Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 89, de Caritate
De intensione et remissione caritatis
In alia lectione prius tactum est de influentia caritatis respectu omnium virtutum etiam operum virtuosorum venio nunc ad eius intentionem scilicet qualiter potest intendi et remitti
Propositio: probabilior videtur quod caritas potest componi ex gradibus distinctis
Prima conclusio quamvis salvari potest posset caritatem non posse compositam ex gradibus realiter et essentialiter distinctis communior tamen via videtur probari
prima pars patet multipliciter et unus modus prius tactus est nam existere eadem essentia caritatis in anima secundum maiorem vel minorem assistentiam spiritus sancti diversimode operatur secundum quod varie assumuntur tamquam instrumentum spiritus sancti magis vel minus ipsae vivificantis in sua actione et secundum hoc habet maiorem vel minorem operationem in anima absque additione vel ablatione gradus et ista est via probabilis
Alia est via ponendi quod quilibet forma quae generaliter sive substantialis sive actualis est simpliciter indivisibilis intensive ita quod nulla est composita ex gradibus intensivis Et circa istum modum sunt varii modi ymaginandi unde sanctus thomas de aliquo in 2a 2ae quaestione 34 articulo 5to movet istam quaestionem utrum caritas sit augmentabilis intensibilis et remissibilis Et cepit istam viam quod est omnino simplex et cum non indivisibilis intensive et extensive nihilominus potest vocari intendi quia soli subiectum huiusmodi qualitatem plus participare scilicet ipsa anima sic quod potest vocari realiter magis communicari subiecto et magis in esse eidem Ista dividitur secundum duos varios considerandi modos unus modos est quia realiter caritas et quaelibet forma est accidentalis posset realiter intensivus et remissivus communicari suo subiecto manens eadem adaaequate scilicet secundum applicationem maiorem vel minorem agentis secundum quod agens est magis vel minus forte vel secundum quod passum est magis vel minus forte vel secundum quod passum est magis vel minus susceptivum et sic per maiorem intimationem et actuationem ipsius respectu subiecti diceretur intendi absque acquisitione partis distincte ab ea
Sed Contra: opinio Iohannes de Rippa
Contra istam viam est Magister Iohannes de ri in prologo in primo articulo primae quaestionis ubi tractat utrum aliqua forma posset remissius informare suum formale quam sit in sua natura Ipse ponit plures conclusiones de hoc sed ego pono unicam pro declaratione praesentis materiae et est ista Quod quaelibet forma per idem formaliter est sua intrinseca quidditas et formalis causalitas Ipse ymaginatur quod ponere intentionem vel remissionem vel influxum distinctum a forma est impossibile arguit sic
primo quia nisi sic sequeretur inconvenientia primum quod aliud est vivere sortis et aliud animae eius Consequenter quod realiter anima sortis non com?tur secundum totam latitudinem suae perfectionis tunc communicabitur remissus quam sit in sua essentia et ex consequenti ipsa operabitur perfectius quam sortes et sic consequenter staret eam magis mereri et magis praemiari vel etiam magis puniri in inferno quam sortes quae sunt absurda
Item sequeretur quod aliquod agere posset correspondente animae quod non compositus consequens falsum quia actiones sunt subsistentiarum vel suppositorum probatur consequentia Nam capiamus aliquod gradum vitae intellectualis secundum quem non communicatur sorti secundum illum potest habere aliquem actum et secundum illum gradum non communicatur sorti igitur propositum
Item data ymaginatione ita sequeretur quod compositum ex corpore et anima intellectiva esset imperfectius quam lapis vel asinus ymmo poterit esse cuiuscumque speciei ascendendo a non gradu usque ad gradum animae intellective scilicet secundum quod remissius communicatur sed in duplo vel in triplo et sic potest solum communicari in esse et sic constitutum ex corpore et anima intellectiva non haberet nisi esse et per consequens propositum Consequenter potest communicari secundum 2am determinationem denominationem praecise scilicet inesse vegetativa et consequenter ostendendo omnes aliae suae rationes videretur concedere tamen radicibus tactis
Responsio ad opinionem Iohannis de Rippa
dicendum est quod opinio dicens quod forma sit realiter communicabilis et quod potest intensius vel remissius denominari absque hoc quod addatur aliquis gradus est sustinibilis ita quod secundum subiectum intensivam talem communicationem subiectum denominatur magis tale informis accidentalibus sed in substantialibus secus est quia forma substantialis communicatur ut pars quantitativam composit ergo communicat se totam et utrum est sustinabile de forma substantiali dico quod sic non tamen hoc teneo quia potest se communicare intensius vel remissius et per solvabitur differentia ingeniorum Rationes magistri Iohannes de Rippa solum probant de forma substantiali et nichil de accidentali quantum tamen ad formas substantiales si quis vellet suscipere partem quod esset intensius vel remissius communicabiles
Respondetur ad eas diceretur primo quando dicitur quod tota quidditas formae de necessitate est pars compositi ergo non intensius vel etc negatur consequentia ad probationem quia tunc sequeretur ?? iam inducta scilicet quod staret animam habere vivere et quod non communicaretur composito naturae et dicitur quod non stat quod anima vel alia forma substantialis communicet se quando communicet se secundum quemlibet suam denominationem essentiale stat tamen quod secundum quemlibet intensius vel remissius non secundum gradus secundum quod ymaginantur quod causa effectiva libera posset intensius vel remissius via secundum gradus ad effectum se applicare ut voluntas nostra potest tanto tanta agere Ita in proposito et sic non sequitur ex hoc quando communicetur secundum quemlibet denominationem et sic non oportet praecise ens quia omne constitutum ex anima et corpore realiter et totaliter continet totam perfectionem animae licet non ita perfecte communicatam licet per intentionem commentationem facilius in nobiliores operationes exiret
Et sic per istud salvaretur omnia inducta per magistrum Iohannes de Ripa quia per constitutum ex corpore et anima intellectiva est quoddam intellectuale quamvis non potest aequaliter exire in actum vel exercitium operationum Et patet responsio ad omnes tamen una communis est probabilior et magis secura scilicet quod quaelibet communicat se totaliter alia tamen valet ad exercitationem intellectus
De formis accidentalibus
prima opinio sancti thomae est probabilis sanctus thomas adhuc habet aliam ymaginationem et consistit ymaginatio eius in hoc quod actuativa accidentia non sunt proprie entia sed esse accidentis tale quale habet intrinsece esse Ideo dicit quod forma esse magnam vel intensam non est nisi formam magis alteri in existere vel inesse quia hoc totum eius esse et sic quanto accidens magis inexistit alteri tanto est intensias cum non habeat quidditatem unde ipse fundat se in una radice quam non credo esse veram et est ista quod omnis distinctio est specifica vel indivisibilis transeat modo forme praeexistentis et formae advenientis sed tu ponas cum posset gradum gradus non differunt specifice clarum est illud ulterius dicit quod nec individualiter quia omnis differentia individualis est ratione materiae
Prima ratio
praecise istud est erroneum In isto etiam fundavit se alibi dico quod impossibile est esse plures angelos in eadem specie Ita quod quot sunt individua praecise in subiectis separatis sic quod in qualibet specie est unicum solum individuum in abstractis ymmo quod impossibile sit oppositum Istud est falsum iustitia est de anima intellectiva separata a materia quia inter illas una non est alia dato quod esse numquam coniuncta materiae ergo non omnis dicta materialis est ex distinctione materiae
Item videtur absurdum quod dato uno angelo deus non potest creare similem angelum in eadem specie ipse deficit propter dicta aristotelis secundum translationem methaphysicae antequam et con? Commentator dicit quod non est aliquando medium apud intellectum nostrum concludi diversitatem naturalem nisi ratione materiae In hoc dicit verum nam si essent duo accidentia separata a loco et amatur non haberemus medium Ex hoc tamen non sequitur quod non esset differentia numeralis ymmo dicitur quod differentia numeralis est intrinseca
et sic quantum ad hoc fundamentum sini? non est solidum Et procedit si des duas qualitates eiusdem speciei non differunt materialiter numeretur sibi sed unum est quod non haberemus promptum medium nisi ratione materiae tamen quantum ad causas possemus habere medium vel etiam quantum ad tempus et ideo dicit quod qualitas intensa et remissa sunt idem formaliter sed vocatur magis intensa vel minus ad sensum dictum
Quamvis ratio non concludat positio sua tamen est probabilis satis licet probatio sua non valeat primo modo posset dici quod est quaedam qualitas quae potest magis vel minus communicari vel tenendo sicut p?e tenet quod eius esse est solum formaliter in esse et quantum magis in est tanto magis dicitur informare subiectum in esse tali
Obiectiones
Prima ratio
Sed contra arguitur nam ipse loquitur generaliter de qualibet qualitate etiam materiali arguitur sic per omnem motum alterationis acquiri aliud ergo si aliquid continue sit calidus oporteret quod acquiratur aliquid a parte nichil additur ergo vel acquiritur quia tota forma est communicata et hoc contra naturam motus alterationis
Quinta ratio
5to sequitur quod accidentia in sacramento altaris non posset intendi vel remitti consequens est falsum et contra exigentium quia fragilitas hostiae potest intendi vel remitti consequentia patet ad tactum Etiam albedo et hoc non est per maiorem communicationem ad suum subiectum quia non sunt in subiecto
Responsiones ad rationes
Ad secundam rationem
2o dicitur quod ad salvandum in alteratione aliquid acquiratur sufficit quod magis existat ex quo qualitas non habet nec inexistere et quantum ad hoc acquirit latitudinem et illa non est aliquid positivum sed maior in existentia per hoc ad 2m conceditur quod tota forma est ibi tamen intentiorim modo communicatur
Ad quintam rationem
Ad ultima quae est difficilior Advertendum quod tenentes quod accidentia non sunt essentia habent consequenter dicere quod in sacramento altaris accidentia non habent ibi essentiam vel quidditatem sed habent modum in existendi
Contra non habent subiectum advertendum quod quantum ad habitudinem subiecti accidens natum est inexistere subiecto illa dicit perfectionem in subiecto circumscripta inhaesione Ideo quantum ad hoc per deum potest suppleri nam tenendo quod realiter non haberent quidditatem sed eorum esse est in existere scilicet quantum ad talem dependentiam potest suppleri per deum sic quod deus suppleat vicem subiecti servando habitudinem vel modum quam accidens necessario requirit et sci est finis lectionis