Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 90, de Caritate
In alia lectione Circa materiam caritatis consuetum est investigare de augmento utrum fiat per additionem gradus ad gradum
Secunda opinio: Gualterus Burleus
Alia opinio coincidens cum praedicta quantum ad aliud et differens quantum a ad quae ponit quod forma accidentalis est omnino simplex intensive ymaginatur ulterius quod in eadem speciei sunt diversi gradus ita quod in specie caloris datur aliquis calor quae vocatur remissus quia remisse immutat sensu In eadem specie datur intensior non per additionem partis advenientis sed quia huiusmodi calor est magis sensus immutatio et non habet partes plures intensivas sed quia activior et nobilis est in eadem specie Iste solvat auctoritates antiquorum dicentium quod forma est simplex intensive sic quod non habet gradus ex quibus intensive componatur
Circa istam opinionem sic procedam primo inducam motiva et solvam post arguam in contrarium et etiam solvam argumenta ista quod ista opinio est probabilis licet rationes suae non concludant et haec opinio fuit magistri glatori vurlei
Prima pars
Prima ratio
Prima ratio sua capit aliquod lucidum quod applicetur passio dyaphano susceptivo luminis tunc in illo passo causabit aliquem gradum luminis posito quod sit distantia debita et quod huiusmodi passum sit infra speera activitatis lucidi dendie moveatur appropinquando tunc sic actum in quolibet instanti est magis applicatum ergo in quolibet est maius lumine igitur corrumpitur quodlibet praeexistens vel generetur aliquid superioris speciei vel huiusmodi passum recipiet in finem lumen recte sicut in materia de quantitate continua scilicet supponendo quod distinguatur et quod quantitates non possunt se peneturis Ideo adveniente maiori prior corrumpitur sicut in rarefactione est ymaginatio est ista est similis Breviter loquitur in materia alterationis sicut consequenter dicitur in materia augmentationis seu rarefactionis
Breviter ista ratio est modici ponderis nam posito quod lumen sit naturae permanentis lucidum in passum sibi debite applicatum quantumcumque applicetur numquam causabit maiorem gradum luminis non oporteret quod in 2o instanti producat maius lumen cuius lucidum datum producat maiuslumen est productum unde capiamus distantiam pedalem alu?ado tunc pars mea immediata lucido recipit maximum lumen producibile a tali lucido et per consequens me est supra medium gradum totius latitudinis ut si sic ut Io summa tunc in parte distante assignificandum est partem in quam causis lumen ut 8o et ergo non oportet quod per approximationem causet lumen intensius sed solum producet adhuc lumen ut 2
Secunda ratio
et 2a ratio sua quia si ita esset sicut ponis scilicet quod forma componeretur ex gradibus idem esset remisse calidum et intense
Ista ratio nichil valet quia denominatio non sit a parte qualitatis sed a tota qualitate quia denominatio communicatur secundum totam latitudinem formae et sic pars non communicant denominationem quia integrant totam qualitatem quae communicat et sic arguitur maxima caliditas intensissima quam sortes habet est remissa igitur sortes est remisse calidus unde non sequitur aliqua pars sortis est praecise pedalis quantitatis igitur sortes est praecise etc quai sicut sortes non praecise sua pars ita nec denominatur a quantitate suae partis
Tertia ratio
3a ratio nam signemus aliquid actum quod debeat corrumpere suum contrarium tunc signo duas medietates qualitatis corrumpende illae duae medietates sunt aequaliter applicatae et sunt eiusdem rationis adaequatae igitur qua ratione unam eadem ratione reliquam igitur nullo modo agens posset remittere qualitatem quai passa sunt aequaliter disposita et agens igitur etc
Breviter ista ratio solvitur faciliter ex de terminatione causarum particularium pro libertate primae causae nam prima causa sic se habet quod quaelibet 2a agit in virtute ipsius et directa ymmo mota ab ea igitur habent effectum libere limitatur et sic non procedit ratio quia tenet quod natura servetur ordo et omnis talis reducitur ad promissionem primae libertatis
Alia ymaginatio quod esset diversa habitudo partium generalium alicuius qualitatis ad suum subiectum Ita quod licet non esset ordo intrinsecus Ita quod gradus primo productus magis distat ab attingentia ipsius agentis applicati corrumpti quam gradus ultimo productus ideo agens incipit corrumpere quod ultimo fuit genitum et sic salvaretur signatis duabus medietatibus quod agens ageret in unam et non in aliam et sic sine concursu ad libertatem prima causa salvaretur argumentum
Secunda pars
Prima obiectio et responsio
et tunc primo sequitur quod sit dare ultimum instans terminum permanentis in esse probatur consequentia nam posito quod sit aliquod calidissimum scilicet ut 10 sic quod aliquod actum applicetur uniformiter ad remittendum caliditatem et corrumpendum Ita quod fiat ab intrinseco ipsius passi signemus instans in quo agens incipit remittere caliditatem in illo instant caliditas ut 10 habet esse quia agens nondum agit in ipsam sed incipit agere et inmediate per hoc non habet esse quia nec manebit aliqua ens pars extensiva nec intensiva quod non extensiva patet propter uniformem applicationem agentis
primo potest responderi quod nisi fortificaretur casus successio salvaretur et ex parte partium quantitativarum per modum per quae forma substantialis successive generatur et successive corrumpitur secundum partes extensivas sed quia casus fortificatur ponendo quod agens sit aequaliter applicatum in isto casu non esset inconveniens concedere consequens quia si habent concedere illi qui ponunt aliquid successive rarefieri et quod alias sit res distinctae quia a pedale nec non rarefit et inmediate post hac rarefit et in isto casu qualitas pedalis habet ultimum instans sui esse et in illo est ex quo nondum est motus nec rarefactio et desinit esse quantitas pedalis per positionem de praesenti ergo proportionaliter non est inconveniens in proposito
2o istud videtur de facto fieri in materia caritatis sit ita quod sortes existens in gratia incipit peccare per remotionem de praesenti successive multi tenent quod impossibile quod subito producat voluntas aliquem actum Tenent tamen aliqui quod voluntas aliquem actum successive possit producere et ponatur quod sumus in illo instanti quia adhuc voluntas est in caritate et tamen inmediate post hoc erit in culpa igitur sine caritate igitur caritas non erit immediate post hoc igitur hoc instans est ultimum instans esse caritatis sortis igitur rei permanentis dicitur ultimum instans esse
Secunda obiectio et responsio
2o arguitur contra istam positionem nam si sic sequitur quod latitudo gradualis formae ymmo quaelibet quae acquireret acquireretur tota simul ubi subiectum esset tale quaelibet caliditas quae acquiritur acquiritur uniformiter dispositum Et cum altera sit motus fiat in instanti quod est inconveniens quia tempus et motus proportionaliter dividuntur et probatur consequentia quia ubi agens esset tale quaelibet caliditas quae acquiritur acquiritur subito quia non habet partes intensivas prima responsio est quae ex communi applicatione agentium servatur successio ex parte partium quantitivarum et sic dicitur quod nunquam uniformiter applicatur agens ad omnes Sed istud non satis faciat quia ponatur quod sit uniformiter applicatum quo dato stabit continua alteratio et cum parte quaelibet etc
uno modo capitur pro producitone qualitatis quae acquiritur et tunc secundum eum realiter acquisitio non esset motus sed terminus motus et sic sunt formaliter idem producere et productum esse et sic loquendo acquisito et vocando acquisitionem totius summi gradus qualitatis non est motus sed terminus
aliter capitur pro agregato ex productionibus omnium formarum praecedentium ultima quae ultimo acquiritur et est recte similis solutio in materia de rarefactione tenendo quod quantitas sit res distincta etc Nam in isto casu si fiat uniformiter Infinitae quantitates acquiruntur et tamen quamlibet praecedit infinita corrumptio et producto iam alteratio debet capi productionibus omnium praecedentium ultimam cuius ultime productio est acquisitivum esse
Tertio obiectio et responsio
2o arguitur apparenter quia si sic quod aliquid calefiat uniformiter quantum ad omnes partes subiecti quaelibet caliditas quae producitur producatur subito in instanti et tota simul modo sicut ex punctis non posset linea constitui ita nec ex mutatis esse alteratio unde mutata esse se habent proportionaliter ad alteratione sicut puncta ad linea et instans ad tempus igitur ex mutatis esse vel mutationibus subitis non constituitur mutatio successiva
potest responderi probabiliter quod licet ex finitis punctis numquam potest constitui linea nec ex finitis instantibus tunc nec ex finitis mutatis esset mutatio successiva non tamen sequitur quin ex infinitis possunt huiusmodi constitui unde res aristotelis ex vi phisicorum praecise probant quod continuum numquam componitur ex finitis indivisibilibus nam plurae et multae alii veteres posuerunt resolutionem corporum in puncta et indivisibilia et contra opinionem eorum rationes aristotelis nichil concludunt
Quarta obiectio et responsio
Quinta obiectio et responsio
Alia ratio apparens de accidentibus seu speciebus prius post consecrationem corporis christi ponamus quod caliditas ibi existens augeatur quod potest fieri per applicationem ad ignem experientia est clara
tunc vel accidentia quae fuerunt panis remanent scilicet caliditas etc adveniente alia caliditate et si sic fit mentio et si non sub quod sunt species ponis quae fuit sed sunt omnino alia quod videtur periculose dictum quia species panis non repraesentaret corpus christi et sic non essent sacramentales
Breviter diceretur probabiliter quod licet ibi fiat intentio vel remissio non est tamen per additionem partis ad aliam sed per productionem novae qualitatis ad salvandum quod ibi fuit species illius panis conversi in corpus deinde sufficit quod omnino similem effectum faciat et quod fuit omnes similes et eiusdem speciei et sic non sequitur pericula in fide nostra
Sexta obiectio et responsio
Sexto caritas per existens remanet cum acquisito igitur positio est falsa antecedens probatur in isto casu quod aliquis ex caritate producat actum meritorium tunc ex quo meretur detur sibi aliquis gradus caritatis in una igitur in illo instanti confertur sibi caritas et prima met nam causat caritas actum meritorium in forte et pro illo actu detur nova caritas figurae illa tunc illa infunditur sorti pro hoc instanti ex quo iam meretur et prima rem?am in hoc instanti ergo ex ipsis compositio fit ergo non semper ad generationem novae prima corrumpitur ista ratio est satis apparens prima facie
potest sic responderi quod in in isto casu ubi caritas concurrit ad actum meritorium sortes meretur aliquem gradum novum caritatis sibi intendi sed non recipit in hoc instanti sed inmediate post hoc recipiet vel non meretur ipsum infundi per hoc instanti sed pro sequenti tempore ideo non concluditur quod cum caritate quae nunc est in sorte quae concurrit ad actum infundatur aliqua nova caritas sed ista in hoc instanti habet ultimum instans sui esse recte sicut dicitur de quantitate ita quod si continue sic fiat tunc nulla erit caritas quae inmediate post hoc infundetur ibi ymmo quacumque dita potest post ante habuit aliam et ante illam aliam et sic in infinitum secundum hoc concedendum esset quod quaelibet caritas in tali casu ubi meritum contumaretur duraretur procise pro instans
posset alia solutio dari scilicet quod caritatem concurrere ad actum meritorium et esse causam meriti intelligitur dupliciter
uno modo quod caritas fect quidquid requiritur adhoc quod actus meritorius fiat et tunc in illo instanti in quo fecit ex tunc primo non est sed tunc est caritas nova quam sortes meretr per actum suum Etiam est plura sint duo agentia uniformare aequalitate et aequaliter applicata quae alterant ad caliditatem per unam horam primum instans sui non esse et aliud habet esse illud quod non valet debet dici causa istius caliditas et tamen non est hoc agens quando hoc est summe calidum et sic illud quod est annichillatum dicitur causasse totam caliditatem quia in illo instanti agens manens nichil operatur quia illud instans est extrinsecum tempori mensuranti motum et sic de caritate potest dici
On this page