Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 82, de Caritate
Corollaria
Primum: quod non stat existentem in gratia ex ignorantia immobili adorare creaturam adoratione latriae[?]
In alia lectione Ex principatu caritatis respectu omni virtutum animae et respectum operum virtuosorum et operationum deliberatarum Infertur consequenter quod non stat existentem in gratia ignorantia invicibili ad orare creaturam ut in casu quo angelus sathanae transfiguratus esset in angelum lucis
quia formaliter repugnaret caritati ad hoc inclinare sicut dictum fuit de fide Et sic per consequens si fieret ad oratio fieret ex culpa et contra caritatem
Quartum: contra Holcot dicentem quod stat aliquos cum sanctitate vitae errare in fide et non habere fidem ad quam expresse tenetur
illud corollarium est contra halkot dicentem quod cum sanctitate vitae stat aliquem errare in fide circa aliquod ad quod tenetur sicut cyprianus quidem alii
Respondetur quod si haereses tenuerunt contra fidei articulos pro tunc non erant in caritate et hoc potuit contingere ante sanctitatem post habuerunt gloriam perpetuam sicut patet de sancto petro et david qui post habuerunt gloriam perpetuam
2o dicitur quod forte non fuit assertio deliberata sed oppiniativa praesciae ex aliqua appropriari sophistica Et isto modo continuit aliquem habentem caritatem errare mortis materiis scilicet utrum possit esse sumpta intelligentia creata possibilis quia talis opinio non inducit moralem turpitudinem sed acquisitio est illicita ut ponit anticiodorensis
Quintum: sicut se habet caritas respectu virtutum aliarum, ita Spiritus Sanctus se habet respectu caritatis
Alia propositio sicut se habet caritas respectu aliarum virtutum scilicet quia est forma et vita aliarum ab ipsa aliarum virtutum effectus dependet Ita spiritus sanctus se habet respectum caritatis quia dirigit eam et est eius vita potest probari et sine ipso caritas non potest exire in actum
Septimum: non est impossibile fieri vitiosum de virtuoso absque acquisitione vel deperditione alicuius
Sequitur non esse impossibile de virtuoso fieri non vituosum ymmo vitiosum absque formae habitus vel actus acquisitione vel deperditione quia stante tota latitudine caritatis et subatur assistentia spiritus sancti caritas rederetur mortua et subiectum rederetur vitiosus quia semper cupiditas moveret et neccessitate ad terrena
Nonum: quod non videtur repugnantia quod caritas semel habitu numquam exudat[?] quantumcumque quis peccaret
Sequitur non includere repugnantiam quia caritas semel habita numquam excedat quantumcumque quis peccet non dico de lege ista tuta sed intrinseca ratione caritatis non repugnat de lege statuta renoto in dubium unde sanctus bernhardus in libro de dilectione dei dicit ita de petro quod caritas obstipuit Et sic ex quo motura esset nec posset exire in actu non haberet illam denominationem scilicet quod diceretur caritas
Decimum: quod caritatem esse intrinsece divisibilem, extensive et intensive
Sequitur causae sustinibile caritatem intrinsece esse indivisibilem intensive etiam extensive omnis comedunt secundum scilicet extensive praemium etiam potest salvari nam eadem res scilicet caritas 2m proportionem maiorem vel minorum assistentiae magis vel minus vivificatur ergo secundum hoc potest salvari scilicet secundum proportionem minorum vel maiorum vivificationis eius et sic non oporteret ponere intentionem eundem
Duodecimo: quod exercendo caritatem circa materiam temperantiae aequaliter proficitur circa materiam fortitudinis vel iustitiae
Sequitur quod aliquis exercendo se caritative vel virtuose circa materiam temperantiae aequaliter proficit circa materiam fortitudinis vel iustitiae quia proficit in caritate in caritate et caritas redditur promptior quae habet quemlibet materiam virtutis pro obiecto et hoc est ex generali influxu caritatis
Decimumtertium: quod licet caritas sit originalis iustitia perfectior, tamen cum influentia generali ipsa caritas minus perficeret potentiam quam iustitia originalis
Sequitur quod licet caritas sit originali iustitia perfectior tamen cum influentia dei generali minus proficeret quam iustitia origenalis sufficit
2a pars patet nam cum influentia dei generali iustitia originalis inclinaret inferiores potentias ad obediendum superioribus et sic refrenaret passiones sensitivas moventes contra rationem et vinceret et caritas cum sola influentia dei generali esset mortua nec hoc dicit imperfectionem in caritate sed perfectionem quia arguit ipsa esse causa super naturalem
Positio Petri Aureoli
Contra aureolum qui ponit quod caritas est intrinsece caritas et quod bene sequitur haec qualitas infertur subiectum igitur etiam carum et econtra deus diligit creaturam igitur creatura illa habet talem qualitatem Ita quod deus non potest diligere creaturam rationalem quando habeat caritatem Ipse ponit duas vel 3s propositiones vel saltim dicta sua reducunt ad duas vel 3s propositiones spiritus sancti
Tertia propositiones Aureoli
2a propositio forma cuius existentia in anima reddit animam deo gratum ex divina acceptatione formaliter non procedit effective
3a propositio forma qua redditur anima grata est habitualis dilectio nihiominus procedit effectiva a deo et non potest ex puris naturalibus acquiri
Probatio primae propositionis
primam conclusionem probat quia actus aeternus non fertur noviter in aliquod obiectum mutabile nisi illud obiectum noviter participet aliquam rationem aeternam ergo non stat quod sortes noviter diligatur a deo nisi ex novu participatione alicuius in est caritas et non essentia divina ut notum est igitur est sibi noviter aliquem collativum
2o deus non potest odire aliquem nisi in eo sit positiva ratio displicentiae ergo a simili non stat quod diligat aliquem nisi in ex sit ratio diligibilitatis et illa non est nisi civitas
Confirmatio
Confirmatur quia deus non facit aliquem sine rationali motio ergo non diligit aliquem nisi habeat caritatem ergo unde proverbiorum 8vo ibidem diligentes me diligo et sic deus necessario diligit diligentes se et oportet quod remeatur
Positio de Adam de Wodeham
adam inducit aliam rationem sic sit ita quod sortes sicut nunc non deo gratus et parte possit fieri gratus absque gratia creata tunc fieret transitus de contradicto in contradictioni sive mutatione facta in re quod est contra articulo parysiensis consequentia probatur nam ista est vera iste nam est deo gratus et non sit mutatio in deo quia immutabilis est nec in creatura quia nichil deperdit etiam nihil acquisivit
Confirmatio
Solet confirmari per unam rationem scoti ad ponendum relationes nam si ad hoc quod creatura sit deo grata non requiritur caritas Sequitur quod quandocumque ponuntur deus et creatura quod talis creatura erit deo grata unde ad veritatem istius propositionis a est deo gratus non requiritur aliquid aliud ex parte rei igitur semper erit vera quando formabitur positis deo et creaturae nisi ponimus quod requiritur relatio distincta vel caritas igitur esset carae aliquem gratitudinem scilicet caritatem Consequenter potest argui de attingente caritatem respectu omnium aliarum virtutum quia si sic caritas esset causa essentialiter prior in ordine causarum igitur posset in effectum sine concursu causae inferioris quia illa est habitudo causarum essentialiter subordinatarum
Item intendat sortis dilectionem sui usque ad gradum prohibitum et aliquis posset esse tantae intentionis quod esset illicitus sicut forte fuit de peccato primi angeli quae quod dilexit se nimis intense intendat ergo sortes dilectionem sui continue donec sit licitus tunc arguitur sic vel tunc concurrit caritas ad peccatum vel prius non concurrebat sed voluntas non sufficiebat prius in remissionem igitur nec post in intensionem et ille erit primus qui est in peccato igitur oporteret dicere quod numquam concurrit caritas effective vel quod concurrat ad peccatum
Item sequitur quod stante uniformi conatu voluntatis in infinitum arguere gratia patet nam in eodem instanti in quo caritas concurrit ad productionem actus merito nisi huiusmodi actus meretur vel anima inp?nte huiusmodi actu meretur augmentum gratiae et ille infunditur si aliquid additur quod habet aliquem causalitatem aliquod additur gratiae et actus super actum praecedente et ratione illius ad ultra additur in eodem instanti et sic consequenter semper aliquid additur per modum meriti igitur propositum
On this page
Secundum: quod non est possibile aliquem existentem in caritate esse perplexum inter duo mala
Tertium: quod omnis dilberata actio contra fidei articulos repugnat caritati
Sextum: quod per carentiam assistentiae Spiritus Sanctus caritas redderetur mortua et informis
Octavum: quod caritatis essentia non absolute culpae repugnans et incompossibilis
Decimum: quod caritatem esse intrinsece divisibilem, extensive et intensive
Undecimum: quod quamquam caritas non realiter intendatur vel augeatur...
Decimumquartum: quod esse caritatis non est essentialis denominatio
Decimumquintum: quod caritas non infert subiectum esse carum necessario
Probatio secundae propositionis