Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 85, de Caritate
Prima Solutio ad argumentum quod potest fieri transitus de contradictio in contradictioni sine mutatione facta in re
In alia lectione Contra materiam de divina acceptatione restat solvere argumentum de transit contradictio in contradicorium sine mutatione pro cuius intellectu
Suppositiones
Prima suppositio
prima propositio sicut ex inmensitate divinae perfectionis consurgit quod uniformiter se habendo deus producat aliquid noviter ymmo effectus oppositos sic concedi potest quod incipit sortes acceptare et post ea desinit loquendo de acceptatione quae est modum inferendi sortem esse gratum deo
prima pars patet quia idem inquantum idem non est etc unde numquam ab eodem eodem modo se habendo proveniunt diversi effectus nisi ratione inmensitatis dei agentis
Secundum ratione inmensitatis dei potest concedi quod deus nunc primo acceperat sortem et ante non acceptat et desinit acceptare et pluries acceptabit eodem modo se habendo quod adaequate et secundum eandem rationem causalitatis ad producendum mundum et sortes album et vel albedinem et magnitudinem et consurgit illud ex inmensitate abissal divinae perfectionis quae non est tota radix allucs
Secunda suppositio
Tertia suppositio
3a propositio sicut acceptio posset esse meritum exigentibus stante lege adhuc ita deacceptatio potest esse demeritis aliorum exigentibus aliquali tamen dispositione passi
2a pars declinatur detur nam ex peccato alicuius potest indignificari nedum ipse sed amplio alius ab eo patet primo in penaibus nam filius bene portat penam patris Ideo ymaginabile est quod per peccatum primi parentis totum genus humanum fuit indignificatum et iustitia original privatum etiam in effectum per cupiditatem et laesum multipliciter quantum ad vires superiores etiam inferiores et hoc potest esse dispositio sufficiens ad acceptationem totius posterioritatis adae
Ex ista ymaginatione posterioritatis sequitur probabilitas vel pro?lis modus ponentium peccatum originale pur?ris consistere in deacceptatione divina quo licet non posset esse primo respectu alicuius nisi dispositio prima praecedit praecessit cum sufficiens dispositio scilicet primi parentis peccato iustitiae originalis privatio cupiditatis positio naturalium virium illaeso et in hoc consisteret formalis ratio peccati originalis scilicet in deacceptatione
Responsio ad formam rationis
restat tamen respondere ad formam rationis qua arguebatur quod impossibile est creaturam gratificari per solam divinam acceptationem quia esset transitus
Ista propositio scilicet quod non potest esse transitus varie glossatur a doctoribus ponendo instantias et cum eam ostendendo quod prima facie non est neccessario concedenda
primo sicut alias dictum fuit de hac propositione deus incipit producere mundum ponamus quod successive incipiat producere mundum tunc in illo instanti ista est vera deus incipit producere mundum et tamen numquam fuit ante varie ymmo semper ante falsa et sic deus nunc iudicat quod ipse incipit producere mundum et tamen numquam ante iudicabat et sicut est transitus etc et o nulla tamen mutatio quia non mutatio mundi quia supponitur quod de successive deus incipiat producere mundum etc in verbis exponditur per remotionem de praesenti et sic hoc est vera deus incipit producere mundum et eius contradictoria ante ab aeterno ante erat vera in mente divinam
Suppositiones
Prima suppositio
Secunda suppositio
2a suppositio ista consequentia bona a non fuit ante hoc ergo necesse est a non fuisse ante hoc Ista sequitur ex prima quia visa prima radice patet quod consequentia est optima nam si sub eo quod positus est effectus in eo trahit necessitatem ad fuisse Ita consimiliter eo ipso quod non est positus pro aliqua mensura se trahit necessitatem ad non fuisse pro illa
Responsio ad formam rationis
Prima
Infero aliqua primo signando aliquod instans quod praecessit per horam instans creationis mundi in illo haec propositio fuit falsa deus potest producere mundum ante b instans quia ponitur quod illud instans vocetur b et ab aeterno fuit vera ante ergo sequitur quod in illo instanti ipso incipit esse falsa in mundo non producto et p nulla penitus facta mutatione fuit transitus de contradictorio in contradictorium etiam cuiuscumque mutationis inceptione Sequitur quod in quolibet instanti propositio significans deum posse facere mundum omnem ipsum desinit esse vera in illo instanti vel incipit esse falsa
Sexta
Sequitur quod propter novam acceptationem creaturae vel verificationem illius quod creatura et noviter accepta non oportet fingere novas respectus distinctas a rebus absolutis patet quia istud resolvitur in aliam causam scilicet quod in rebus mirabiliter factis tota potentia facientis et ratio facti resolvitur in divinam inmensitatem cuiusmodi est taliter adextra agere
Septima
Sequitur quod infirmitas rationis quam dicunt esse achilles scilicet ponentium distinctas respectus et est schoti et suorum sequantium ponentium res respectivas distinctas realiter a rebus absolutis praemittunt tamquam principium quod quando propositio affirmativa de praesenti verificatur pro rebus tunc datis rebus quae non sufficiunt ad eius verificationem esse praeter illas ponere aliquid aliud distinctum Ista propositio videtur habere magnam apparentiam et evidentiam ad propositum sicut ergo deus et sortes et sit haec affirmativa deus acceptat sortem ad verificationem illius non sufficiunt deus et sortes ergo oportet ponere habitudinem relativam vel caritatem obiectam creatum vel aliquam aliam rem respectivam ratione cuius taliter se habet deus ad creaturam scilicet quod acceptet eam ex quo non sufficiunt ad hoc deus et creatura Et eadem difficultas erit de unione caritatis ad animam quia vel sufficiunt caritas et omnia et si sit tunc caritas esset romae et sortis hic sortes esset carus deo quod non est dicendum ergo oportet ponere aliam habitudinem
unde ad conservandum radius a sole vel ad hoc quod radius conservetur a sole solet radius non sufficiunt igitur praeter illa requiritur res respectiva quae est habitudo solis ad radium Et sic respectu cuiuscumque causae dicunt requ?m aliud distinctum ab extremis scilicet habituine relativa distincta ab huiusmodi extremis quia extrema non sufficiunt ad verificationem propositionis
Tertia solutio
Alia radix quia praedicamenta nedum sunt vocalia sed etiam habent a parte rei correspondentia sed ista ratio modicum ligat quia praedicamenta sunt terminorum et conceptuum Advertendum quod varie sed sunt duo modi magis principales
aliqui ponunt quod res relativa realiter componit cum suo fundamento sit quod albedo et similitudo constituunt aliquod unum quod est terminus relationis ad aliud sibi simile ita quod constituunt compositionem extremorum fundamenti cum relatione
Alii dicunt quod res respectiva non componit cum aliquo extremorum sed est habitudo media non componens et iste modus videtur magis probabilis etiam durandus ponit istum modum prima via non staret quia proprie loquendo ad relationem non est mutatio vel motus utque per aristotelem nec compositio
ponamus quod ratione generetur albedo et sit sortes praecise albus alius ab albo quod generatur album romae tunc si sic scilicet si prima via staret sequeretur quod in albedine sortis parisius existentis acquirerentur res respectiva realis componens consequens falsum quia agens non potest agere ad omnem distantiam ergo licet producat albedinem romae tamen non producit hic parysius aliquid nichilominus potest poni habitudo media illorum quae sic ad invicem referuntur unde ad verificandum istam propositionem forma inhaeret materiae non sufficiunt materia et forma igitur requiritur habitudo media inhaerentia quae est res respectiva pro sustinendo illam viam scilicet 2am
advertendum quod distinguendi sunt quia ad?us entis ita quod ens primo et principaliter significat substantiam 2o per modum annologiae significant accidentia realia scilicet qualitates et quantitates 3o ad hoc per modum inferiorum gradus annologie ly ens nedum significat substantias et talia accidentia realia sed etiam significatur materias rerum et istae aliquo modo possunt dici res licet inproprie sint accidentia inproprie dicuntur entia Et ad istum terium modum durandus reducit res respectivas ita quod modi rerum sunt res distincti a rebus primo et secundo modo dictis tamen ex habitudine causae ad effectus nullo modo esset ponere aliquid fundamentum quando est aliqua propositio affirmativa quarum principium quod repraesentat principium est satis est expondendo per ly sufficere sed non qualitatum se habens sed sit intelligatur quod sit medium concludendi illam proportionem esse veram dico quod non sufficiunt Et intelligitur sic quod nulla alia res requiritur dico quod sufficiunt et quando infertur ergo oportet ponere 3am rem nego consequentiam scilicet ex hoc quod deus est et sortes est non concluditur veritas istius deus acceptet sortem ergo etc nego consequentiam quod ergo aliqua alia res requiritur et sic non oportet ponere res respectivas
On this page