Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 86, de Caritate
Circa acceptionem et deacceptionem
In alia lectione In praecedenti lectione fuit tactum quod sicut divina acceptatio se sola est causa gratificationis creaturae Ita stante peccato primi hominis et poenis inde sequentibus scilicet privatione iustitiae originalis pro tota posterioritate et cupiditate sequente quae est quaedam humilis turpitudo habens se per modum habitus viciose stante laesione virium inferiorum et superiorum deicebatur quod de acceptatio est formalius in peccato originali sed hic non capio ly deacceptatio active quia sic non est nisi deus sed capio ly deacceptatio passive et illa potest dupliciter ymaginari vel intelligi uno modo potest ymaginari deacceptio per primvationem acceptationis requisitae ad hoc quod creatura non sit indigna
ubi ymaginandum esset quod varii sunt gradus acceptationis de supremo genere esset gradus reddens creaturam formaliter dignam vita aeterna et gratam deo Alius gradus ymaginabilis esset respectu moralis bonitatis non dico intrinsece Contra istum tertium advertendum quod bonitas ordinis rerum magis consurgit ex divinam acceptatione 3o modo sumpta quam extrinseca specifica rerum quam bonitate denominavit scriptura cum dicitur vidit deus omnia quae fecerat et erant valde bona
Ex quo consequenter ymaginari posset quod nullam facta mutatione intrinseca in rebus per solam subtractionem acceptationis 3o modo male esset universo creato
iuxta hanc ymaginationem consequenter ymaginari posset quod subtractio totius latitudinis acceptibilitatis divinae haberet rationem trupitudinis sufficienter et culpae et sic ymaginari posset quod deacceptatio esset formali in peccato originali Alio modo magis positive et potest capi ut sit quaedam indignitas in creatura consurgens ex hoc quod deus realiter cum repugnat indignam quod non potest facere nisi praecederet aliqua dispositio ad hoc sufficiens scilicet peccatum primi parentis pro quo perdidit iustitiam originalem infecta est caro
Ideo formale in peccato originale esset indignitas consurgens ex divina inductione vel deacceptatione videtur hoc conservare dictis apostoli dicentis: "omnes nascimur filii irae" et indigni Et huiusmodi deacceptatio est quaedam na dei qua repulit nos indgnos nec vult conferre gratiam nisi per remedia proxima imposita et per renovationem legis
Utrum creatura realiter mutatur quando gratificatur?
Iuxta quod dubitatur utrum creatura quando gratifficatur realiter mutatur scilicet utrum aliud de novo sibi additur
potest responderi quod sic scilicet quod est realiter quaedam nec est ex de necessitate quem quaelibet species mutationis habeat aliquod distinctum pro termino acquisito vel aliquod deperdit quod animae sunt species mutationis divinae potentiae possibilis quam sint secundum communem cursum naturae
2o adhuc communiter philosophando a pluribus communiter quod stat esse mutationem localem absque acquisitione alicuius rei vel de perditione scilicet ponendo quod motus localis sit ipsum mobile ut ockam tent et plures alii nichilominus concedunt articulum parisiensis scilicet quod deus potest totum mundum movere moto recto quo dato nichil requiret nec spatium nec aliud Et sic non videtur repugnantia quod aliqua res realiter mutetur et tamen nec ad acquirit nec deperdit
3o dictum est quod achilles id est ratio fortissima ponentium respectus est quando est propositio aliqua affirmativa quae verificatur pro rebus scilicet qualificatum positio rerum illarum non sufficit ad verificationem propositionis oportet ponere respectus alios unde secundum opinantes vero respectus per istud principium sciretur ubi debet ponit respectus relationis
verbi gratia ad verificandum hanc quod sol sit et radius sit quia staret quod sol esset radius etc non a sole sed adea ergo oportet ponere respectum meritum quia non sufficit verificatio sine illa doctores de isto faciunt longos tractatus et totum resolvitur ad istud durandus ponit quod huiusmodi respectus
non sunt verae substantiae nec accidentia absoluta sed potius modi rerum distincti et tamen nec a rebus inhaeret realiter et ymaginando secundum gradus entium vel rerum ut dictum est alias Et breviter quasi omnium doctorum antiquorum oppositio est quod sunt ponendae tres res applicando ad materiam
si vellemus vovere aliquem respectum in creatura quando gratificaretur facilius salvaretur ita quod acquireretur aliquis modus se habendi qui dicitur respectus ratione cuius creatura dicitur grata deo qui non vult ponere tales respectus faciliter potest dicere quod ad verificandum istam propositionem sortes est deo gratus non sufficiunt deus et sortes quocumque sed taliter se habentes et ockam videtur tenere istum modum
Ad rationem: quod caritas non sit activa quia sequitur quod caritas posset se sola exire in actus omnium virtutum
Restat ideo sequenter respondere ad rationes alias factas quibus probatur quod caritas creatura non sit activa respectu actuum virtuosorum quia sicut spiritus sanctus esset prima causa sequitur quod posset se sola exire in omnes actus virtutum et sic non requiritur prudentia
Respondendum est tenendo positionem praemiam consona veritati theologicae ut videtur quod habet se tamquam prima causa in regno animae et potest se sola exire in actus aliarum virtutum quia si non in quaestione videretur de producentia qui est habitus intellectus et caritas voluntatis Sanctus thomas in 2a 2ae summae theologicae etc Respondet quod caritas est unctio docens de omnibus ut habetur in cai unica philosophis et sic respectum omnium necessariorum ad salutem caritas est sufficiens ad exeundem in actum intellectus practici et ad volendum conformiter
Ad aliam rationem: si caritas esset activa, ponatur quod intendatur gradus dilectionis in forte continue ad gradum prohibitum
Ad secundam rationem quia sit activa ponamus quod intendatur caritas in sorte continue usque ad gradum prohibitum tunc quaeritur quando et gradus illicitus utrum caritas concurrit sic tunc concurrit ad peccatum si non tunc voluntas sufficit se sola et per consequens primus suffecisset et sic caritas frustra poneretur
Respondetur quod in isto casu ad gradu illiatum caritas non concurrit nec potest unde sicut fides non potest inclinare ad falsum ut dictum est inprobari ita nec caritas ad malum ymmo magis repugnat quia perfectiori modo dirigeret potentiam in obiectum quam quaecumque alia virtus vel habitus
Obiectio
Respondendum est quod non sufficit in eadem specie actus nec potest lege stante communi sed voluntas in instanti in quo apta nata est ad huiusmodi gradus productionem exibit in actum alterius speciei Nam teneo quod tota latitudo meritorium actuum est alterius speciei negandum in genere morum sed intrinsece et essentialiter
Utrum caritas possit concurrere cum voluntate usque ad huiusmodi actum prohibitum exlcusive
Dubitatur utrum caritas possit concurrere cum voluntate ad huiusmodi gradum exclusive scilicet ad quemlibt gradum circa gradum illicitum
Arguitur quod non ex ista radice quia si sortitur esset prohibitum quod non producat gradum ut 10 et producat quemlibet tunc culpandus est quia sequitur produxit quemlibet circa gradum ut 10 igitur si maneat habebit gradum ut 10 si agit per horam et in fine horae habetur gradum et 10 si remaneret istam materiam tangit Auostan de omissione
Breviter dicendum quod non stat caritatem usque ad illum gradum exclusive continue agere sed ex promissione speciali in aliquo instanti citra tempus in quo anima non sufficeret considerare in quo gradu distaret actus a gradu prohibito caritas movet intellectum ad considerandum propinquitatem gradus prohibiti et ista solutio solet dari in materia de omissione quia dicitur quod appropinquante tempore tenetur considerare etc
Ad tertiam: si caritas est activa, sequeretur quod caritas posset agere non agente voluntate
Ad aliam rationem quando dicitur si voluntas in regno animae esset sic prima causa potest agere non coagente voluntatis etc
Breviter naturae consequentia quia de necessitate voluntas concurrit saltem receptive et est mutative quod ad actos suos
Ad quartam: si caritas est activa, sequeretur quod ipsa efficeretur infinita
Ad aliam si caritas esset sic activa sequeretur quod fieret in actu infinita quia ratione mereri debet argui quia meritum negandum est meritum gloriae in patria sed etiam gratiae in via et loquor in ardo semper in eodem instanti ergo actus producit habitum infinitum et econtra habitus actum infinitum et sic posset argui de quolibet actu virtuoso et sic quilibet talis habitus infinite intendi
Respondendum est quod in isto casu in materia caritatis quod licet caritas concurrens in actum meritorium mereatur augeri tamen non pro illo instanti sed pro futuro tempore
2o dato quod caritas in eadem instanti argueretur illud tamen quod quo additur ratione meriti non confert ad actum pro eodem instanti sed habet rationem posterioritatis ut sit caritas ut duo et addatur unus gradus caritatis ratione actus dicitur quod non confert ad merendum gratiam in hoc instanti sed est posterior et disponit ad alios actus Cuius sit posterior patet quia consequetur
Ad rationem de perplexitate
Ad aliam rationem de iudaeis scilicet de proplexitate simplicium existentium in caritate quia habuerunt in deutro quod qui a lege reciperet vel quia quaecumque praedicantem contra legem reciperet vel qui quem reciperet etc
de praelatis ymaginatur wilhelmus auticidorensis quod deus est supremus praelatorum cnt? quod semper praesto est in non ponentibus obicem et radiiabit illustrationem respectum necessariorum ad subiectum et sic consequenter non debet credere praelato sed inclinabunt eum ad yream partem acceptandum et sic diceret talis audiam quid loquatur in me dominus et sic in illo casu non conceditur quod talis crederet praelato
Tunc ad rationem materia est soluta per dictum christi quod non venit solvere legem sed admimplere unde vetus lex quidquid novae legis est continebat in figura nec christus nec quantum ad moralia contradicit sed figurae cessaverunt adveniente veritate scilicet cerimonalia quae erant sacramentorum figurativa unde tenebantur credere in christum quantum est demianculis dicitur quod ipsi debebant moveri et ad magos et ydolatras
lactanntius respondet quod daemones ex ambitione bonorum et cultus deo debiti ad decipiendum faciunt naturales coniunctiones quae videntur mirabilia et addunt mala et per ad orationem vel tergationem tollunt oppositum per eos met Etiam ratione peccatorum potest contingere quod deus permittat
Quomodo discernere inter miracula christi et miracula daemonum
2o debet attendi suus quantum ad primum visa sanctitate christi et apostolorum eorum qui non erat suspecti de ambitione avaritia vel appetitu aliquo rei temporalis Etiam ratione finis legis directive poterat concludi quod erant vera dei miracula Si autem sunt magi videbimus eos nephandissimos et amores quaerentes praecise temporalia ergo attendi debet quantum a talia moris sanctitatis vel militia Etiam finis quia finis miraculorum erat verus cultus dei magorum autem erat malus finis
Ad rationem sequentem caritas denominat magis vel minus suum subiectum, igitur oportet quod hoc sit secundum intensionem et remissionem
primo modo quantum ad vitalem ymaginationem qui non est intrinsece cognitio et albedinem est intrinsecum denominari album
2o dicitur quod caritas dicitur aliunde extrinsece caritas scilicet per divinam acceptatione qui requiritur quia staret quod informaret et tamen non denominaret subiectum carum et secundo quod magis et magis acceptatur creatura secundum hoc dicitur magis et magis cara secundum eandem caritatem in numero
Ad rationem qua arguebatur contra unum dictum quod caritas in regno animae habet principatum
Ad aliam rationem saltem apparentem quod caritas in regno animae habet simpliciter principatum quia sit aliquis habitus in operibus virtuosis et caritatis tandem peccet etc materiam habitus acquisiti et illi possunt exire in actum Et confirmatur de fide nam existens in peccato posset in actum fidei scilicet informis
Respondendum est tenendo positionem secundum quod probatum est quod nullus est actus virtuosus nisi ex concursu caritatis
ymaginamur est circa istam materiam quod causalitas huiusmodi habituum qui stant cum culpa quantum est de se non sufficiunt ad actus meritorios scilicet ad actum fruitivum et in existentibus in peccato huiusmodi habitus exit in aliquod actum qui apparet esse actus fructivus et non est talis sed habet finem temporalem explicite vel inplicite vel aequivalenter
et contingit ex hoc quod creatura non potest discernere utrum actus eius sit ordinatus indebitum finem et sic stat quod creatura nesciat an ordo vel amore digna sit et ista videtur esse intentio antiquorum doctorum unde augustinus de dogmatibus ecclesiasitici etc et moribus ecclesiae ubi describendo virtutem semper dicit concurrere caritatem
On this page
Circa acceptionem et deacceptionem
Utrum creatura realiter mutatur quando gratificatur?
Utrum caritas possit concurrere cum voluntate usque ad huiusmodi actum prohibitum exlcusive
Ad tertiam: si caritas est activa, sequeretur quod caritas posset agere non agente voluntate
Ad quartam: si caritas est activa, sequeretur quod ipsa efficeretur infinita
Quomodo discernere inter miracula christi et miracula daemonum
Ad aliam rationem de ignorantia invincibile
Ad rationem cum arguebatur contra illud quod dictum est quod essentia caritatis non repugnat culpae
Ad rationem qua arguebatur contra unum dictum quod caritas in regno animae habet principatum