Text List

Lectio 88, de Caritate

Lectio 88, de Caritate

Propositiones de habitudine Spiritus Sancti et caritatis ad mentem

In alia lectione Ad videndum distinctius habitudinem spiritus sancti et caritatis ad mentem ponuntur propositiones

Prima propositio: quod per divinam acceptationem creatura est magis intrinsece digna quam per Spiritus Sancti assistentiam

prima propositio licet de commune lege concurrunt assistentiae spiritus sancti specialis caritas creata et divina acceptatio nichilominus per divinam acceptationem creatura est magis intrinsece digna et grata quam pro spiritus sancti assistnetiam ut sic concurrentem vel caritatem informantem

prima pars nota est quia deus in lege ad gratifficationem creaturae concurrunt illa cum voluntate ad dignificandum et gratifficandum

2a pars patet nam sola acceptio est causa sufficiens gratificandi creaturam ita quod illa posita creatura est grata nec stat eam poni respectu alicuius creaturae quoniam illa sit grata

Ita quod haec consequentia est bona creatura est sic acceptata igitur est digna et econtra

Sed absolute consequentia non valet spiritus sanctus sit specialiter assistit creaturae igitur est deo grata nec sequitur de caritate Causa est nam influxus spiritus sancti quantum ad hoc reducitur ad causam effectivam motivam

et sic staret quod spiritus sanctus sic moveret et tamen non fieret acceptatio et ita de caritate creata et ideo nulla est repugnantia quod illa qualitas realiter moveat et tamen deus non acceptet

Confirmatur nam dignificatio quam dat spiritus sanctus vel caritas ex illa habitudine quam habent ad invicem non est nisi instrumentalis ad divinam acceptationem et per consequens divina acceptatio et est principalior et essentialiter respectu huius dignitatis Ad caritatem esse dignam vita aeterna requiritur liberalitas qua scilicet deus per suam bonitatem ultra creaturam habere vitam aeternam et causa esse dignam igitur unde licet spiritus sanctus sit infinitus in se tamen finite solum movet creaturam et per consequens assistentia spiritus sanctus et concursus caritatis sine acceptatione divina non attingit gratificationem creaturae et haec conditio inmense divinae liberalitatis non communicatur creaturae

Secunda propositio

Sequitur istam consequentia non valere tota perfectio caritatis creatae et essentia creaturae rationalis concurrunt ydemptitate unitive et essentialiter ergo huiusmodi resultans est simpliciter essentialiter gratum vel iustum patet quia tota perfectio caritatis creaturae est citra nulum gradum dignitatis quae procedit a libertate inmensa et sic licet creatura esset intrinsece caritas et essentialiter digna patet quia tota bonitas caritatis non sufficit ad dignificandum creaturam

Sequitur falsitas opinionis aliquorum dicentium quod aliquam posse esse creaturam rationalem inpeccabilem per hoc quod caritas posset realiter ydemptitate concurrere cum creatura rationabili unde ymaginatur sic quod esse caritatem est denominatio perfectionis simpliciter et etiam esse naturam intellectualem et quaelibet est adextra communicabilis et una non repugnat alteri igitur possunt alicui communicare et concurrere ydemptitate essentialiter et sic habetur propositum quod illa creatura esset inpeccabilis per naturam

pono conclusionem quod nichilominus quod possent sic concurrere non esset tamen inpeccabili unde ipsa solum esset apta nata esse iustitia et quod esset apta partialiter dignificare sed non totaliter

Tertia propositio: si habitudo dignitatis passivae[?] et acceptati posset intrinsece communicari creaturae, tunc talis creatura esset impeccabilis

Sequitur quod si habitudo dignitatis passivae acceptationis posset intrinsece competere naturae etc esset omnino inpeccabilis sic quod illa habitudo essentialiter concurreret patet quia habetur intrinsece unde esset digna nam acceptatio passiva est medium sufficiens ad concludendum creaturam esse dignam igitur si essentialiter alicui competeret illa esset essentialiter digna vita aeterna nec posset deus eam dignificare Sed utrum sit excommunicabilis illa denominatio adextra dicitur quod non quia dependet libere a dispositione divinae voluntatis quae est contingens respectu huius

Quarta Propositio: quod in divinam bonitatem reducitur tota radix bonitatis et meritorum creatura.

patet ex isto quod in divinam bonitatem et clementiam reducitur tota radix meritorum creaturae nam ex libero arbitrio non sufficit quis habere dignitatem vitae aeternae nec ex caritate nec ex speciali motione spiritus sancti igitur

patet conformiter ad scripturam quod "non ex operibus insuntnon etiam caritatis creaturae disposuit nobis salutem vel salvos nos fecit sed propter suam clementiam bonitatem et misericordiam" ad 2o cum dicitur quod "non est volentis neque currentis sed dei miserentis" vitam aeternam sed reducitur ad divinam clementiam etc

Quinta Propositio: quod nec concursus activus increatae caritatis nec creatae dignificat sufficienter creaturam

Sequitur evidenter quod nec concursus activi increati doni vel etiam creati dignificat creaturam intrinsice vel sufficienter quia non sunt condigne passiones huius temporis ad vitam aeternam hoc est contra magistrum Iohannem de Rippa dicentem quod ex concursu caritatis et assistentia spiritus sancti actus reddit dignus vita aeterna secundum medium iustitiae commutative quasi ad qualitatem in bonitate

Sexta Propositio: quod actus productus a caritate cum Spiritu Sancto specialiter assistente circumscripta divina acceptatione esse

Sequitur quod actus productus a caritate et spiritus sancti assistentia circumscripta divinam acceptationem essent dignissimus actus summae virtutis quantum ad genus licet tamen non esset meritorius et intelligitur circa gratuitam dignitatem patet quia caritas inter omnes virtutes est nobilissima et perfectissima et secundum philosophum virtus perficit habentem et opus eius bonum reddit ideo quanto virtus est melior tanto actum nobiliorem producit Et sic spiritus sanctus concurrit quantum ad agere licet non informet

Septima Propositio: quod Spiritus Sanctus caritas possunt stare cum culpabili actu

Sequitur quod licet caritas et spiritus sanctus 2m communem concurrendi modum non possunt ad culpam concurrere possunt absolute cum culpabili actione stare

prima pars alias deducta sint quia spiritus sanctus concurrit cum caritate speciali modo credendi et intendo specialiter creaturam modo sic non potest ad culpam concurrere nec ad actum erroris nec creaturam determinaris immediate et speciali concursu ergo nec potest actum p suum producere ymmo magis repugnat sibi

2a pars probatur quia divina acceptatio est separabilis ad huiusmodi speciali assistentiae ergo stat creaturam inclinatam per caritatem et spiritus sancti assistentiam remanente huiusmodi inclinatione elgere contra huiusmodi inclinationem remanente caritate et assistentia vel stantibus in esse inclinationem oppositam sen?t?do vel positive male eligendo et sic staret habitudo spiritus sancti et caritatis et tamen creatura concurret obmissive vel commissive sed istud non stat de lege currente

Item de facto ita est respectu peccata venialis igitur non repugnat absolute quin respectu mortalis etc

Etiam staret quod caritas inclinaret ad actum cuius obmissio esset peccatum mortale et tamen voluntas ad obiectum inclinaret Sequitur quod staret absolute vim appetitivam esse rectam et tamen actualem esse deturpatam vel in culpa et mortificatam patet nam habitualis dispositio est compossibilis male actuationi Ita forte staret e contra in moralibus ut sit aliquis valde male habituatus et sic tamen in statu salutis et eligat recte

alia est ymaginatio in ista materia de qua alias dicam

PrevBack to TopNext