Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 97, de Libertate
De connexio inter fatum et divina providentia
In alia lectione Ad discutiendum difficultatem de concorda liberi arbitrii cum fato introducta est materia de praescientia dei
quia 2m Boetium "ordo fatalis ex prudentiae simplicitate procedit" ideo habent inter se quanda connectionem
Prima Opinio: Quod fatum est nihil
Iuxta opiniones recitatas secundum Raby moysem fatum nichil esset 2am primam opinionem Nam antiqua opinio resolvit necessitatem effectuum 2m materiam vel dispositionem materiae ideo ponit omnia sn a casu secundum quod contingit materiam esse talem vel talem tamen vocant materiam corporalia athomalia secundum quorum combinationes contingunt effectus varii et quod nichil fit nisi pure a casu et quod nulla est divina providentia respectu originis universi nec aliqua cura dei et iuxta hanc opinionem fatum nichil penitus esset quia haec opinio non concedit ordinationem causarum seminem fatalem
Secunda opinio: quod divina providentia extendit se ad incorruptibilia
/ 4ta opinio est ipsius Raby moysi si qui ponit quod prudentia divina praecise extendit se ad corrumptibilia et quia inmediate est et terminatur in incorruptibilia ideo ex hoc ipsa sunt incorruptibilia et met aeterna
Consequenter respectu omnium corporum caelestium operationum et motuum eorum ponit esse divinam providentiam ex hoc ortiuntur aeternitatem respectu specierum Etiam in spera generalium et corrumptibilium ponit esse divinam providentiam et respectu hominis etiam individuorum speciei humanae ratione intellectuum
Opinionem veram inprobando arguit Raby moises sic quia divina providentia se extenderet ad individua sequitur quod omnia de necessitate evenirent propter stabilitatem et immutabilitatem divinae providentiae / et per consequens periret leges et 2o morales
videtur michi quod ista ratio inevitabiliter militat contra ipsam quia concedit quod divina providentia se extendit ad individua humanae speciei et operationes eiusdem praecipue pertinentes ad intellectum Ideo si se extendit ad electiones necessario eveniat quod est inconveniens quod intulit contra aliam opinionem et sic omnia concurrentia voluntatem evenirent necessario
/ Consequenter habet dic quod fatum non stat cum libero arbitrio quia vel causatur fatum pro divina providentia ad intra vel ordine causarum sive sit sive non
/ habet ponere necessitatem et sic illa ordinatio carum provisa est in mente divina ergo est necessaria Ideo in ista materia videtur mihi ipse incidit ancillam cupiens vitare caribdiam / Tenendum ergo cu fide catholica doctoribus sacris in boecius in 4to de consolatione philosophiae circa finem ita quod providentia se extendit ad omnia / unde boetius in 4to prosa sexta / "providentia est summa ratio divina" ubi ponit qua acta disponit
Origo acceptationis fati a vulgari
notandum quod sicut tactum est in alia lectione fatuitas vulgi habet originem ex laesione potentiarum scilicet rationalis concupiscibilis et irascibilis natura rationalis habet primam veritatem pro principali obiecto concupiscibilis primam bonitatem irascibilis primam excellentiam et potentiam suam quae sunt in deo et illud correspondet tribus attributis vel personis Sed ex laesione primae potentiae scilicet rationalis prima veritas est occultata sicut saepe prius dictum est concupiscibilis inclinatur non ad summam sed ad malum non sub ratione dico mali irrascibilis non inclinatur ad suam excellentiam sed ad vilem volumptatem unde experientia radice ignorando causas effectuum / resolvit se vulgus ad latentem necessitatem et hanc vocat fatum
2o ex corruptione huiusmodi virtutum praecise irascibilis et concupiscibilis convertitur creatura ad colendum vicia Et ex consequenti ad excusandas excusationes in peccatis finxit scienter necessitari homines / ad vicia / ut per hoc liberius pro respondet in voluptates / et alia obiecta illicita et ut etiam excusaretur ab infama ratione compellentis necessitatis / Ita quod ex nequitia quoddam modo deliberata potuit habere originem istud vocabulum fatum
/ 3us modus quod exigentibus demeritis creaturae deus promisit diabulum in forma sensibili apparere / et colloqui et parecise in neccessitatibus hominum praedicendo prosperitates et adversitates futuras ipsi nascenti noviter Istud tangit wilhelmus parysiensis in libro de universo "daemones in forma mulierum vel virorum possunt apparere et mentiri denoviter nascentibus"
Tres modos deceptionis
/ Nota quod apud tale vulgus triplicia sunt dicta denovum quaedam et illa non necessario sunt ventura Et alia nunciata tamquam ventura / simpliciter tangenda statum nascentis et illa vocatur proprie fata / 2m istam acceptationem id est deorum vel dearum decreta dicta / et statuta / et sen?iata irrationaliter secundum wilhelm parisiensis ita quod daemones apparuerunt in forma mulierum et prae??cciant etc illae pro?vca?ones vocantur fata et dicunt ista necessario futura fore et ita est introducta a fulgo dyabolo seducente / vel dicitur fatum a forma / art? quia fata sunt dicta deorum vel dearum se?utia quid futurum sit nascenti pro speritatis vel adversitatis
Radix idolatriae
In hoc fundatur una radix ydolatrandi Nam per hoc credit vulgus daemones habere potestatem dandi prosperitatem nascentibus vel adversitatem et per consequens resolvunt se in eos tamquam in summos rectores totius orbis per consequens decepta rationalis concupiscibilis amat et nascibilis exhibet cultum
et fundatur prima sibi nephandae ydolatriae qui habet decem species quas wilhelmus parysiensis tractat in fine libri sui de fide et legibus prima species est cultus daemonum / 2a cultus stellarum / 3a cultus elementorum 4a cultus ydolorum / 5ta cultus ymaginum fabricatarum in certis constellationibus et cum ortis coniurationibus Sexta est de adoratione figurarum / 7ma consistit in verbis 8va in temporibus nona in principiis seu in etiis rerum / decima in inventionibus rerum ut reperire ferrum melius quam aurum / et per ista veniunt omnes quasi fatuitates et frustitiones et rufae et sortilegia vetularum / de quibus forte post reprobandae fiet declaratio hoc si dictum de fato secundum modum vulgarium
opinio errans iulii firmici
// Sed alia opinio philosophorum etiam errantium in ista materia prima opinio iulii firmia in prologo astrologiae suae ubi expresse tenet quod fatum sit concathenatio causarum superiorum et corporum caelestium omnino necessitans et necessario faciens evenire quidquid futurum est / et inevitabiliter Ad probandum suum errorem iudicat plurima exempla et radix stat in hoc quod innocentes puniuntur et male moriuntur pessimi prosperantur ideo resolvendum est ad fatum necessitans quod nihil aliud est nisi dispositio corporum caelestium quae est causa respectu omnium talium effectuum
/ Exemplum de socrate qui licet innocens esset mala morte fato periit / plato fato captus est a tyranno / pitageros exilium passus est / pompeius iustus perdidit imperium ramanum et occisus est / Et tyrannus cesar Iulius obtinit Ad hoc allegat boethium in quarto de consolatione introducendo lucanum / et quod caesaris placuit diis dicit lactantius quod pompeyus pro libertate certavit et tamen alius fato obtinuit / concludit finaliter credamus itaque fide veritatis opressi et confiteamur vel in nostro sed totum in fatarum potentia potestate et quidquid facilius totum fortunae
/Ista positio negandum est contra fidem et sacram scripturam sed contra moralem philosophiam et bonas mores et sive radice gratis dicta ymmo contra astrologiam ut postea magis dicetur Ad rationem quam tangit istam quod agens naturale m?ie de rogans fato et stellarum vim obstinata animositate contempnis cum videas malorum bonos exitus et bonorum malos
Omnia eveniunt a casu vel ex necessitate et responsio Boethius
Ratio ista non valet Boetius Respondit multipliciter Antiqui dixerunt omnia de necessitate vel a casu eveniunt primum est probabilius quia experimur libertatem ista ratio turbat antiquos
prima responsio infirmitas nostrae cognitionis est tanta quod non cognoscimus interiore hominis et sic credimus esse bonos qui sunt mali et econtra et ideo apud nos difficile est iudicare utrum bonum patiatur
2a responsio quod deus qui est sapientissimus et optimus medicus animarum "qui sanat omnes iniquitates tuas" alibi "ego sum qui sanat infirmitates tuas propter me" etc sanus applicat divina pro regimine sanitatis etiam infirmus diversa pro cura ut bonus medicus quia cum veritate stat dei veritas contemplationum ideo etiam veritas regiminis vel cu?e
Ita in proposito deus cognosens diffinitiones creaturarum videt quibusdam bonis expedire temporalem prosperitatem aliis adversitatem temporalem pro conservatione veritatis Ita de malis proportionaliter ideo resolvendum est ad nostram ignorantiam et ad divinam proidentiam et ista solutio est satis grata quia ex defectu humani iudicii quia istum bonum hominem ditat et alium forte meliorem decit et privat eum bonis temporalibus sicut de medico quod ad haberet varios medietas ubi tantum appareret vulgo quod esset omnino eadem infirmitas
/ 3a responsio quod virtuosis quandoque dat prosperitatem quia habet quamdam pusillanimitatem innatam eis / nam dico vitiosam ergo adveniente adversitate corresponderet a veritate Ideo dat eis ne ex privatione corr?uat sic fecit et concessit dyabolo de Iob quod sublatis bonis etc Apostolus "fidelis deus qui non patietur vos temptari supra id quod potestis"
De mala
Quare bonis mala contingant secundum Boethium
primo ne semper propter suam excellentiam cadant in superbiam Exemplum de paulo qui habent angelum sathanae ceptationem carnis.
3o ut firmetur virtus vel agueatur exemplum de Iob qui virtuosus erat et tamen sublata sunt omnia bona sua et eiius virtus roboraretur vel intenderetur Exemplum de thobia qui habuit longam miseriam temporalem in qua tamen in virtute in patia
4o ad reprimendum praesumptionem contingit quod ne dum mala poenalia dantur sed etiam permittit deus corruere in peccatum Exemplum de petro qui de se ipso praesumens dixit quod nullo modo exemplum relinqueret etc ut fragilitatem humanam magis cognosceret promissus est cadere in peccatum quia ad vocem ancillae negant christum
Quod bonum contingat malis pertinent ad summam sapientiam
Sed quod bene hoc pertinet ad summam providentiam ex multiplici utilitate quia quod m?alis bene accidat quo ad affluentiam temporalium est evidens argumentum quod sunt contempnanda et quod in eis non est felicitas
2o permittitur malis ex divina providentia quod habeant bona ne efficiantur deteriores vel peiores nam per privationem bonorum prorumperent in homicidia furta vel multa deteriora
3o nam si habundantia bonorum potest eis esse occasio virtuose vivendi primo ex gratificatione divinae beneficientiae Nam non considerans suam malitiam et dei bonitatem provocantur ad divinum amorem wilhelmus parisiensis ponit exemplum de homine pessime vitae pro moto in epistolam ipse audiens reliqui haec omnia et factus est totus contemplatus / istud ponitur in libro de universo Item ex timore privationis bonorum praeservat se a peccato et sic per accidens contingit bonum
Cur boni patiuntur
quantum ad passiones et adversitates quas virtuosi patiuntur dicit wilhelmus parysiensis quasi discurrendo per singula mala poenalia quod dolor est optima medicina rationis contra sensum Nam existens in dolore modicum prosequitur voluptates et sic sunt valde bonum licet sunt poenalia quia illa poenalia sunt in natura inmediate ad bona spiritualia et sunt remedia contra vitia et sic dicit quod sunt medicinae purgativae
Responsio magis speculative
primum est quod est quod iudicium nostrum est infirmum in cogitando divinae providentiae ideo standum est fide quae est data in medicina in illis quae non per rationem habemus etc habemus concludere quod singula deus optime regit licet nesciremus ostendere modum bonitatis regiminis
Alia solutio quod bonitas ordinis rerum non est prior obiective divina providentia sed magis econtra unde deus per suam providentiam non habet ad intra ex repraesentatione bonitatis ordinis rerum sed per prius deus vult et disposuit res sic ordinari Etiam hoc sequitur quod bene ad nullam aliam radicem debet resolvi bonitas ordinis rerum unde quod electa sic se habeant licet habeamus bonitatem congruitatis ordines tamen sortitur suam bonitatem causaliter a providentia divina si terra esset in concavo orbis lumine optime esset quia bonitas ordinis non est ex habitudine rerum sed etc
Et sic si deus aeternaliter cruciaret animam innocentem in inferno dico quod iustissime fieret quia bonitas ordinis rerum debet resolvi ad providentiam divinam quia sit vult et ita iudicat et ibi est tota radix ordinis praeter essentialem Et licet ista appareat vulgaris est tamen multo subtilior sed bene inspiciatur etc
On this page
De connexio inter fatum et divina providentia
Prima Opinio: Quod fatum est nihil
Secunda opinio: quod divina providentia extendit se ad incorruptibilia
Origo acceptationis fati a vulgari
Omnia eveniunt a casu vel ex necessitate et responsio Boethius
Quare bonis mala contingant secundum Boethium