Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 21, de Notitia
Consequenter circa materiam prosequendum est nam prius tactum est quod ex divina providentia factum est quod res seipsas diffundunt per species qui non possunt seipsas animae uniri et haec ad hominis utilitatem quia res inferiores ad eius usum se offerunt ut eis utatur homo secundum quod miseria hominis est magna et nedum subiciunt se homini pro indigentia humana simpliciter per perfectione intellectus ut cognoscat vel physice vel mathematice vel aliter secundum quod intelectus potest eis perfici et finaliter ut ostenderet 2o suum creatorem / quia ut dicit augustinus 11us de confessionibus "totus mundus clamat se esse factum a suo creatore / licet non audiatur et res sequitur ordinem sicut deus diffundit se ut homo sit dei particeps" Et sic intendo tenere quod omnis res mundi est sui ipsius diffusiva cognitive diffundendo species sive sit totalis sive specialis et hoc divina providentia quam posui pro 2o principio
Duae extremae opiniones
Secunda opinio
Alia oppinio extrema quod nullae sunt species nec res sic se multiplicantes sed ex ordinatione divina ad praesentiam eius cum certa distantia cum certo medio non quod aliquid causet sed sic se habet ad potentiam Et consequenter infra latitudinem ipsius rei res potest videri ut patet per applicatione rei opace polite ad speculum licet res non sit directe obiecta unde potest salvari quod res absque specie videatur / quoniam anima est suamet cognitio ut dicit talis oppinio Et consequenter alii dicunt quod nec in anima formatur actus directus ab anima sed anima est sua cognitio
Responsio ad primam et secundum opinionem
Sed prima facie videtur hoc philosophiae repugnare videlicet quod res eadem sit in diversis locis Item quod res corporalis sit in anima quoniam haec esset contra 3o de anima dicentem quod "lapis non est in anima sed species lapidis"
Unde advertendum est quod ista deffectuositas cognoscendi provenit ex parte debilitatis ingenii unde debilitas ingenii infinitos commisit errores Quapropter unica est via recta veritas ostensiva et ideo standum es magis expertorum auctoritatibus et maxime aristoteli quoniam revera theologiae nostrae satis videtur consonare
Prima conclusio
Et ergo videatur primo utrum anima distinguatur a sua cognitione / et de hoc sit ista conclusio quod realiter distinguitur et articulus parisiensis quoniam intelligentia non intelligit per suam essentiam quia oppositum dicere error Idem habetur in clementinis quod "animam seipsam beatificari error" / unde decretalis ponit quod sunt actus distincti scilicet visio intellectio etc et aristotelis et guillemus parisiensis ponunt haec
Secunda conclusio
2o substineret quia sicut dicimus de divina essentia s?cit nunc esse et ante nesciebat ita diceretur de anima et tamen nihil acquireret esset tamen aliqua mutatio quia de non sciente sciens / et sic differet ab essentia divina Et sicut licet omnia nunc esset cognitio per seipsam non esset essentialiter cognimus quia posset esse sine cognitione sicut diceretur de quantitate ponendo quod quantitas non distingueretur a re quanta / Et si replicetur quod non posset salvari ymago trinitatis negatur quia primo esset species intelligibilis deinde notitia deinde volimus et quod sit odium unius et dilectio alterius omnia ista sunt salvabilia et ergo potest salvari ista oppinio
Reditio ad inquisitionem de veritate
Unde sciendum est quod quaelibet res potest concurrere obiective ad causandum notitiam sui in intellectum et hoc potest probari dupliciter
Secundus modus
2us modus ymaginandi quod species sensibilis et obiectum non alias concurrerent quam immutando potentiam sensitivam ita quod talis species esset causa sufficiens ad hoc quod intellectus formaret intellectionem sicut cognitio sufficit ad hoc quod producat actum volitivum et nichilominus diceretur concurrere active et obiective etiam Alia via est vel oppinio quod res materialis multiplicat duplicem speciem unam extensam quae habet rationem magis materialis / aliam quae habet potentiam immutandi potentiam intellectivam ut sit albedo et angelus tunc angelus videbit eam et cognoscet non per organum corporeum sed intuitive per speciem spiritualem et istius oppinionis erat magister gerardus calcar valentissimus philosophus Unde tenetur quod aquacumque creatura a superiori usque ad inferiorem potest concurrere obiective
Reditio ad opinionem Ioannis de Ripa
Redeundo ergo ad oppinionem de rippa qui subtiliter hici ymaginor / nec negat multitudinem specierum sed ponit quod species multiplicatae ad obiectis non possunt immutare intellectum tamen non vult negare concursum specierum
Alius punctus suae ymaginis est quod genus accidentium est finitum et cuilibet rei alterius speciei et cum possint esse multae tales species infinitae substantiales una poterit producit quae producet ultimam notitiam Tota autem multitudo creabilium inter illam intelligentiam et deum erit talis naturae quod non posset concurrere ad notitiam causandum / alias esset contra ypothesim
2o arguit dato quod non a dimitteretur quod species non se haberent sicut numeri latitudo tamen accidentium est finita Tunc peccato quod perfectior species vel intelligentia causat causat perfectiorem notitiam non eadem proportione ergo vel erit processus ascendendo quod est contra ypothesim vel dabitur ultima intelligentia quae poterit influere et maxime adiuncto quod concursus obiectivus sit naturalis quia si esset liber posset quantumcumque remisse concurrere et prima suppositio concederetur Ex istis infertur aliquas conclusiones / prima ponit maximam intelligentiam finitam quae potest obiective concurrere
Alia propositio quam ponit quod nulla intelligentia supra illam ultimam potest concurrere obiective patet quia si concurreret obiective causaret aliam notitiam alterius speciei et non inferioris ergo etc
Ulterius propter unum dubium quod posset fieri quod quaelibet intelligentia quae non est apta nata concurrere obiective est sui notitia / et sic non indiget accidente medio / Et sic omnis emptitas materialis et potest esse alteri notitia de se et per hoc salvat quod omnes intelligentiae supra illam possunt cognosci quia est sui notitia / et sic non indiget accidente medio Et ergo sic omnis entitas materialis est in propri genere intuitive visibilis cum sit quaedam lux in se Ideo res quae non cognoscitur notitia distinca sei ipsis cognoscuntur
Consequenter ponit quod deus non potest concurrere obiective ad causandum notitiam intuitivam respectu potentiae intellectivam quia data est ultimata producens ergo impossibile est quod causetur superior causans notitiam accidentalem Unde circa istud est advertendum quod quantum est de concursu obiectivo rerum materialium non est magnum periculum et potest substineri et quod aliquae intelligentiae sint sui notitia
Sed quod deus non potest concurrere negandum est Contra quod ponitur ista conclusio quod sicut deus libere agit ad extra secundum quod vult Ita agit secundum speciem in genere specierum secundum quod placet non obstante immensitate ipsius Tamen nunc producit maiorem effectum nunc minorem licet immense agat respectu cuiuscumque effectus et infinite et tamen libere producit magnum vel parvum ita de concursu obiectivo producendo intensiorem vel remissiorem secundum quod placet et hoc testatur scriptura ubi dicitur "In domo patris mei mansiones multae sunt" / et non sunt nisi gradus beatitudinis distincti in eadem specie vel diversis secundum quod creaturae diversimode meruerunt et sic ab eadem causa producuntur diversi effectus Et sic ab eodem obiecto proveniunt immediate diversae diversae species et diversarum specierum et diversarum intensionum vel remissionum et istud est magis pro fide
Et si dicatur quod deus non posset concurrere obiective oportet quod esset notitia beatifica formaliter se ipso sed determinatio ecclesiae est ad oppositum quia ponit quod sunt actus distincti Et sic deus videtur concurrere obiective ad notitiam Ex quo patet quod influxus obiectivus in deo est mere liber / sed utrum sit liber in causa naturali certum est quod non ymmo concurrit secundum exemplum sui posset de deo secus est / et ideo eius concursus non est naturalis Si tamen albedo esset res libera respectu cuiuscumque effectus vel suae actionis libere concurreret Et sic 2a suppositio de rippa Restat ergo respondere ad suas radices quia oportet tenere quod deus concurrat libere etc / sed utrum intelligentia possit esse sui ipsius notitia alias deo duce videbitur
Ad rationes Ioannis de Ripa
Et tunc ad primam rationem de rippa qui supponit quod genus accidentium sit finitum sed haec intelligitur quod quaecumque species in illo genere produceretur illa esset finitae perfectionis et illo modo conceditur sed non est ad propositum suum Si intelligatur quod sit solum finite producibiles species in illo genere sibi negaretur nec sequitur infinitae species sunt in hoc genere producibiles quarum quaelibet est perfectior prima ergo aliqua species infinitas est hic producta consequentia non valet quia in pedali sunt infinitae partes quarum quaelibet erit perfectior alia
2o diceretur quod accidentia non reponuntur in genere eo modo quo dicit mathematicus et theologus Et ideo quomodo istud debeat capi / dicam in 2o principio deo dante Alia via vel oppinio posset esse quod realiter notitia non sortitur speciem penes obiectum quod repraesentat / sed quia staret quod esset notitia eiusdem speciei et tamen una non repraesentaret idem quod alia Et sic diversae intelligentiae possent concurrere ad eiusdem speciei productionem et sic non esset processus in infinitum nisi in modis se habendi Et ergo fundamentum in quo se fundat non est verum
Opinio Petri Plaoul resolvitur
de albedine tamen dicam quod activitas rerum in influxus secuuntur magis divinam providentiam libere ordinantem pro utilitate universi quam ad proprias specificas rationes vel formas / quia videmus aliquando minus perfectas nobilius agere sicut est homo respectu angeli Etiam asinus asinum producit et tamen caelum non produceret illum licet sit perfectius asino non tamen producit tamquam causa prima respectu illius effectus sed concursu dei generali stat tamen quod res producat perfectiorem se quia hoc est inditum ad debitum regimen universi et secundum decretum divinae providentiae Et cum inducit quia sequeretur quod obiecta materialia posset agere in corpus christi in sacramento altaris Retorquebo quam ipsam quia concedit quod obiectum immutat organum sensus tamen negatur consequentia quia corpus christi non habet habitudinem potentiae cognitivae ad suum obiectum et non est ibi modo naturali secundum quem modo obiecta sunt apta nata agere quae non ponit in sacramento altaris Et tangit de visione dei / quidam diversimode dicunt sed alias deo duce de hoc videbitur