires inferiores superioribus et eas concordans Cum ergo caritas ponitur supplementum illius ipsa debet poni distincta

Secunda pars pro secunda parte

Quod caritas reperiatur in triplici genere causae

Sed quod concurrat intrinseci genere causae probatur primo de causa formali quia habet modum formae actuantis et vivificantis augustinus vocat eam vitari virtutum Ideo scriptura concordans cum proposito dicit fidem esse et mortuam quae est sine caritate igitur est veluti forma et vita omnino alias formas vivificans

Quod caritas se habeat in genere causae materialis

Unde gregorius "nihil habet viriditatis ramus boni operis nisi remaneat in radice caritatis" ita quod simile aliae virtutes sunt sicut rami et carentes vita nisi sint in radice caritatis

Aliae sunt auctoritates innumerabiles ad hoc quod caritas est forma aliarum virtutum ras verificans ideo fides sine caritate vacatur informis et per consequens informa aliarum

Quod caritas se habeat in genere causae finalis

deinde quod concurrat in genere causae finalis patet ex prioritate regiminis animae nam sicut dux exercitus est finis oi?m partium aliae virtutes subordinatur sibi ad modum militum subordinatorum duci

Item apostolus finis praeceptorum est dilectio ergo caritativa dilectio est finis omnium mandatorum legis

Quod caritas se habeat in genere causae efficientis

deinde quod concurrat effective patet quia generalis sicut actus generant habitus ita viceversa habitus morales possunt producere actum

Item actus meritorii excedunt voluntatem naturalem facultatem igitur requiritur concursus supernaturalis scilicet ipsius caritatis solum poneretur ad animae decorem. Et sequitur quod ex puris naturalibus posset communis mereri vitam aeternam quo sanum errori pelagii unde pelagius non negat quando caritas facilitatem animam ad exsecutionem operum meritoriorum licet secundum ipsum non requiritur caritas et sic si concederetur quod nullo modo active concurreret esset error

superior animae habuit in animae superius Imperium et simile vires inferiores plene obediebant et in optima tali proportione consistit sanitas et pax Sed ratione culpae originalis sublata est iustitia originalis quae servabat concordiam et introducta est cupiditas cuius officium est trahere portionem superiorem ad obiectivam inferiorum et trahere anima ad terrena contemplanda

Caritas est sanitas animae intellectiva sursum et intellectiva virium inferiorum ad obiediendum superiori

Advertendum quod in statu innocentiae animae vi suae sanitatis licet potest exire in actum diligendi deum super omnia non tamen in actum eiusdem speciei cum actu qui nunc elicitur caritate manente loquor de specifica perfectione

Corollaria

Primum Corollarium

quod caritas evidenter potest denominari omnes species virtutis

Sequitur quod caritas potest evidenter denominari omnis speciei virtutis scilicet utrum sit evidenter prudentia fortitudo iustitia et temporantia Et causaliter sufficienter et exeat in actum et sic intelligo dictum alias potest dici quod materia prima contineret omnes virtutes evidenter quia continet animam quae est subiectum virtuti robora? istud per augustinum in libro de moribus ecclesiae ubi potest caritatem vel maiore pro genere omnium virtutum et ponit quod nobiliori un potest in actum quam alia virtus

Secundum Corollarium

quod caritas sit realiter cognitio

Sequitur quod caritas sit realiter cognitio probatur quia caritas potest immediate in actum prudentiae et hoc non esset nisi habitus cognitionis cognitivus igitur caritas est huiusmodi ymmo sequitur quod potest vocari prudentia scientiam sapientiam unde scriptura in canonica iohannis caritas est "unctio docens de omnibus" ita quod caritas dirigit intellectum practicum etc speculativum ideo est unctio docens

Tertium corollarium

Quod in habitu caritatis relucet veritas credendorum

Sequitur quod in habitu caritatis relucent veritates credendorum Nam ipse potest in actum cuiuscumque virtutis igitur in actum credendi et licet ex ordinatione divina non exeat se sola scilicet sine spe et fide quia impossibile est fine fide placere deo ut patet per apostolum tamen quantum est ex parte sui potest exire in actum fidei sive fide Istud non est mirandum ??????? quod fides est amor

Quartum Corollarium

Quod credendorum facilitas ex intensione caritatis habet originem

Sequitur quod credendi facilitas ex intentione caritatis maxime habet originem patet Nam caritas sit credendorum relucentia sequitur quod anima facilitetur ad credendum ex intentione caritatis

Quintum Corollarium

Quod caritas est medicina infirmorum circa fidei difficiles articulos

Sequitur quod caritas sit medicina inferiorum circa fidei articulos sic quod caritas recurrat ad deum sicut ad hoc sunt positae regulae nam est suprema medicina

Sextum corollarium

Quod simplex persona caritate informata est magis virtuosa quam aliquis philosophus

Sequitur quod simplex persona caritate informa est magis virtuosa quam sint socrates vel seneca posito quod nullus eorum habuit caritate quia est eminentiori modo quaelibet virtus quem quaecumque data

Etiam extensior virtus quia res cuiuscumque meretur potest habere actum sed sic nam est de aliqua alia virtute ymmo potest inferri quod parvulus noviter baptizatus et non habens usum rationis sit magis virtuosus quam unquam fuerit aliquis philosophorum non habentem caritatem licet sint in parvulo impedimentum quantum ad executionem operationem scilicet propter impedimenta naturalia ut etiam patet de adultuo noviter converso qui difficiliter exit in bona opera propter repugnantias habitus virtuti infusae

Septimum corollarium

Quod pro quocumque regimine caritas est aptissima dispositio

Sequitur ulterius quod pro quocumque regimine caritas est aptissima dispositio patet primo quia pro regimine animae ipsa est sufficientissima dogma et reductiva Etiam ad regiminem politiae quia qui potest primo regem regiminem animae est aptior ad regiminem politiae Et quia cop?as non quaerit quae sua sunt sed quae christi et pro? deus est apptissima ad re? ??? maxime excludit tyrannidem quia tyrannus non regit propter bonum politiae sed proprium et sic non est de habente caritatem Et si ita est in regimine politio maxime debet dicta esse in regimine speciali quia in debet quare illa quae sunt ecclesiae et christi

Octavum corollarium

Quod in regimine politico et spirituali debet attendi ad caritatem tam ad consilia quam ad quoscumque alios actus

Sequitur quod in regimine politico et spirituali maxime debet ita esse attendi ad caritatem acceptandarum pro huiusmodi regimine

unde caritas praesentat res secundum debitum ordinem scilicet deum tamquam summum et semper digniores res praeponit nisi sit specialis obligatio ad contraria et per consequens per caritatem faciliter faciunt consilia Cuius scilicet caritatis opinio est cupiditas et habet oppositas conditiones

Nonum corollarium

Quod maxima dispositio cessandi schisma praesens esset habere caritatem et recurrere ad eam

Sequitur quantum ad materiam scismatis quod maxima dispositio cedandi scisma esset recurrere ad caritatem Nam illa quae non quaerit quae sua sunt non est ambitiosa non quaerit in inimicorum suppitationem

Et sic posset inferri quod ad cedandum universale cisma primo cedandum esset scisma regiminis animae

Decimum corollarium

Quod omnis deliberata actio non producta a caritate sortitur difformitatis aliqualem rationem

Sequitur quod omnis deliberata actio i non producta a caritate sortitur deformitis aliqualem rationum quia in toto regiminem debito ipsa essentialiter praeordinatur igitur quidquid fit praeter caritatem sit propter ordinem patet ex hoc quia omnis talis actio est pecctaum saltim veniale

Undecimum corollarium

Quod operationes ex caritate procedentes vel nullum generat habitum vel generat habitum per illum voluntatis non existentis in actum sublata caritate

Sequitur quod operationes ex caritate procedentes vel nullum generant habitum vel talis habitus non exiret in actum sublata caritate ut si sortes frequenter ex caritate eliciat actum diligendi deum dico quod huiusmodi actus non sunt sicut alii actus virtuosi quia non sunt fides essentialiter et non intelligendo quantum ad m??m quia de hoc non est dubium Et si habitus aliqui generarentur nam possunt in actus similes unde volumus non posset sublata caritate in actibus eiusdem speciei sco cum caritate

Duodecimum corollarium

Quod difficultas cognoscendi se esse in caritate non consurgit ex eo quod habitus acquisiti per actus caritativos producunt actus similes primis sublata caritate

Sequitur quod difficultas cognoscendi se esse in caritate non consurgit ex hoc quia habitus acquisiti per actus caritativos producunt similes actus sublata caritate Sed consurgit ex parte cupiditatis et malorum habituum caritati impossibilium partum ex ignorantia relationum actuum quia stat quod aliquis credat actum esse vere fruitivum et tamen non est sed refert ad se et non potest habere actum reflexum super illum actum ad sciendum quantus sit

Decimumtertium corollarium

Quod caritas non solum est animae sanatio, sed ultra gradum naturalis causalitatis augmentatio vel elevatio

Sequitur quod caritas non solum est anima sanitas sed ultra gradum naturalis causalitatis animae est argumentatio vel elevatio quia voluntas in statu innocentiae non pro?at in actum in quem non potest cum caritate

proportionaliter sicut in materia fidei fuerunt illata correlativa de fide ita possent hic inferri de trinitate ymaginandum quod sicut fides est instrumentum liberi agentis scilicet spiritus sancti et conformae illae primo agenti ita trinitas Item sequitur quia caritas non potest exire in actum hanc legem

Obiectio

Quod caritas non erit essentialiter subordinata primae veritati vel Spiritu Sancto

Sed contra subtrahatur spiritus sanctus asistentia manente qualitate et ponamus quod tunc ex caritate producat voluntas aliquem actum ille actus erit peccatum et obliquitas quaedam et per consequens caritas non esset essentialiter ordinata primae inci?m ista ratio fuit facta de fide et soluta

Ad rationem tamen admitto casum scilicet quod posset manere Sed dico quod non esset tales caritas

2o dico quod non staret quod tunc exiret in actum quia activitas caritatis est activitas supernaturales requirens spiritualem influxum spiritus sancti ita quod non oportet causare quando habeat causam superiorem concausantem speciali modo igitur non stat quod agat ad mali actus productionem et sine tali influentia non potest exire in actum sed spiritui sancto repugnat oblique agere per concursu speciale

PrevBack to TopNext