Text List

Lectio 95, de Libertate

Lectio 95, De libertate

In alia lectione Circa 2m de libertate circa primum de praedestinatione

Utrum liberum arbitrium possit necessitari ad peccatum?

Quaeritur utrum liberum arbitrium non possit necessitari ad peccandum

Rationes quod sic

Prima ratio

Arguitur primo quod sic ex necessitate fatalis dispositionis causarum seu ex necessitate fati de quibus loquitur augustinus in quinto de civitate dei capitulo nono et introducit versiculum annei senecae volent ducere fata volentem etc habent ubi immutatur quod facilis dispositio causarum necessitat hoc modos etiam volentes ita quod homo velit nolit sequitur inpulsum fatalis dispositionis rerum

Similiter seneca in tragoediis in illa quae intitulatur de edipo dicit fatis agimur credite fatis et introducit ibi quod fata omnino necessitant

Ad idem ovidus methamorophos Introduxit venerem supplicantatem Iovi propter aeneam quod non pateretur infortunia Respondit iupiter quod non possunt fata imitari fata igitur etiam necessitant omnes causas inferiores respectu suorum omnium actuum

Confirmatur auctoritate multorum philosophorum ponentium quod futura de necessitate eveniunt unde alkindus possibile et necessarium sunt penitus idem sed praecise differunt secundum nostram ignorantiam quia non videmus causas applicatas ad certos effectus futuros scilicet ad ponendum vel impediendum

Confirmatur 2o nam primo iste mundus inferior regitur a superioribus ergo obedit sibi et si sic necessario sequitur propositum scilicet quod omnes effectus eveniunt de necessitate naturae Etiam ptholomeus vultus huius saeculi subiecti sunt vultibus superioribus et ponit hoc inceti?vo quid ita quilibet effectus inferior habet ymaginationem ef?vam superius

Secunda ratio

2o principaliter arguitur ut prius arguebatur in prima distinctione nam deus vel voluntas divina in actione creatae voluntatis necessitat liberum arbitrium ergo etc antecedens probatur nam voluntas divina concurrit cum libero arbitrio creato prae?mo?do et praeveniendo ipsum et huiusmodi praeventio non est in potestate liberi arbitrii igitur necessitatur unde arguitur sic deus vult praevenire voluntatem humanam t vult secum concurrere igitur producit etc et antecedens non est in potestate voluntatis creatae igitur nec consequens quod antecedens non est etc notum est

Tertia ratio

3o principaliter deus praecognoscit omnia futura et iudicat illo fore et tale iudicium est oratio immutabile et simpliciter infallibile igitur necesse est sic fore antecedens est clarum quia omnia nuda et cle aperta sunt oculis eius quod sit immutabilis patet quia apud ipsum non est vicissitudinis ob umbrato Etiam ego sum deus et non mitor Consimiliter argui potest de declaratione divinae voluntatis quae ab aeterno fuit et est efficax ergo nullo modo potest aliter evenire

Ideo aureolus tenet quod scilicet voluntas divinam sit determinata volendo a fore ab aeterno fuit sic determinata quod a erit ergo a necessario erit et ideo negat antecedens

Quarta ratio

4o principaliter deus animae christi revelavit omnia futura contingentia et inpossibile est quod deceperit eam igitur neccesse est sic evenire prima pars antecedentis est notatur per magistrum in 3o libro distinctione 14a distinctione anima christi novit omnia qui nullum igitur omnia futura contingentia

2a pars probatur primo quia impossibile est hoc ex parte dei ratione summae bonitatis 2o ex parte animae christi quia haec consequentia est bona anima christi unita nullo fuit decepta ergo verbum tenet consequentia per communicationem ydeomatum nam scire decipere et cognoscere sunt praedicata quae habent fieri circa idem Articulus condempnatus Stat animam christi unitam verbo decipi unde si per ymaginationem deus potest facere quod ante christus non erit sequitur obiectu alicuius partis antecedentis quia anima christi esset decepta Etiam quo sic credidit dixerunt aliqui quod post revelationem efficitur necessarium et non potest facere deus quin eveniat quia non potest decipere

Quinta ratio

5ta causalitas voluntatis est naturalis igitur non potest ad opposita consequentia patet non metaphysicae antecedens probatur de primis motibus quia procedunt a causalitate intrinseca voluntatis et per modum natura igitur

Confirmatur quia voluntas respectu cuiuscumque sui actus potest se ipsam necessitari igitur antecedens probatur nam respectu cuiuscumque sui actus potest habere velle producendi ipsum quo posito producit actum suum naturaliter et necessitatur ad producendum nam novo methaphysicae voluntas volens et potens est exire in suum actum igitur

Sexta ratio

Sexto aliqua illecebra potest necessitare voluntatem a ad hoc altissimum illicitum igitur antecedens probatur quia resistentia voluntatis est praecise finita et intentas illecebrae potest augeri ad duplam etc ergo potest augeri quod sit proportio maioris aequalitatis et tunc neccessitabit scilicet quia voluntas est finite resistentiae et motivitas obiecti potest augeri ad quemlibet gradum igitur

Septima ratio

Septimo obiectum beatificum necessitat voluntatem ad genus dilectionem probatur primo quia sicut principia prima se habent ad intellectum ita ultimus finis respectu voluntatis Sed prima principia necessitatis intellectum igitur antecedens patet 2o physicorum eadem est habitudo priorum principiorum ad intellectum

2o nisi sic sequeretur quod quilibet beatus potest se privari beatitudinem consequens falsum quia non essent confirmati quia angeli possunt cadere probatur consequentia quia si respectu dei voluntas libere producat etc potest desinere esse beata etc

Octava ratio

ultimo libertas non ponitur in voluntate 2m durandum et plures doctores negantes libertatem in voluntate proprie reperiri ergo

Sed contra

In oppositum arguitur nam si sacra scriptura innuitur clare libertas unde in epistola de scientiis qui potuit transgredi et non est transgressus ideo laudatur ibi innuitur potestas liberi us arbitrii Ad idem est tota multitudo doctoris solempnium Etiam articulus in motibus per totum videtur concedere libertatem etiam tulius ut patet per augustinum in quinto de civitate dei capitulo nono maluit scientiam divinam adextra quam libertatem arbitrii quia est tollere totam pollitiam a filia ymmo totam humanam prudentiam ideo est per viciosum negare libertatem liberi arbitrii ymmo quilibet paganus iudicaret esse nephandum pro declaratione materiae secundum octo argumenta erunt octo articuli

Divisio quaestiones

In primo videbitur quidquid intellig?ar nomine fati et quod senserunt philosophi de illo 2a pars articuli tractabit utrum corpora caelestia habent efficaciam super actibus liberi arbitrii Quantum ad regimen polliticum et respectum causarum Alii articuli erunt 2m argumenta tacta

PrevBack to TopNext