Lectio 22, de Notitia
Lectio 22, de Notitia
Circa primam difficultatem
/ et primo dico quod notitia non est intrinsece cognitio sive notitia / patet / quia staret quod esset sine subiecto de potentia dei absoluta sed hoc non igitur patet quia non est per se perceptiva
2o notitia non dicitur esse notitia sive cognitio quo ad potentiam subiectivam praecise patet quia staret habitudinem esse et tamen non esset notitia sicut si poneretur in lapide de potentia dei absoluta
ulterius nec in habitudine ad potentiam perceptivam illativam patet quia prius natura producitur notitia quam immutet vitaliter et ideo dicitur quod cognitio in habitudine ad potentiam perceptivam illativam duplex est subiecti perceptiva
Unde notandum est quod aliqua notitia dicitur multipliciter notitia uno modo unibilis et sic deus esset notitia quia cuiuslibet rei est notitia universalis
2o aliqua notitia potest esse alicuius notitia propter aliquam determinationem nam dato conceptu entis in mente addatur sibi conceptus alius a se tunc erit dependens
4o aliqua est notitia alicuius obiecti non terminativa ad obiectum sicut notitia dei fuit in moyse et paulo
Ulterius est sciendum quod differentia est inter notitiam universalem et confusam nam confusa potest esse sive singulari sive universali unde differunt quia notitia distincta est causa efficiendi propositiones affirmativas et negativas de re cognita cognoscere sicut si sortes videat platonem / a tanta distantia quod non possit eligere nisi in quantum corpus donec magis de proprie viderit tunc stat quod cognoscit eadem rem indistincte
[Quattuor conclusiones]
quarum prima est quod conceptus non dicitur naturaliter repraesentativus sui obiecti ratione similitudinis ad suum obiectum
2a quo conceptus non dicitur sui obiecti repraesentativus ratione convenientiae specificae et essentialibus
[Probatur tertia conclusio]
et ista post declarabitur Sed quia 3a apparentior videtur idcirco primo contra eam obicitur Nam si ipsa esset vera sequeretur duos conceptus esse eiusdem speciei quorum unus non repraesentaret quod alter et tamen haberent diversa obiecta igitur conclusio falsa consequentia tenet antecedens patet ex eo quod si capiantur duo conceptus quorum unus a sorte causetur alius et platone illi sunt eiusdem speciei patet / quia sunt eiusdem perfectionis adaequate igitur contra eum de rippa quia ponit eam
Sed diceret forte quod non essent eiusdem speciei perfectionis sed haec non valet et supposita quod essent diceret quod essent diversarum specierum licet non aeque perfectarum Adhuc non valet quia species habent ordinem inter se
Item species se habet sicut numerus ut vult piis 3o ordo ponitur in praedicatis essentialibus qui tamen tolleretur si sic esset
Item apparentius arguitur ex quid nominis et supponitur primo de denominationibus essentialibus / unde quaelibet denominatio perfectionis sumitur sit medium distinguendi vel concludendi illud cui competit quam cui non unde videtur hoc velle anselmus
Ex ista via dicitur quod ab omni speciei et eius convenientia cum omnibus subiectibus potest sumi conceptus mere absolutus sicut de hoc potest sumi unus conceptus sicut esset ens intellectivum quod competeret omnibus superioribus 2o sequitur ex istis quod illa potentia praectacta includit negationem
Probatur prima conclusio
prima conclusio quae est negativa probatur quia si esset vera sequeretur quod conceptus lapidis esset formalis similitudo lapidis vel ymago sicut de sigillo / et per consequens in eo oporteret esse lineata distincta / aliter non salvaretur Confirmatur quia conceptus rei extense non posset haberi nisi esset cor?des pars ad hoc sed haec est falsum quia est indivisibilis
Corollaria
2m non quaelibet entitas creata immaterialis est respectu divinae essentiae notitia intuitiva quoniam sequeretur animam nostram esse notitiam dei intuitivam quod est falsum et daemones etiam
3m licet quaelibet res sit obiective dei representativa non tamen formaliter / unde obiectum tenet de rippa ex parte sui / sed si possit uniri haec esset obiective