Utrum secundum proportionem debeat esse proportio gratiae?
In alia lectione
difficultas tractanda est utrum
secundum proportionem statuum debet esse gradus
gratiae
Advertendum quod in tota
latitudine perfectionis gratiarum
primus et infimus gradus est
gratia baptismalis ad quam quilibet
obligatur et ad tantam vel
maiorem et illa sufficit ad salutem utque de pueris noviter baptisatis
decedentibus deinde
ponerentur gradus secundum dispositiones haberi naturales etiam gravitas
verbi gratia quae cap?tionem esset
ingenio magis obligaretur
unde daretur creatura rationalis
quae tam remisse haberet usum
rationis ratione indispositionis
ingenii quod confusissima congertio et dilectio dei sufficierent et forte
in quibusdam simplicibus
personis habet locum et sic latitudo
esset praeceptorum quia staret quod
sortes obligaretur ad maiorem
gratiam quam plato et sic esset ymaginanda
tota latitudo perfectionis
cadentis sub praecept et sic
non omnes obligantur aequaliter
nec omnes obligantur ad dilectionem
inimicorum
Advertenda est distinctio quia praeceptum videtur esse
generale de quolibet proximo
et
nomine proximi intelligitur quilibet
vitor sub quo comprehenditur
inimicus quod nomine proximi
potest esse dilectio generalis quia
generali dilectione et volitione apertatur
cuilibet vita aeterna et sic tenentur
quemlibet diligere Sed
si occurat in inimicus ut sortes non
teneor in particulari ipsum diligere
sicut alium sed sufficit ad
implendum praeceptum quod
non odiam vel quod non habeam
aliquem alium actum repugnantem
dilectioni proximi generali Et
sic partim concedendum quod diligendus
est inimicus ex praecepto
scilicet quod debemus cuilibet optare
suum finem quia in hoc est
similitudo omnium creaturarum scilicet in
finem ultimum et sub illa generali
dilectione impletur praeceptum
vel dilectio cadens sub praecepto
Sed scilicet quis diligat
inimicum speciali dilectione
et opus super erogationis
et est supra praeceptum et est consilii Ad illud tamen opus tenentur
pastores ecclesiae
unde pastoribus ecclesiae generaliter
debet esse conceptus sui proportionaliter
proximum et deum iohannes 10 "ego sum
pastor bonus et pastor bonus
est qui ponit animam suam pro te
ovibus suis" Ideo episcopus pro
grege tenetur exponere animam
suam et vitam corporalem
Et si vitam etiam debet abicere
corporales voluptates et divitias
subveniendo pauperibus consi?to quod pauper?um sunt
Etiam
isto patet de gravitate peccati
summi pastoris ubi videret
oves perire tueretur ex officio
patet quod quantum gradum caritatis
obligatur ultra alios Et multi
gradus sunt praecepti in
superioribus praelatis Quantum
ad hoc summus pontifex
teneretur habere supremum gradum
caritatis et maxime animam pro
ovibus ponere et tamquam
servus ecclesiae ex?mam omnem
diligentiam pro conservatione
omnium adhibere
Consequenter
episcopi unde "mitto vos sicut
oves inter lupos" id est inter inimicus plasphematores vestros quos debetis ad viam
veritatis reducere