Text List

Lectio 91, de Caritate

Lectio 91, de Caritate

Tertia opinio de intensio formarum: quod intensio formarum non fit per additionem gradus ad gradum

In alia lectione Restat alia tractanda de materia incepta unde 3a opinio quae ponit quod intentio formarum non fit per additionem partis ad partem sicut dictum est sed per deputationem a suo contrario vel remotionem impedientis eius operationem

Deficientia opinionis

Prima deficientia

sed ista deficit primo quia multae sunt qualitates quae realiter non habent contrarium prima patet de scientia quae non habet aliquam qualitatem positivam sibi contrariam unde anima mireatione suae est tamquam tabula rasa etc igitur procedendo vel depingendo scientiam non oportet

Secunda deficientia

Etiam aparet de lumine quod potest in exudi in medio non tamen per remotionem sui contrarii quia non habet

Tertia deficientia

Item sequitur quod aliquid esset in peccato mortali et peccato simul nam contrarium caritatis est culpa vel peccatum mortali saltem est quae contrarietas lege stante Ista tamen ratio non concludit quia non est formalis contrarietas culpae ad caritatem

Quarta deficientia

2o principaliter sic sequitur quod evidenter contradictio nam sit a qualitas quae debet intendi isto modo ista qualitas intenditur per de?puasione etc quia minus commiscetur etc igitur alia qualitas scilicet b etiam minus commiscetur scilicet cum alia igitur etiam intenditur

Quinta deficientia

Item veniendo ad radicem quomodo resolvitur quod a qualitas minus miscetur suo contrario scilicet b nisi quia alid removetur de qualitate contraria igitur habet partes intrinsivas

Sexta deficientia

Item data qualitate a ipsa est latitudo in sua specie et periformiter alia sibi contraria scilicet b igitur est summa et pari vi?ve b igitur duae qualitates contrariae summae sunt in eodem adaequate ex istis patet quod praedicta positio non est solida

Quarta opinio de intensione formarum

4a opinio ponit quod qualitas intenditur quia reducitur ad actum ymmo istius opinionis quod qualis quantum est de se est indivisibilis intensive sed 3m applicationem agentis ipsa redditur actu et constituitur tantae activitatis et per reductionem ad actum redditur potentior ad agendum Ista opinio non posset evidenter reprobari tamen nullum habet fundamentum et est voluntaria quia hoc ponere quod qualitas est in duplo intensior sine positione maioris qualitatis videtur voluntarium nisi ponatur virtus influxiva et illa non videtur nisi met illa qualitas

Quinta opinio de intensione formarum

5ta opinio ponit quod essentia caritatis distinguitur ab aliquo modo scilicet ex natura rei a suis gradibus et gradus distinguuntur inter se distinctio quae vocaretur vel extrema rei vel formalis cuius ymaginatio est alias tacta nam magister de ripa ponit quod secundum multitudinem denominationum perfectionalium est correspondentia raitonum obiectalium ita quod esse aliquo modo distinguitur a parte rei a vivere unde illa ymaginatio confert ad capiendum et intelligendum istam opinionem Sed ymaginationem oportet quod sicut in essentia sunt 3s personae quarum una non est alia Ita proportionaliter in proposito sed tamen ista distinctio scilicet in proposito est minor unde ista opinio ymaginatur quod intentio fit per generationem novorum graduum ydemptitate concurrentium essentialiter cum illa essentia et divissio per corruptionem illorum graduum absque corruptione essentiae illius qualitatis unde haec essentia est hii gradus et hic gradus est ille gradus

Sed ista positio videtur inconveniens quia ponit difficilius quam sit articulus trinitatis propter intentionem formarum ideo reprobatur quia m dicit inconveniens difficilius ad salvandum quam sit articulus trinitatis

2o arguitur iste gradus incipit esse et iste gradus est haec qualitas vel haec essentia igitur unde syllogismus expositorius conceditur ubique extra materiam trinitatis Et ita si corrumpitur aliquis gradus arguitur quod qualitas illa corrumpatur propter ydemptitatem gradus cum qualitate

Item si corrumpitur gradus quaeritur utrum aliud si vel nichil si aliud igitur essentia igitur essentia illius qualitatis corrumpitur

Sexta opinio de intensione formarum: quod intensio formarum fit per additionem gradus ad gradum in eodem situ adaequate

Sexta opinio quae tenenda est in ista materia est quod intentio fiat realiter per additionem gradus ad gradum in eodem situ adaequate vel saltem non in diversis sitibus scilicet sine situs differentia ut includatur qualitas quae non habet situm patet per expergentiam

ista positio quia ignis producit caliditatem in aquam et continue addit novam et novam

Et lucidum producit lumen et si semper veniat aliquid lucidem in idem medium ut si ponatur una candela sit lumen Si ponatur adhuc una sit novum lumen et non curo pro praesenti utrum fiat unum lumen ex illis chil vel duobus

Sed contra quia sunt plures auctoritates quae videntur reprobare istam viam quia philosophus ponit quod duo accidentia solum numero differentia non possunt esse in eodem subiecto Sed secundum istam viam sic ponitur ut de duobus gradibus caliditatis

Respondetur quod intentio philosophi est quod accidens quod habet terminum suum suae perfectionis non est compossibile alteri accidenti eiusdem speciei Advertendum quod secundum doctrinam phylosophi 2o de anima res habent suos terminos suae perfectionis et magis unde datur gradus maximus caliditatis scilicet conveniens igni optime disposito dico consequenter quod huiusmodi qualitas habet terminum suae perfectionis et in illo casu huiusmodi gradus non est intensibiles naturaliter Etiam licet esse aliquod accidens natum producere maiorem qualitatem intensive quantum esset de se quia huiusmodi gradus non est natus coniungi alteri vel recipere alium gradum caliditatis quia habet terminum et est tunc actus cui repugnat recipere sed quaelibet caliditas citra illum terminum est intendentia et in potentia seu inclinatione ad suam perfectionem et terminum sui perfectionis et non ex ipso gradu scilicet non summo et quodlibet adveniente constituitur unum unde philosophus vult quod numquam duo accidentia quorum quodlibet habet terminum suae perfectionis possunt etiam quia tunc quodlibet illorum est actus cui repugnat recipiere

Etiam repugnat quantum est ex parte subiecti

Etiam ratione otiositatis vel otii quod natura abhorret quia otiose esset sicut dicitur de pluribus formis substantialibus respectu eiusdem subiecti

Responsio ad rationes

Circa istam consuevit induci introduci multi casus quorum difficultas dependet excoltulationibus etc et sub athe gradibus de quibus super se deo causa brevitatis

Ad primam

Ad rationes factas in principio quaestionis primo arguebatur quod nulla talis qualitas est ponenda ad consecutionem summae felicitatis introducebatur philosophus

Respondetur quod investigatio naturalis non sufficit attingere suam felicitatem ideo testes adducti non sunt ydonei quia sicut alias dictum est fuerunt scoti de hoc quasi immuerabiles

Ad secundam

Ad 2m rationem vi arguitur sic cupiditas potest naturaliter tolli igitur caritas potest naturaliter haberi nego antecedens et consequentiam nam in statu innocentiae quantum erat ex naturali sua institutione fuit sine cupiditate tamen non caritate quia illa est donum dei super naturale ad probationem antecedentis quod virtutes possunt acquiri in tanto quod habeatur plena concorde etc negatur hoc nam nec vera virtus potest acquiri sine caritate nec exire in actum virtuosum nisi dirigatur a caritate tamquam a causa necessarium praeordinata et superiori eius inflentia sic subtrahatur habitus virtuosus non exibit in actum eiusdem speciei nec virtuosum Ideo falsum est quod ex puris naturalibus potest acquiri habitus virtuosus de plotino philosopho qui ponit quatuor genera virtutum

Respondetur quod iste philosophus locutus est speculative de virtutibus et non practice sicut forte diceretur de seneca qui scripsit virtutes et vitam non quod crederet aliquem esse talem sed quod posset esse talis habundantiam virtutum quod tolleret omnem rebellionem

2o dicitur quod si dicatur de socrate quod omnino fuit dicens passionum suorum dicitur quod haec fuit per speciale donum quia augustinus 18vo de civitate dei ponit hoc de iob Etiam quod vult alii degente habuerunt specialia dona et fuerunt et singulariter illustrati Socrates qui ponit unicum deum adorandum periit ab ethemensibus et sic in attestationem unitatis dei mortuus est et si habuerunt sicut scripserunt fuit hoc dono dei gratuito et gratia eternante

2o advertendum quod caritas et cupiditas non sunt contrariae formaliter nam quilibet habet cupiditatem in poenam etiam existens in caritate habet cupiditatem patet de paulo qui oportebat dissolvi etc Etiam anathema esse factibus suis quo ad etiam dixit quod sentiebat legem etc

et sic sunt contrariae quantum ad executio nec contrariantur quantum ad primos effectus nam primus effectus cupiditatis est motio prava quae est prius motus et stat cum habitu caritatis in cuius volitione libera et caritativa teste vivendi in paulo stete?unt mali primum motus et sic nec habitus sunt contrarii nec actus primi sed actus ultimi executi et talis actus cupiditatis non est compossibilis caritati quia semper esset culpa moralis et sic consequentia non valet nec antecedens est concedendum

Ad aliam rationem

Ad aliam rationem quia sortes facit quod in se est igitur gratificatur antecedens est in sua potestate naturali scilicet quod faciat quantum potest naturaliter

dicitur quod consequentia non valet nam quantumcumque faceret sortes adhuc deus posset non dare granum absolute et sic concedendo istam sortes facit quod in se est et ista lex stat demonstrando legem christi igitur sortes gratificatur et si dicatur quod antecedens est in potestate sortes naturae quia licet probatur prima parte non tamen pr 2a parte quia deus dat gratiam cum ista lege dependet a dei m?ia et sic est supernaturalis quantum ad sortem Si dicatur tunc sortes obligatur ad impossibile naturae consequentia quia illa lege stante in potestate sortis et sic non obligatur ad impossibile nec est in sua naturali potestate

Ad aliam rationem

Ad alia rationem quando dicitur nullum donum creatum requiritur ad gratificandum creaturam etc

Respondetur quod absolute nullum donum creatum est necessarium quia donum acceptatio sufficit ad gratificandum 2o dicitur de vi loyce quod nullum donum creatum stante lege sicut ad esse album nulla albedo requiritur tamen ad esse album requiratur albedo etc

PrevBack to TopNext