Text List

Lectio 24, de Notitia

Lectio 24, de Notitia

Recapitulatio

Consequenter postquam dictum est unde notitia et praecipue intuitiva habeat quod sit talis obiecti notitia etiam quantum est de notitia creata dictum est quod est ad placitum dei significativa et ex consequenti dicetur quod deus concurrit dupliciter ad causandum notitiam beatificam licet utroque modo immense

Respiciendo quantum ad effectum deus dupliciter concurrit uno modo effective et quantum ad hoc dat speciem essentialem Alio modo obiective et secundum hoc potest dare alium et alium modum repraesentandi et non reducitur ad diversitatem concursus tamen diversitas reducitur ad immensam divinam voluntatem Et ideo quare huiusmodi conceptus repraesentat hoc vel illud provenit ex divina libertate et ista est natura actuum revelatorum supernaturalium in hoc imitantium divinam naturam quia ita est de sensibus beatificis ergo et de assensu fidei unde credendum est quod beatus aliqualiter iudicat fore et tamen posset nonquam iudicare sic fore et per hoc habetur quod tales actus magis secuntur divinam voluntatem quam conditionem obiecti

et ideo circa hoc notatum est quod aliquae notitiae dependent a suis obiectis et aliquae veritates ymmo veritates in nobis causatae / et sic verum est illud ab eo quod res est vel non est dicitur oratio vera vel falsa In beatis autem non sic est ymmo habent rationem prioritatis ideo prius oritur quod posset esse idem actus specie qui esset plurium in diversis repraesentativus Et sic per eundem actum omnes possent salvari nam per hoc salvatur quod latitudo entium esset finita quo ad speciem / Etiam quod licet esset processus in infinitum in illos quae essent eiusdem speciei non esset proprie processus / et in hoc salvatur capacitas animae scilicet quod anima posset tantum mereri quod non posset praemiari sed hoc non valet quia eadem est species actuum beatificarum in patria et quod actus sit plurium repraesentativus in uno quam in alio hoc habet a divina voluntate Contra per hoc potest salvari quod sine successione actuum possunt fieri novae revelationes sive actus novi acquisitione Contra quod idem actus repraesentaret nunc divinam essentiam deinde aliam cum hoc sine novae rei acquisitione Contra quod idem actus potest repraesentare verbum et seipsum et stat quod primum et non se Ulterius sequitur quod staret eundem actum esse rectum et reflexum respectu dei / rectus respectu sui reflexus igitur etc

Et sic probabile est quod idem sit actus qui est dei apprehensionem intuitivam et est sui ipsius apprehensio non solum incomplexa sed complexa non solum affirmativa sed etiam negativa / et sic eadem notitia est negativa in uno et affirmativa in alio negativa imperfectionis dei et affirmativa perfectionis eius Tamen non est concedendum talis actus sit sibi contradictorius quia si sic tunc esset propositio impossibilis scilicet copulativa constituta ex partibus contradicentibus et partibus impossibilibus et sic beatus in credendo deciperetur Tamen isto non obstante potest esse iudicium contradictorum sed successive ut quod sortes est et quod sortes non est post quare etc

Reditio ad notitias abstractivas: duo genera conceptuum universalium

Consequenter quantum ad notitias abstractivas fuerunt prius aliqua tacta scilicet modi causandi eas unus fuit quod dato conceptu singulari et determinato cum connotatibus accidentibus virtus abstractiva potest conceptum immediate elicitum causare / sed de conceptu communi ut entis sunt aliqua notanda primo modus causandi universales conceptus est quia quidam sunt universales dicentes perfectionem sine limitatione Alii sunt limitati sicut sunt genera subalterna et species specialissime

Primus conceptus universalis: circa conceptus universales dicentes perfectionem simpliciter

Circa primum de modo causandi huiusmodi conceptus universales notandum est quod huiusmodi conceptus causantur a convenientiis rerum generalibus unde ymaginandum est quod sit aliqua infima species mere participans divinam essentiam ut si secundum esse praecise tunc ab illa convenientia potest sumi conceptus generalis sibi et deo ymmo et cuilibet quitati in 6a perfectione deinde detur alia immediate illa conveniet deo in maiori perfectione et tunc futitur conceptus et secundum hoc erit conceptus communis deo et sibi et aliis Et alia specie et eius convenientia sumitur conceptus communis sibi et deo et secundum numerum specierum est ordo talium praedicatorum dicentium perfectionem Ideo sunt convenientia deo et creaturae utrum univoce videtur quod sic et secundum multitudinem specierum sunt multibilia praedicta et inter quascumque 2as species finitas possunt dari aliae quia nisi sic deus esset potentiae limitate et sic non est dare speciem terminatam eius potentiam

Et sic tot quot sunt species tot sunt tales conceptus per intellectum formales in quolibet quo deus includitur universaliter sed non particulariter

Secundus conceptus universalis: circa conceptus universales limitatos

Alius est modus secundum limitationem generum subalternarum secundum subordinationem terminorum repositorum in praedicamento substantiae

Ulterior explicatio circa conceptus universales dicentes perfectionem simpliciter

Unde circa primum modum est advertendum quod a quolibet conceptu vero dicente perfectionem potest abstrahi conceptus causabilis excludendum omnino imperfectionem quantumcumque possibilem sicut ab infirma specie sumitur conceptus entis sic ab illo conceptu concurrentis determinationibus potest sumi aliquis conceptus praecise supponens pro deo secludens omnem imperfectionem nam sicut ascendendo species 2a excludit primam propter suam imperfectionem ut sub conceptu entis potest sumi conceptus supponens pro deo inmediate ut ens immensum et sic de talibus determinationibus quae faciunt et supponunt praecise pro deo et ab illo conceptu ag?to sumitur conceptus absolutus supponens pro deo

/ et sic ymaginatur unus ordo talium conceptuum absolutorum proportionaliter primo ordini etc proportionaliter ascendendo et in talibus contingit in infinitum procedere sicut et in absolutis proportionaliter sumptis et ex uno potest elici alius / quia qui licet significat deum secundum rationem limitatam / et ab ag?ene omnium conceptuum deum ex primentium deum contingit infinitos conceptus sibi proprios invenire

et sic ymaginandum est quod possit elici absolutus conceptus aequivalens omnibus it? et tunc esset proprius deo // Utrum tamen in via sit invenibilis potest dici quod non sed in patria potest dici quod sic

Ex dictis se patet quomodo de deo plures conceptus possit haberi esse sine et praecise ipsius dei repraesentativi Et quia non potest haberi conceptus simplex correspondens omnibus in via ideo potest dici quod continue possunt elici aliqui conceptus ipsum continue repraesentantes / Et sic quanto aliquem conceptum p?res praecedenter tanto talis conceptus maiorem perfectionem in deo diceret / et posset fieri ascensus secundum potentias

Ulterior explicatio circa conceptus universales limitatos

Alius est modus ymaginandi conceptus ex conceptibus limitatis creaturarum Et dicitur quod quaelibet notitia creaturae intellectiva est apta nata immediate ad causandum notitiam abstractivam de deo et sicut creaturae habent ordinem ad deum / ita et notitiae et sic creaturae sunt etc Unde circa hoc ymaginatur quod ex unica notitia ut plurimum non potet in nobis causari abstractiva sed requiruntur plures et ex earum combinatione consurgit quod intellectus possit causare abstractivam notitiam de deo et secundum hoc resultat diversi conceptus dei et magis vel minus perfecti et sic vis abstractiva animae et virtus multum animam perficit

Sed circa materiam de cognitione dei fuerunt modi nam ut dicit rabbi moyses non fuit nisi unicum nomen dei cui correspondet conceptus absolutus sed iste non habebatur ad libitum sed quasi de septem annis in septem annos unde per viam abstractionis ymaginati sunt philosophi quod homo posset pervenire ad notitiam dei intuitivae secundum quod conceptus praevii sunt perfectiores et perfectiores et sic secundum hoc invenerunt abstractionem qua dixerunt se cognovisse deum intuitive et vocaverunt intellectum adeptum

Circa vel advertendum est per quod notitia abstractiva est sui obiecti notitia et est sciendum quod certa habitudo notitiarum inter se quasi per modum speciei repraesentatur totus ex illa congerie tamquam species dei repraesentativa et ex illa armonia quae est tamquam species dei et sic elicit dei notitia et sic etiam stat quod ex illa congerie resultat talis species et tamen nisi parti correspondet sicut patet in sonis unus non faceret armonia per se sed ex pluribus et combinationibus diversis resultat armonia / Et secundum haec resultaret etiam diversi conceptus / Sed aliud ymaginatur de productione formarum quia secundum quod qualitates aliter et aliter combinantur secundum haec alia et alia forma producitur ita de notitiis diceretur secundum earum diversas ombinationes et de deo et de creaturis et secundum infinitam combinationem ymaginandum est quod sit processus in conceptionibus formalibus unde licet talis combinatio causetur quasi species tamen non est proprie species nec causat eius species

Opinio Henrici de Oyta

Et sic magister henricus de heuta non videtur bene dicere ubi dicit quod ex duabus notitiis causatur una totaliter 3a sicut ex spece lucis cum opaca causatur in nobis species rubedinis et tamen non est ibi respondendo sed non est quia sensus in hoc potest decipi sicut si calix praesentetur alicui in disto per modum praesentandi farinam intellectus non iudicabit notitiam farinae intuitive / et si dicatur causabitur actus cognoscendi farinam

Responsio ad Henricum de Huta

/ dicitur quod non sed realiter actus intuitivus cognoscendi calcem Etiam licet causaretur talis notitia farinae tamen hoc non esset per notitiam calcis sed per quamdam dispositionem in intellectu mediate qua ex specie calcis iudicabit ibi esse farinam

Etiam dicitur quod possibile est quod intellectus exuat in actu proportionalem speciei productae a calce

Resolutio: possibilitas notitiae circa Deum

Ex quibus patet qualiter de deo potest haberi conceptus abstractis et proprius de deo mere absolutus secundum quod abstrahimus a convenientiis creaturae et deo 2us qui abstrahitur per quem praecise habetur notitia de deo 3us secundum combinationem notitiarum de deo

Ex quo possent inferri correlaria qua ponentes oppositum sed non plus pro nunc

PrevBack to TopNext