Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 83, de Caritate
Ad secundum corollarium: quod stat aliquem in caritate existentem esse perplexum inter duo mala
In alia lectione Circa materiam de caritate prius tactum factas rationes alias primo probo quod stat aliquem in caritate existentem esse perplexum inter duo mala
primo arguitur de iudaeis simplicibus sic non lateratis in caritate existentibus tempore praedicationis christi Nam tunc praelati eorum praedicabant eis quod interficerent christum tamquam adversorium legis et prophetarum igitur simplices habuerunt credere suis superioribus Nam istud videtur enim scriptum consonum maxime consideratis duobus tenebantur credere suis praelatis
primum est maledictio in deuteronimo in omnis qui non servabant omnia verba legis huius scilicet veteris testamenti ergo videbatur quod ex textu poterant contra christum arguere qui audebat cerrimonias
Item est alia ibi lex Si surrexerit propheta alias et aliquod praedicaverit contra legem vel deminuere vel addere voluerit interficiatur
et rationabiliter debebant suis praelatis adhaerere Quod etiam christo debebant adhaerere patet ex fide nostra quia ad christi legem omnes fuerunt obligati post eius promulgationem in propositum et quod na?o illi simplices potuerunt evitare quin peccarent forte diceretur quod miraculorum operatio sufficienter solvebat miraculum proplexitatis Ista responsio non sufficit
prima quia ista antichristus nostrae legis subversor in attestationem suae nequitiae fecit miracula
2o magi pharonis etiam faciebat miracula suam miraculis moysi sicut de conversione virgae in serpentem fluvii in sanguinem de generatione ydolatrie fiebant miracula ravarum
Ad 10
Ad octavum corollarium: quod caritas non repugnat essentialiter culpae
Item arguitur contra verum scilicet quod caritas non repugnat essentialiter culpae quia caritas est intrinsece rectitudo igitur repugnat omnium obliquitati morali antecedens patet quia sicut odium dei est intrinsece obliquitas ita caritas est intrinsece dirigit de directo in finem in quem ordinatur et ille motus est rectitudo igitur non stat cum culpa
Item dictum est quod caritas requiritur tamquam causa ordinata aliis virtutibus Contra sit ita quod aliquis existens in caritate fecerit multa opera meritoria circa omnium virtutum materias scilicet temperantiae iustitiae et sic de aliis Etiam huiusmodi operibus generabuntur habitus sic ergo quod postquam per viginti annos sic operatus fuit patet parvo peccato mortali talis caritas vel tollitur vel mortificatur alias non plus et illi habitus acquisiti non tolluntur vel corrumpuntur alias non plus esset de ipso quam de puero unus ad igitur illi habitus habent efficaciam exeundi in similes actus igitur operatio virtutum non dependet ab influxu caritatis essentialiter igitur ficticium est dicere quod est essentialis ordinatio virtutum aliarum ad caritatem sic quod aliae non possent transire in actum sine caritate dirigente vel sine influxu caritatis
Responsio ad rationes Aureoli
ymaginatio eius stat in hoc quod caritas tam essentialiter est caritas et tam necessario denominat suum subiectum carum sicut albedo essentialiter est albedo et denominat suum subiectum necessario denominat subiectum si ad inhaerat ultra hoc addit unum fortius et difficilius quia non solum huiusmodi qualitas denominat suum subiectum sed etiam denominat deum esse diligente illum qui habet huiusmodi formam sic quod ista consequentia est bona caritas informat hanc animam igitur deus diliget eam 3o dicit quod non stat subiectum sic denominari nisi per temporalem formam sicut nec esse album quin inhaereat albedo ita de caritate ultimo dicit quod dilectio quam deus habet ad caritatem est quoddam modo posterior ad caritatem ita quod creatura per prius obicitur ut informati tali forma quam a deo diligatur
Responsio ad probationem secundae conclusionis Aureoli
Arguitur primo contra istam ymaginationem antequam respondeatur ad rationem primo arguitur contra ultimum scilicet de ratione prioritatis informationis caritatis et respectu divinae acceptationis
contra un generaliter sicut conceditur habitudo dei ad res ita viceversa es de habitudine nostri ad res et est omnia illa et alia quia scientia dei est causa rerum et econtra quantum ad nos res sunt esse stitioen nostrae in hoc concordant omnis philosophi commentator aliis etiam theologi sicut est de actibus aliis scilicet volitio et complacentia dei sunt esse rerum bonitatis rerum quia ponere quod caritas creata sit causa divinae dilectionis est contra philosophiam et contra theologiam nec videtur bene sonare sed potius econtra quod deus est causa rerum ymmo scientia dei est causa scibilium et volitio dei est causa omnium bonorum
Ex ista radice sequitur contradicta alia quia ex quo divina complacentia nullo modo sic dependet a creatura sequitur quod posset acceptare absque quocumque dono creato vel quocumque alia causa extrinseca quia potest praecise propter suam bonitatem scilicet dei et non propter obiectum unde quia deus diligit rem ideo bona est et tota sua bonitas est mordine ad originale bonitatem dei
Circa hoc beatus Iohannes in canonica "prior dilexit nos" ita quod dilectio dei est omni prior in ordine ad dilectionem nostram caritativam
Item de Iacob et esau antequam aliquid boni vel mali egisset dicitur Iacob dilexi et esau hodie habuit
Item in ysaia dicitur "iustitiae nostrae sunt in conspectu dei tamquam pannus menstruate" innuitur quod aperte creature modo est dignitas vel ratio sufficiens ad hoc quod deus diligit eam
Item in evangelio dicamus quod servi inutiles sumus apostolus alibi "non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed propter suam misericordiam salvos nos fecit".
Ad rationes primo Item pure gratuite et propter suam bonitatem ordinavit nobis media ad illa consequenda Item beatam vitam igitur pure gratuite et propter suam bonitatem ordinavit nobis media ad illa consequenda igitur propter suam bonitatem ordinavit nobis caritatem
Item queritur in quo genere causae essent huiusmodi dependentia dilectionis dei ad caritatem creatam
Item radix sua de odio dei retorquetur contra ipsum quia arguit sit deus non potest odire aliquem nisi in ea sit aliqua malitia positiva illius non potest aliquis diligi nisi in eo sit aliqua qualitas positiva modo stat quod deus aliquod odiat absque hoc quod in ea sit aliqua malitia positiva scilicet post peccatum cessante actu peccandi quia tunc non habet aliquam positivam et tamen si sic perseveret dampnabitur
Advertendum quod similitudo non est bona de odio ad dilectionem quia dato quod deus non potest odire aliquem nisi sua malitia exigente non tamen sequitur quod non posset diligere sine positione caritatis creatae quia malitia oporteret odire non malum sed libertas est diligere non bene faciente ut virtuosus non odiret nisi male facientem sed bene diligeret indifferentem
Responsio ad probationem primae conclusionis Aureoli
Ad primam ergo rationem aureoli quando dicitur actus aeternus non potest transire super rem mirabile etc caritas obicitur ut aeternaliter dilecta habuerit
Iste doctor in materia de praescientia etiam in materia de causalitate adextra tenuit opinionem quae non est iudicio meo solida quia tenuit quod voluntas dei nullo modo est determinata respectu effectus adextra et quod ergo non ageret adextra volendo patet igitur quod fundamentum primae rationis stat in hoc quod actus aeternus non transit supra rem nisi pertinet rationem obiecti aeterne
pro responsione dico distinguendo complacentia uno modo accipitur pro aeterna praedestinatione quia numquam potest noviter transire sive aliquod obiectum quia quidquid est praedestinatum ab aeterno fuit praedestinatum cum illo tamen stat quod quodlibet praedestinatum potest non esse praedestinatum
vel capit pro acceptatione secundum praesentem iustitiam et sic bene transit noviter super aliquod obiectum quod ab aeterno deus voluit producere sortem hoc potest intelligi Si intelligitur sic quod ab aeterno habuit volitionem quod in aliquo instanti voluit producere sortem verum i sed sic intelligitur quod ab aeterno sic habent quod voluit ita esse sicut per istam significantur sortes producitur propositio est falsa deus sic noviter acceptat non quod in eo sit nu?tio unde tota difficultas est in modo respondendi