Text List

Lectio 93, de Caritate

Lectio 93, de Caritate

Utrum qualitas spiritualis seu indivisibilis extensive possit subiecto extenso inhaerere?

In alia lectione Sequens argumentum tactum in principio quaestionis tangit utrum qualitates spirituales et indivisibiles extensive possit subiectis extensis inhaerere

Una opinio quod qualitas mundi inextensa potest realiter fieri extensa et e converso

primo declarabo opinionem cum suis fundamentis deinde quaestionem

ponam opinio una ponit quod omnis qualitas mundi in extensa potest realiter fieri extensa et indivisibilis extensive

Suppositiones pro istius opinionis

pro declaratione ista oppinio praemittit suppositiones

Prima: quod omne accidens est intensivum vel alicuius intensionis

prima quod omne accidens est intensum vel alicuius intentionis probat quia impossibile et aliquod accidens esse infinite remissum

2o probat nam generaliter probet accidens sua medietate est intensius

Secunda suppositio

Quod omnis qualitas inextensa continet partes secundum se et quodlibet sui unitas adinvicem

2a suppositio omnis qualitas inextesnsa continet partes secundum se et quodlibet sui unitas ad invicem patet quia pars inte intensive uniuntur inter se et qua ratione propter indistantiam unitur alteri quaelibet

Tertia suppositio

3a suppositio alia est unio partium intensivarum inter se et alia in ordine ad subiectum patet calere in qualitatibus corporalibus quae habent unionem intensivam et continuitatem quae sunt diversarum specierum et consurgens ex diversis habitudinibus

Quarta suppositio

Sequitur quarta suppositio quod habitudo partium intensivarum est alia ab unitate extensiva

Quinta suppositio

Quinta suppositio omnes qualitates subiectum indivisibile informans infinitis sitibus exterioribus coexistunt patet quia sicut substantiae coexistunt diversis sitibus licet non commensurativae ita etc unde licet anima intellectiva sit indivisibilis cogasi coexistit tamen sic indivisibili corpori humano unde quanto res est magis indivisibilis tam etiam et sic actus status inhaerens animae indivisibili proportionaliter existit eidem cui animae

Sexta suppositio

Sexta suppositio destructo qulibet subiecto indivisibli potest deus conservare habitudine accidentis ad situm exteriorem quem habebat sit quod occupetur situm sicut ante

Septima suppositio

Septima suppositio deus posset esse accidens non solum localiter verum etiam subiective multiplicare potest accidens non solum ponere in diversis sitibus sed in diversis inhaereri Ex istis capere videtur fundamentum quod aliquod accidens indivisibile potest extensive inhaerere ymmo esse qualitas extensa

ymmo consistit in hoc quod accidens spirituale posset habere duplum habitudinem partium suarum prima est habitudo partium inter se Alia est in diversis sitibus Ex consequenti sicut accidens indivisibile occupat situm et realiter secundum diversos situs habet partes sibi potest proportionaliter inhaerere subiecto correspondenti situ subiecti et sic habet modum continuitatis

Conclusiones istius opinionis

deinde ponit haec opinio conclusiones

Prima conclusio

prima omnem formam accidentale a subiecto et materia separatam potest deus situaliter extendere unione partium non destincta probatur quia de corporalibus non est dubium proportionaliter augmentationem extensivam rarefactionem de spiritualibus probatur quia possunt habere habitudinem ordinis quantum ad situm ratione suarum partium ideo per replicationem vel separationem potest fieri unio et habetur propositum

Secunda conclusio

2a hoc actus corporale potest habere in extensu pro nam habitudo partium intensivarum est alia ab unione partium ad situm igitur 2a potest tolli stante prima igitur potest tolli habitudo partium respectu loci alia remanente quo dato habebit esse indivisibile

Tertia conclusio

Sequitur corollarie primo quod nullum accidens determinat sibi ordinem partium in situ vel in toto patet quia habitudo partium intensivarum est alia quam unionis extensive igitur est extrinseca et per consequens etc Sequitur quod stat accidentia corporalia habere habitudinem accidentium spiritualium et econtra ut albedine caritatis et econtra caritatem habitudinem continuitatis Consequenter concedit haec opinio quod caritas potest in formare subiectum extensum et esse qualitas extensive Consequenter quod stat duas qualitates eiusdem speciei quarum una esset extensa et alia non quia conditio extensionis est omnino extrinseca natura speciei igitur potest tolli ab una remanente ea in alia

Obiectio ad istam opinionem

Contra praedictam positionem pono conclusionem negativam quod nec caritas nec alia spiritualis qualitas potest subiectum extensum informare vel econtra Radix primi est nam nullus situs extrinsecus correspondet vel potest correspondere qualitati spirituali Advertendum quod res indivisibilis extensive sic se habeat quod sibi correspondeat aliquis situs extrinsecus hoc est ratione suae perfectionis de neccessitate correspondet omnis situs communicabilis Ita secundum ordine specierum 2m maiorem perfectiorem res nata est occupare maiorem situm cum igitur accidentia sint minimae perfectionis non correspondet eis conditio indivisibilis proportionaliter ad substantias sic quod nec sequitur si angelo corresponderet vel anima situs quod igitur accidenti

Quidam doctor notat quomodo salvatur quod accidens indivisibile non coexistit situi cui subiectum eius coexistit Et sic concedit licet intellectus sit simpliciter indivisibilis etiam omnis actus vel habitus eius non tamen oporteret quod ubicumque intellectus ibi eius actus quia stat quod angelus vel anima intellectiva multiplicaretur in diversis sitibus et tamen non quilibet eius notitia vel actus Conformiter concedit schaton quod licet intellectus vel ens situs habet sint indivisibiles tamen actus intelligendi est in capite Ita quod sibi correspondent punctualis situs adaequate et sic quia accidens non est aptum natum existere situi divisibili secundum se et quodlibet sui ideo nullo modo potest

Obiectio et Responsio

Replicatur nam saltem per replicationem ponamus quod qualitas spiritualis sicut caritas inficiens multiplicaretur in hoc situ divisibili vel creetur alia et alia differens solum materialiter tunc videtur quod una potest alteri uniri Ex quo sunt eiusdem speciei quo dato erit verum continuum

Respondetur prima quod pars huiusmodi qualitatis vel huiusmodi qualitates solo numero differentes non sunt unibiles nisi intensive sicut nec anima est in potentia unionis continuitatis eo quod nec est pars extensiva nec potest esse totum extensivum nam qua ratione p repugnat sibi alteri coniungi per modum continuitatis ita in proposito quia nulla qualitas aliquem partem informaret et eo quod solum punctualiter inexisteret

Item proportionalis dicendum esset de illis sicut de punctis ymaginanda puncta continuantia ita quod nulla haberet aliam sibi inmediate sicut ex punctis continuantibus non resulta aliquod unum Sic non sequitur ibi sunt infinita puncta et non est fugienda aliqua pars quin ibi sit punctus igitur resulta existens continuum Ideo illa ymaginatio desinit multum tamen quia huiusmodi qualitates non sunt continuabiles nec ex infinita replicatione argueretur continuitas

Sequitur quod haec consequentia non valet in qualibet huius subiecti est qualitas spiritualis scilicet caritas igitur totum redditur quoddam extensum Tenendo ergo quod qualitas mere spiritualis non potest subiecto extenso inhaerere et si sic non poneretur nisi sicut puncto

Concedendum est tamen quod potest poni in aliquo situ punctuali sed tamen nullus punctus vel situs correspondet sibi secundum se et quodlibet sui

Ad fundamenta illius opinionis

Ad primam suppositionem

Respondetur ergo quantum ad primam suppositionem dicentem quod omne accidens est intensum

ista est falsa ymaginando de quantitate distincta illa non est intensa quia sic sequitur penetratio quantitatum realiter distinctarum

2o sequitur quod pars adaequaretur toti probatur quia sequitur inconveniens nam signata pedali quantitate quae est medietas intensiva applicetur quantitas quadrupedalis nec excederet nec excederetur quia bipedalis est coextensa illi igitur etiam quaelibet pars istius totius bipedalis coextenditur toti

2o datur instantia de quibusdam accidentibus succ?tis ut de actu negandi unde capiamus istam sortes non currit quia illus actus nec intenditur nec remittitur

3o datur de affirmativis actibus si?catis ubi non videtur quod huiusmodi qualitates sint remissibiles vel intensibiles

Item forte de conceptibus absolutis nec ratio sua habet fundamentum quia pari ratione quaelibet forma substantialis esset intensa igitur naturae consequentia Consequenter nec valet ratio sequens scilicet quodlibet accidens esset intenius sua parte patet de quantitate

Ad secundam suppositionem

2a sp? non est etiam evidens ymmo neganda quae ponit ordinem partium intensivarum inter se quantum ad hoc concedendo ordinem Etiam hoc habetur quod non unitur alter gradus quia gradus ultimo introductus non unitur primo quia non nisi immediate ut dicit magister nyclaus orem et est probabile et est ordo proportionalis ad ordinem extensum

Ad tertiam suppositionem

3a suppositio alia est unio pertinet inter se quantum ad subiectum concedendo hoc in qualitatibus corporalibus si generaliter intelligat negandum est sibi nam qualitas spiritualis solum habet habitudinem partium unicarum intensive et non secundum situ

Ad quintam suppositionem

4o suppositio ponit quod bene ymaginatur quod qualitas spiritualis adaequate occupat situm quem subiectum inhaeret Et coexistit tot sitibus quot subiectum cui inhaeret Istud est inprobatum quia est ratione perfectionis subiective Ideo si angelus vel suprema intelligentia si daretur totum spirituale ymaginabile occuparet vel coexisteret non oportet ita esse de accidente Sequitur alia lectio

PrevBack to TopNext