Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 87, de Caritate
De habitudine Spiritus Sancti ad mentem quam gratificat
In alia lectione Antequam veniam ad particularum modum influendi caritatem respectu aliorum virtutum videndum est de habitudine spiritus sancti ad mentem
Prima propositio: quod habitudo Spiritus Sancti non est per intrinsecam informationem ipsius Spiritus Sancti ad mentem
Secunda propositio: quod habitus Spiritus Sancit non est vitalis immutatio actualis
2a propositio habitudo spiritus sancti ad mentem spiritus sancti quam gratificat non est vitalis inmutatio actualis patet sicut alias dictum est quia divina essentia non potest esse actus cognoscendi ipsi creaturae et eadem ratione nec actus volendi tamen quia in se est inmensus actus igitur non potest esse remisse actus alicui creaturae Cum quia omnis volitio etiam cognitio est quaedam operatio potentiae quod repugnat divinae essentiae
Tertia propositio: Spiritus Sanctus nullum habet operationem respectu creaturae quam gratificat
3a propositio spiritus sanctus nullum habet effectum respectu creaturae quod gratifficat quin sit communis cuilibet trium personarum seu toti trinitati nam omnis effectus adextra qui non reducitur ad subsistentiam personalem praecise est communis cuilibet personarum Et tamen gratificatio creaturae non sit eius ypostatica suscensio sequitur quod est communis Etiam incarnatio est communis quantum ad efficere sed sola persona filii est incarnata
Quarta propositio: spiritus sanctus non causatur personaliter
4a propositio hoc complexum spiritus sanctus non capitur personaliter et ut est proprium 3ae personae in divinis sed magis tamquam appropriatum propter effectum benivolentiae et benignitatis quae licet sit communis cuilibet personarum tamen quia procedit per modum amoris ideo sibi appropriatur secundum hanc acceptationem
Quinta propositio: quod probabilius influxus spiritus sancti reducitur ad causalitatem effectivam
Quinta propositio licet concedi posset spiritum sanctum esse creaturae habituale dei dilectionem probabilius tamen reducitur ad causalitatem effectivam
Prima pars quintae propositionis
Circa primam partem advertendum quod licet anima humana sit essentialiter indivisibilis et impartibilius simpliciter nichilominus quia habet diversas operationes ipsa vocatur diversae potentiae scilicet ut negetiva ut intellectiva etc Et hoc tripliciter Nam consideratur ut actuata vel ut actuabilis se intelligibilis mediante qua ipsa est productiva communicationis et sic vocatur notitia actualis et sic vocatur memoria et inquantum est productiva cognitionis vocatur intelligentia et inquantum amoris vocatur volitiva
sicut potentia intellectiva dividitur in memoriam et intelligentiam unde memoria est cognitiva habitualiter non prout distinguitur qui actualiter particulare nam informata specie intelligibili unde illa habitualis notitia praecise est cognitiva et percipit per illam scilicet speciem et est alterius modi quam sit cognitio producta mediante specie intelligibili unde illa habitualis notitia non dicitur quando realiter sit notitia
Consequenter volitiva et dupliciter perceptiva id est uno modo habitualiter proportionabiliter sicut memorativum
et sic considerando volitiva secundum duas potentias suas quarum una est habitualis potest dici quod spiritus sanctus immutat potentiam volitiva habitualiter et ita caritas creata et est realiter perceptio Etiam dato qoud non exeat in actum alium ita etiam species intelligibilis activam memoriam dato quod non exiret in alium actum
Opinio Iohannes de Rippa
Circa istam materiam de declaratione maiori advertendum quod magister iohannes de rippa ponit propositiones quas declarabo Sed antequam veniam ad ipsum advertendum quod multorum doctorum est opinio quod in patria divina essentia inmutat inmediate potentiam memorativam ad productionem actus cognoscendi absque se et tamen non inmutat secundum actum cognoscendi Et sic ponunt quod ibi non est species distincta ab obiecto tamen ponunt coniunctionem mediam inter creaturam et divinam essentiam Et si dico quod probabile est quod spiritus sanctus immutat ut species et tamen non possit esse actualis volitio
Sanctus Thomas de aliquo ponit quod est meto[?] species non tamen cognitio in prima parte summae suae
Prima propositio
Quibus praemissis est haec prima conclusio magistri iohannis de rippa in forma in portione appetitiva intellectiva duae tales potentiae neccessario sunt ponendae patet quia omnis ratio probans duas potentias in tempore rationali unam memoriam actuale et aliam habituale omnis talis in proposito probat duas potentias in appetitiva intellectiva scilicet actualem et habitualem
Quarta propositio
Alia conclusio per huiusmodi habitualem immutationem potentia in suo genere est beatifice actuata patet nam ista actuatio spiritus sancti respectu habitualis appetitive est ultima actuatio ad quam ipsa ordinatur quia nec in patria erit alia eius habituatio licet forte intentius ergo
quantum ad hoc est beatus spostolus "quod ex parte est evacuabitur" sicut fides et spes sed caritas remanebit unde beatitudo connotat singularis aliarum potentiarum superiorum ultimatam actuationem ergo
quantum ad hoc est in optima suae dispositione augustinus in libro 19o de civitate dei capitulo 21o ponit comparationem animae ad carnem et spiritus sanctus ad hominis vitam "sicut anima est vita hominis in beata vita" scilicet virtuosa ergo illa habitualis pro spiritus sancti carne id est hominis ita deus est vita hominis in beata vita scilicet virtuosa ergo illa habitualis pro spiritu sancto et caritate actuatio est quaedam beatitudo
Obiectio: quod ista positio ponit quattuor potentias
dubitatur nam sic ponendo tu ponis quatuor potentias animae et sic est ymaginatio qua trinitatis et non trinitatis quod est contra doctores ymmo contra scriptura diens quod anima humana est ad ymaginationem dei et trinitas facta
Rspondetur negando consequentia Advertendum quod si vellemus secundum operationes animae distinguere eius potentias ipsa esset multarum potentiarum quia multi sunt gradus operationum suarum sub operatione rationali primo est quod assensura simplicium et secundum hod aliter se habet quam ut est compositiva Alius gradus ut est assensura et est alius gradus quam apprehendere alius quia esset discursus seu discursiva et sic in effectivam sunt variae operationes
Primum Dubium: utrum habitualis immutatio sit semper actu
Secundum dubium: utrum stat immutatio [?]
Queritur ulterius utrum staret esse immutationem huiusmodi habitualem absque hoc quod esset actualis ut de voluntate absque hoc quod sit in actu volendi dicitur quod sic sint dememoria intellectiva non repugnat quod sit actuata speciei intelligibilia absque hoc quod exiret in actum ut in bonis motibus experimur quandoque vehementem motum antequam elegamus actum et possumus huiusmodi habituale immutationem percipere antequam exeamus in actum
Secunda pars quintae propositionis
Nunc venio ad 2am partem quam teneo scilicet quod habitudo spiritus sancti ad mentem quam gratificat et vivificat reducitur ad causalitatem effectivam quia forma habet unam habitudinem sic quod est tamquam motrix respectu mobilis sibi aplicati et ideo quantum ad hoc concurrit effective etiam informat mobile cum unitur Quantum ad tertium seu 2am habitudinem spiritus sancti non potest Sed quantum ad primum potest concedi de spiritu sancto praecise resolvendo in causalitatem effectivam
Sequitur quod ad vivificandum caritatem non requiritur mentis vivificatio nec econtra sicut ad vivificandum mentem non requiritur caritas vivificationois sic ad vivificandum caritatem non requiritur mentis vivifictio per spiritum sanctum unde sicut alias dictum est caritas nisi per spiritum sanctum specialiter vivificetur et assummatur a spiritu sancto non potest exire in actus suos Nunc dico quod staret spiritum sanctum habere istam habitudinem respectu caritatis et non respectu mentis et econtra quia illae habitudines sunt ad invicem inpertinentes quia una habitudo scilicet spiritus sanctus ad caritatem non dependet ab habitudine spiritus sancti ad mentem
Sequitur quod staret voluntatem non vivificata specialiter per spiritum sanctum spiritus sanctus conceditur ad actum nobilium productivum quia habitudo spiritus sancti ad caritatem non dependet ex habitudine sublata ?eniam ad hoc habitudo suffiens respectu actus mobilis
dubitatur dato quod voluntas non actuetur sed caritas utrum voluntas merebitur Breviter hic non esset difficultas considerata acceptatione divina ergo illa circumscribio sed loquor de dignitate actus in se et acceptabilitatem nolo pro praesenti discurrere quia non est materia prius de potentia ordinata quia de illa non stat quod sit caritas in mente quando spiritus sanctus mentem vivificat Sed loquendo absolute dicetur quod non esset forte vitae aeternae meritorius
huiusmodi actus et potest effectus nobilius produci ratione supplementi spiritus sancti cum caritate non requiritur quod producet a potentia vivificata vivificationem spiritus sancti ex sua speciali assistentia scilicet ad hoc quod huiusmodi actus et potest effectus nobilius produci ratione supplementi spiritus sancti cum caritate non requiritur quod producet a potentia vivificata vivificatione spiritus sancti ex sua speciali assistentia scilicet ad hoc quod huiusmodi actus sit meritorius
Obiectio ad tertiam propositionem et responsio
arguitur primo quia spiritus sanctus mittitur non mittitur ergo missio in caritatem est effectus proprius spiritus sancti ad creaturam vivificandum
Item spiritus sanctus producit sortes a patre et tamen pater non producit vel saltem trinitas non producit a patre igitur alicui personarum attribuenda est aliqua operatio adextra quae non toti trinitati attribuitur
Notandum quod spiritus sanctus mitti ad creaturam intelligitur primo in aliqua specie visibili illo modo filius missus est in carnem et spiritus sanctus in specie columbae et de ista missione non est ad propositum dicitur tamen quod omnem effectum adextra operatur tota trinitas cum hoc stat quod solus filius dicatur homo et incarnatus
et si capitur mitti vel missio pro incarnari est proprium filio et si pro taliter apparere est proprium spiritui sancto sed non est missio quae est creaturae gratificatio scilicet missio invisibilis
primo isto modo intelligitur missio in mente invisibilis id est duorum spiritualium et carissimatum collans vel donatio Certum est quod effectivus totius trinitatis efficienter mittitur ad creaturae gratificationem licet huiusmodi dona sunt appropriata spiritui sancto quia procedit per modum doni
2o modo mitti id est specialiter assistere et creaturae noti esse illapsum sive detur dona creata sive non Isto modo ponitur quibusdam quod spiritus sanctus posset mitti se solo in esse suo personali Et videtur esse opinio magistri ita illabitur creaturae et est quaedam unio
2o modo quia spiritus sanctus non est amor essentialis quoniam pater sit ille filius sicut filius non habet sapientia essentialiter quam non habet pater ymmo pater filius et spiritus sanctus sunt eadem potentia sapientia et amor unde tota potentia patris est filius et etiam spiritus sanctus et ita de amore ut amor non sit terminus notionalis et sic dicitur quod tota trinitas mitti posset quia potest specialiter illabi creaturae et reducitur ad genus causae efficientis et quod quantum ad operationes id est habet se sicut forma se habet quantum ad operari et ideo iungitur ut motor et non in informis
3o modo mitti id est specialiter assistere et illabi et dona causae conferre connotando mittentis distinctionem originationem ab alio et sub auctoritate et isto modo capiunt doctores qui dicunt quod pater non potest mitti nec tota trinitas et sic stat solum in terminis unde pater non emanat ab aliquo nec originaliter et sic pater non posset mitti nullus dubitat Et sic divina essentia non mittitur in iustificatione creaturae quia non distinguitur nec originatur
Et hoc patet licet trinitas operetur missionem passive 3o modo nihilominus non mittitur patet quia non est ab alio primum patet quia missio passsiva est operatio adextra tota trinitatis operabatur incarnationem non tamen est incarnata
patet ulterius quod omnes auctoritates sonantes quod spiritus sanctus vel filius mittatur a tota caritate
On this page
De habitudine Spiritus Sancti ad mentem quam gratificat
Secunda propositio: quod habitus Spiritus Sancit non est vitalis immutatio actualis
Tertia propositio: Spiritus Sanctus nullum habet operationem respectu creaturae quam gratificat
Quarta propositio: spiritus sanctus non causatur personaliter
Quinta propositio: quod probabilius influxus spiritus sancti reducitur ad causalitatem effectivam
Prima pars quintae propositionis
Obiectio: quod ista positio ponit quattuor potentias
Primum Dubium: utrum habitualis immutatio sit semper actu
Secundum dubium: utrum stat immutatio [?]