Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 84, de Caritate
Quod ad creaturam esse carum non requiritur aliqua caritas seu donum creatum sed sufficit divina acceptatio
Obiectio
Contra hoc arguitur Nam divina acceptatio est actus aeternus in deo ergo omnes praedestinati sicut deo creati sicut consequentia tenet parte quia denominationes communicabilia quae est esse carum communicatur ex sola divina acceptatione sine concursu cuiuscumque qualitatis creatae Et sequitur quod parvuli ante baptissimum sunt deo cari
Sequitur 3o quod parvuli praesciti in baptismo non recipiunt gratiam nec sunt deo cari patet quia ibi de est istud quod est formale scilicet divina acceptatio et hoc videtur esse haereticum et contra ecclesiae determinationem scilicet quod non recipiunt gratiam et sic videtur opinio aureoli esse tenenda
Sensus acceptationis
Pro emultatione materiae dicendum est de acceptatione unde deum acceptare creaturam multipliciter intelligitur primo modo id est velle aliquando sibi dare vitam aeternam vel simpliciter vel cum dignitate habendi Et utrumque dubiorum vel scilicet determinato tempore vel taliter ad qualiter velle sequitur creaturam recipere huiusmodi donum unde ista propositio deus vult sorti dare vitam aeternam unus sensus est quod habet profixum tempore in quo vult dare alius sensus est quod deus vult creare ante hoc tempore praefixo
Alius sensus est scilicet quod deus vult taliter creare ante christum scilicet quod ex sic velle sequitur ante christum esse ita quod erit commodus est efficax ad ponendum rem in esse Et utrumque scilicet primo modo vel secundo modo potest intelligi dupliciter uno modo cum dignitate habendi unde isti effectus sunt distincti vel ut distincti conceptibiles scilicet creaturam frui deo et esse tutam de sic permanendo perpetuo et habere dignitatem ad sic esse Ita quod istae habitudines sunt ab invicem separabiles
Et sic de praesenti iustitia potest dici quod deus posset acceptare creaturam ad statum gratitudinis et velle eam esse gratam 2m primum modum exponendi in velle vel secundum 2m modum
prima propositio quod primum acceptare sive ad gloriam sive ad gratiam nullam ponit perfectionis gradum in creatura accepta
patet quia est mere sibi extrinsecum et stat cum quacumque culpa et quantacumque malitia ymmo absolute loquendo cum tota luciferi nequitia quia lucifer posset salvari ymmo possibile est quod haec persona scilicet lucifer salvetur sy forte ly lucifer connotaret malum sicut non connotat ut videtur
Et sic etiam dicendum est respectu acceptionis gratiae vel sequitur gradum gratum esse Isto modo dico quod sola divina acceptatio sufficit ad gratifactionem creaturae nam eo ipso quod deus vult creaturam esse dignam est digna Et etiam alias explicatur scilicet quia ut patet quod deus vult creaturam ideo est digna esse dignam absque confusione cuiuscumque doni Istud potest collocari nam omnes concedunt in communi scola quod ad merendum et ad hoc quod creatura sit in bono statu concurrit acceptatio divina et reliqua non sufficiunt sed liberum arbitrium gratia virtus et actus eorum unde creaturam esse dignam vita aeterna est quod distinguuntur supernaturale excedens totam naturae facultatem et sic est extensum dei clementia et bonitate quod aliquis sit dignus vita aeterna
Corollaria
Primum corollarium
Stat praedestinatum esse perfectissimum viatorem omniumSequitur primo quod stat praescitum esse perfectissimum viatorum omnium nam sicut dictum est quod praedestinatio aeterna nullum potest perfectionis gradum in creatura ita nec praescientia vel reprobatio igitur staret quod creatura esset praescita et tamen esset acceptata 2o modo qui potuit perfectionem quia staret quod aliquis esset praescitus et tamen esset in summa caritate et in statu et in quo si decederet haberet vitam aeternam
Secundum corollarium
Quod male dicunt quid quod praescitis confertur gratia seu acceptatio creata, sed non acceptatio divinaSequitur ultra quod male dicunt quidam quod praescitis confertur gratia creata sed non acceptatio divina patet primo quia gratia creata non sufficeret reddere creaturam gratam nec dignam 2o quia non sufficit ad merendum et tamen non est dubium quin opus illius esset meritorium vitae aeternae ergo oportet quod concurrat divina acceptatio
Quartum corollarium
Contra ponentes gratiam minus praescientiam alterius speciei infundi in praescitisSequitur contra ponentes gratiam alterius speciei infundi praescitis a gratia quae infunditur praedestinatis ita quod gratia minus perfecta infunditur praescitis vel reprobatis quam praedestinatis Cuius contrarium apparet nam in sacramento baptismi sint duo parvuli non habentes usum rationis unus praescitus alter praedestinatus Isti quantum est ex parte sui sunt aeque bene dispositi et sacramentum est aeque efficax igitur infunditur aequalis gratia
Item non consonaret bene ecclesiae quod ibi esset omnino dispositio similis personarum reciperet aequaliter sacramentum et gratiam
Item meritum passionis christi quantum ad efficacia sacramentorum et gratiae collationem fuit generale et eius redemptio quantum in se fuit generalis Ita quod pro quolibet est nisi quis ponat met obicem unde paulus "deus vult omnes salvos fieri" unde praescientiam nullam ponit necessitatem quia quilibet eam potest salvari quantum est ex institutione sacramentorum passione christi sed aliqui ponunt obicem
Quintum corollarium
Quod licet ex hoc quod aliquis est praescitus, ipse non sit determinor ChristoSequitur quod licet ex hoc quod aliquis sit praescitus non sit deterior christo cum secundum communicationem ydeomatum repugnat esse praescitum
prima pars est probata quia illud quod est totaliter extrinsecum ergo nec dignificat nec indignificat creaturam
2a pars patet quia sequitur iste est praescitus ergo dampnabitur nam licet antecedens sit contingens et etiam consequens tamen illa est neccessaria
unde ista sortes est praescitus includit unam de futuro scilicet quod ita erit quod sortes dampnabitur Sequitur hanc consequentiam non valere deus unit sibi naturam praescitam igitur deus est praescitus unde dato sicut concedo esse possibile quod deus assumeret naturam alicuius quam postea dimitteret et illa peccaret et dampnaretur ex hoc tamen dampnaretur christus praescitus quia licet praescitum esse non infert esse malum tamen infert fore malum quia summam miseriam non solum poenae sed etiam culpae
Sextum corollarium
Sequitur quod propter unionem ypostaticam haec consequentia non est infringenda a est praescitum ergo a dampnabitur Ista consequentia concessa a doctoribus et communi scola non est infringenda quia instantia inducta est frivola quia licet deus assumeret talem naturam ex hoc non esset praescitus unde non sequitur deus assumit naturam peccabilem igitur est peccabilis Advertendum quod praedicata perdicabilia vel suppositalia quae includunt difformitatem nullo modo possunt communicationem ydeomatum verbo competere quia natura assumpta est peccativa et tamen christus nullo modo Sed alia praedicata quae poenam importat bene attribuuntur verbo et ideo ex asusmpitione naturae praescitae non arguitur assumens praescitus quia ex esse praescitum arguitur miseria non solum ponae sed etiam culpae
Septimum corollarium:
Sequitur quod magis essentiale esset volitionem dei quam vult creaturam esse gratam eam creaturam denominare gratum concretive quam sit cuicumque qualitati informanti vel inhaerenti comparatio tamen est abusiva Causa corollarii est quia essentiale est voluntati divinae quod eo ipso quod vult creaturam esse gratam consequentia non est neccessaria quod sit grata Ex quo patet quod volitio divina qua vult se esse sicut significatur per istam propositionem sortes est gratus habet quamdam similitudinem quo ad denominare respectum causae formalis licet non informet
Octavum corollarium
Sequitur quod huiusmodi volitio denominat creaturam bonam in summo gradu bonitatis quia purae honestatis nam inter omnes latitudines bonitatis creaturae communicabiles
Istud genus est supremum scilicet primo ad latitudinem bonitatis per conformitatem ad iudicium rationis etc ad habitus morales et habitus theologos per ista creatura dicitur esse bona et sunt gradus etiam ad gradum quia habetur per formalem cognitionem dei etiam intuitivam unde pono quod huiusmodi volitio est supremus gradus patet quia cum omnibus aliis gradibus staret inperfectio quia staret cum primo quod esset deacceptio
nec videtur absolute implicare quod creatura clare videret deum et tamen non esset acceptata ergo vel absoluta rectificat creaturam essentialiter nisi acceptatio divina sed volitio qua deus vult creaturam esse rectam est essentialis rectitudo creaturae et illo modo exprimitur nec stat cum obliquitate et quaelibet alia absolute loquendo bene staret vel non implicat et sic nulla alia stat est essentialiter recta
Nonum corollarium
Sequitur quod stat duos habere aequalem caritatem et tamen quod unus sit magis gratus carior dignior rectior et melior patet cum aequalitate duorum stat quod deus velit unam creaturam esse magis dignam Etiam staret quod unus haberet infinitam caritatem et alius nullam et nullus habens nullam est magis super acceptationem divinam
Decimum corollarium
Consequenter inferri potest quod cum aequalitate formalis latitudinis stat inaequalitas statuum beatorum posset probari aliunde nam intelligo quod datis potentiis aequalibus et naturalibus et beatitudinibus formalibus existentibus aequalibus secundum intentionem stat quod habeat inaequales status quia deus magis acceptat unam quam aliam et vult unam esse magis dignam quae volitio est maxima pars beatitudinis
Undecimum corollarium
Sequitur quod dignitas est omnino inpertinens ad primum patet quia stat quod deus velit creaturam esse dignissimam et optimam et quod velit dare praemium et istud est de potentia dei absoluta possibile Sed de potentia dei ordinata dicendum est quod sunt gradus proportionales dignitatis in ordine ad gradus praemii
Obicitur contra dictum quia si acceptatio divina redderet caritatem iustam tunc deacceptio redderet creaturam malam
Respondetur negando consequentiam causa est quia est deacceptio divina est quasi totum iustificans vel principale et deacceptio non sed actus prohabitus commissus vel obmissus contra praeceptum unde deacceptio est parva pars eorum quia integrunt difformitatem peccati
2a radix est quia in hiis quae rectificant creaturam acceptatio divina habet rationem prioris et est principalis causaliter prima et sic non est de acceptione nam actus prohibitus prius natura fit contra legem quam deacceptio tota creatura et sic non deacceptat nisi prius natura male agat quia oppositum repugnat eius bonitati
3o quia omnibus aliis concurrentibus cessantibus deus potest acceptare creaturam et non potest deacceptare nisi concurrente actu malo sed non potest fallere decipere inmediate et mentiri quia esset deordinatio
quarto dico quod deacceptatio dato quod daretur per se non tamen est tota ratio mali sed acceptatio est tota ratio boni vel iusti id est ratio sufficiens ad integrandum rationem iustitiae vel bonitatis sed forte deacceptatio reduceretur ad penalitatem et non ad culpam Concedo tamen secundo quod deacceptio nichilominus est aeque mala creaturae sicut aliqua partium integrantium culpam unde ad integritatem culpae requiritur liberum arbitrium lex obligatoria etiam requiritur actus positio in commissione saltem et nullum illorum quantum est de se est malum Sed deacceptio in se etiam de se habet rationem fugibilis ideo in se constituta est prior quam talis
Contra ponamus casum quod cessanti acceptatio a lucifero et cessat acceptatio in sancto petro et cum hoc sit deacceptatio deus deacceptet omnia opera sancti petri nec ipsum acceptet et per oppositum de lucifero videtur sequi quod status luciferi esset minus fugibilis quam status sancti petri
Respondetur primo quod casus est impossibilis scilicet quod deus deacceptet sanctum petrum cum actibus quos habet circa deum sine peccato et si ponatur concurrere peccatum status sancti petri esse deterior quia esset status culpae et licet lucifer faceret opera contra legem tamen non essent demeritoria quia de non acceptarentur et deacceptatio est de integritate demeriti
Sed ponat quod sanctus petrus non peccet et deus deacceptet petrum sine peccato et tollat deacceptationem respectu actus luciferi et reatum scilicet quod non deacceptet luciferum tunc diceretur probabiliter quod deacceptatio sancti petri esset peyor quam quodcumque opus luciferi d non deacceptatum unde non videtur implicare quod deus de potentia sua absoluta circa aliquam creaturam nullum eius actum deacceptet vel deacceptaret vel imputet et sic quodam modo licite operaretur eo quod non deacceptaretur nec imputaretur sibi actus suus ad malum Sicut non videtur repugnantia quod deus odium suum acceptaret ad aliquod praemium Concludo ex dictis quod sola acceptatio divina est sufficiens ad ratifficandum creaturam et nulla alia est sufficiens
On this page