Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 98, De libertate [Palantine Transcription]
Circa divinam providentiamIn alia lectione Ex his quae dicta sunt circa divinam providentiam infero propositiones mere aliqualiter declarativas
Corollaria
Primum corollarium
prima ex hiis propter quae magis admiramur divinam providentiam vel sapientiam apud intellectum bene dispositum clarius appareat eius in mense bonitatis et sapientiae profunditas sunt enim aliqua contra quae intellectus male dispositus numerat scilicet contra divinam sapientiam providentiam propt?m bonorum etiam prede sanationem et ad nullam ?am finitam resolvendo salvaretur ordo iustitiae ergo potest omnem regulam limitatam istud reducitur in aliam omnino in mensam
Secundum corollarium
2m corollarium sic male dispositis divina providentia est per accidens occasio Nam data sed acceptatio desperationes et odii Ita viceversa bene dispositis est causa spe et amoris prima pars patet ex historiis Nam plures philosophi vel non negabant deum causae vel rebus providere 2a pars probatur nam quidquid operatur divina providentia est directiva rei in suum finem debitum seu bonum et perfectionem ergo ex huiusmodi regimine debet consurgere maior regnum sic dirigentis et specialiter curantis
Tertium corollarium
3m corollarium divinae providentiae cognitio est maximum contra fortunae adversitatem remedium patet nam cognita divina providentia adversitates fortunae quae contingunt sunt realiter eligibiles et directive creaturae in suum finem et perfectionem et secundum dictamen rectae rationis eligendi realiter ideo illa cognita fortunas asperanus erit durior scilicet privatio sanitatis vel membrorum Tulius in libro de transquilans quaestionibus quod "praedicta ymmo fama privatio non sunt mala" etc sunt virtutis patientiae inductam Exemplum nam aeger aegertans sciens evidenter meditum infallibili posse curare gratanter recipit medicina purgativam et sufficit ergo proportionaliter causa huiusmodi adversitas fortunae sunt realiter tamquam medicinae et sanitatis spiritualis inductive sequitur quod sunt spiritualis inductive sequitur quod sunt aplexandae et diligendae
Quartum corollarium
Sequitur quod deus non posset circa suam creaturam positive sic ordinari quia ex hoc rationaliter creaturae debeat turbari vel male contentari patet Nam omnis executio divinae ordinationis circa creaturam est effectus divinae providentiae quae de necessitate est rei in suum finem directivam et ipsius ordinativa
Quintum corollarium
Sequitur quod ceteris remanentibus dampnati deberent rationaliter eligere tanto gradu poenae curari et non minori data optione verbi gratiam si daretur optio mediate reatu et aliis secundum dictamen rectae rationis deberent optare quod poena remaneret quia poena tanta est ipsius dampnati ordinativa et directiva et ergo ex hoc creatura sortitur quemdam modum dignitatis et bene essendi quantum adhoc Igitur ratio recta dictaret etiam stante casu dampnationis remissionem gradum esse fugendum data optione
Sextum corollarium
Sequitur quod divina prudentia non est nec potest esse regula mali respectu mali vel culpae in mediate patet quia providentia divina est causa effectiva et ordinativa rei in suum finem Sed peccatum est recte dispositio contraria scilicet de ordinativa rei igitur super ipsum non cadit in mediate executio divinae providentiae patet quia pure se habet permissive respectum culpae Et quidquid sit peccatum vel substantia vel actus quae utique bona est vel actu vel alia habitudo relativa quae sit tantae imperrectionis quod non requirit cuiquam dei sed deus solum praemittit Et istud salvaretur apud ponentes relationes distinctas quae dicunt quod huiusmodi relationes non sunt entitates sed modi quidam
Simile est de ponentibus complexe significabilia obiective adextra distincta 2a quia dicunt quod non sunt entitates sic sortes non esse est entitas ymmo aeternum nec dependens adeo nec producbile nec indiget causa effectiva ita quod ponentes respectus distinctos dicerent de peccato Si ponatur quod sit actus non tamen sub ratione difformitatis divina providentia immediate est causa divino in mediate nam mediate divina providentia est potiorum praeordinata ut meliora eliciat Augustinus expedit quosdam peccasse fortitor et turpiter et hoc ut postea peccatum superbiae ad quod proni erant declinarent et sic providentia divina ex peccato elicit virtutem scilicet humilitatem Apostolus "diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum" Etiam peccata quia ex peccatis oritur eis humilitas etiam ordinatio Etiam punitio quae bona est et universi decorativa etiam ut virtutes eliciantur
Septimum corollarium
Sequitur quod divinum providentia non tollit libertatem arbitrii creati patet quia ponit ligem arbitrio creato ergo dat sibi libertatem ad implendum nam dato contrario sequitur contra praecedens corollarium quod deus esset causa peccati ymmo neccesstaret creaturam ad peccandum patet nam si deus det legem et necessitet voluntatem ad transgrediendum sequitur quod necessitet ad peccandum ergo de ordinat creaturam quod est contra rationem providentiae Nam de ratione eius est rem in suum bonum dirigere ergo repugnat sibi etc
Sequitur quod stabit cum lege positu libertas arbitrii istud corollarium concedunt morales etc excellentiores philosophi et fides ideo licet ratio ad conclusionem et est difficilis ad solvendum vel insolubilis nichilominus esset haec veritas tenenda exemplum quia stat quod Sortes nesciat a propter quem a contradictione defendere quando tamen scit omne veram et tamen nullo modo stet solvere in solubile factum in contrarium ubi recurrendum est ad infirmitatem ingenii vel ingorantiam artis dyabolice Ideo licet ratio esset in ista natura alicui insolubilis tamen non deberet ipsum turbare quia vel est ex ignorantia dyabolice vel infirmitate ingenii vel ex auctoritatibus simul tamen deo duce solvetur satis apparenter argumentum solitum fieri in ista materia scilicet de praedestinatione
Octavum corollarium
Sequitur quod divina providentia non tollit casum et fortunam addo tamen quod respectu divinae providentiae nichil est fortuitum vel casuale 2a pars debet esse nota quia prima causa omnia universaliter cognoscit quam nihil latet et nihil agit quin ipsa cognoscat omnes habitudines effectuum ad suas causas nullus effectus accidit primae causae pretuo suum intellectum quia causa fortuita non intendit in effectum per ve?to ex sua operatione exemplum de colente agrum et in ve?te thesauram quia finis motus est colere terram et seminare pladum et omnino latebat thesauri inventum vel in loco illo latitatio deus autem cognoscit omnes rerum habitudines et nichil agit quin a proposito ideo respectum eius nullus affectus est fortuitus nec casualis
Nonum corollarium
Sequitur ex hoc quod per ymitationem divinae providentiae recedet causa fortuita ab effectu fortuito Ita quod staret voluntatem creatam vel intellectum practicum tantum divinam providentiam ymitari quod nihil posset sibi fortuite contingere patet de anima christi quia 2m magaister ipsa cognovit omnia quae verum igitur omnem rerum habitudines igitur etc quia cuiuscumque effectus videbat finem
Consequenter patet quod intellectus propositionis philosophi in libro de bona fortuna dicentis quod "ubi maximus intellectus ibi minima est fortuna" hoc enim non oportet intelligere quod philosophi elevati ingenio habeant fortunam magis asperam Nam quantum magis elevatus tanto magis videt rerum habitudines ubi intellectus non videret et sic maximus intellectus qua si omnia quae praevidet quae secutura sunt ex suis eletionibus Ideo raro contingit prae aliquid a fortuna quia eviturae a fortuna est evenire absque intentione et praevisione et sic quantum ad hoc propter ignorantiam causarum vulgus finxit fortunam esse quodam numeri vel quamdam causam latentem quod non oportet dicere sufficit enim doctrina a philosopho tradita in 2o physicorum et in libro de bona fortuna nihilominus Advertendum quod fortuna potest capi quamcumque modis et ista videtur tangeri philosophus in libro de bona fortuna pro providentia divina licet non sit effectus fortuitus respectu ipsius est tamen fortuitus respectu intellectus vle voluntatis creatae et est ex intentione respectu providentiae divinae quia staret quod specialiter dirigeret sortem adinveniendum the?rum ut dicere unde staret quod idem effectus esset fortuitus respectum unus voluntatis creatae et non respectum alterius hic possunt multa dici dicendo ad dicta vellarum
et loca consequenter executionem divinae providentiae respectu regiminis universitam naturalis quam moralis quam gratuiti remitto quantum ad hoc ad wilhelmum parysiensis in libro de universo ubi inducit qualiter divina providentia est diffusa in animata et in inanimata Albertus in libro de animalibus facit digressionem super hoc wilhelmus parysiensis inducit quomodo aranea texit fila et qua arte et quam ibi relucet divina providentia et divina bonitas Etiam de formita fungente granum ne pullulet Similiter de apibus quae quasi politice civiliter operantur habent regem qui non habet puncturam nec aculeum addae Notandum quod reges debent esse mansueti faciunt ex agones quo replentur sic locum quod nichil manet vacuum virt?s non possunt sic replere locum sed ex agones replent inter alias figuras quas docuit apes istam geometriam
pro maiori declaratione notandum quod fatum rationaliter dictum in tertia acceptatione scilicet pro enunciato sententiato vel decerto ad??bus vel deamonibus temper nativitatis pueri quod asta sor?most? opinio tripliciter p?tuet? habere ariginem uno modo per modum demeriti vellarum quae ratione granum peccatorum potu?ut esse digne illud a deo ut dyabolum tollerent tamquam deum et divinum honorem deo subtrahentes et dyabolo attribueretur et hoc contingit ex ca?ie de peccato in peccatum ut patet ad romanos vio
Biblia satis narrat fuisse magnos arioles fitonissas ydolatrias et eas ex?me de testatur et suis demeritis exigentibus esse relitas in manibus diaboli hoc affirmant historiae et etiam dictae gentilium et quantum ad hoc appropiuntur quod in ydolis fuerunt daemones et dabant responsa sic potuit contingere quoad daemones diceret mulieribus t?ia
2o potuit habere originem ex libidine mentiend vetularum nam potuerunt quandoque fingere quod haberent huiusmodi decreta deorum ubi penitus nihil habuerunt vel causa 2a potest ese causa quaestus ut parentes di?tes ad bani conferrent dixerunt filios esse fatatos ad magnam prosperitatem et avidissime decreta deorum vel causa inanis gloriae ut reputarentur familores deorum ut viderentur minima scire et ex alterentur et ita possunt fuerunt sufficienter contingere
3o potuit radicem habere ex deceptione vetularum quae credunt vel reputabant se habere responsa deorum non habuerunt et istud potest secundum plures modos deceptionis contingere inter alias ratione fortis et vehementis ymaginationis unde vis sensitiva potest formare ita intensum actum quod non sufficit distinguere inter actum suum et obiectum ymmo credo obiectum esse praesens Alii sunt modi deceptionum de quibus forte postremo dicetur
prima tamen radix non valet quia licet ita esset non tamen debemus ponere necessitate fati primo tamen radix non valet quia licet ita esset non tamen debemus ponere necessitatem fati primo quia daemon est medax Iohannes 8o "est pater mendacii" et homicida ideo dictum daemonis nullam ponit necessitatem ymmo nec revelatio divina vel dictum dei de effectu nullam imponit necessitatem ergo a fortiori de daemone qui est mendax et maxime invidet generum humanae sapientiae 10 "invidia diaboli mores virtutis" etc.