Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Opinio Averroeis
Consequenter praeter modos abstractionis est alius modus quem ymaginatus est averroys per intellectum agentem non tamen fuit primus inventor huius dicti vel ymaginationis sed maurus fuit et propter proprietatem animae ponit quod esset unicus intellectus in omnibus hominibus ut refert rabi moyses et albertus magnus ymaginatur enim averroys quod intellectus possibilis est capax cuiuscumque notitiae non subiective sed vitaliter
et intellectus agens est lumen in quo relucent cognoscibilia deinde fantasmata habent duplicem modum unum actualem et sic immutant sensum ad singulariter cognoscendum Alium virtualem et sic virtute intellectus agentis radicantur sed non vigore speciei et sic ingens intellectus reducit ad possibilem et ad actum et cognoscit intellectus specialis possibilis unibilia / et iste et alius modus abstrahendi / Et ex consequenti habent dicere quod prius cognitum est unibile et nonquam intellectus habet notitiam pure singularem quia intellectus agens non est aptus radi? nisi secundum formas unibiles
Sex modis possumus habere conceptum de Deo
Primus modus
primus est per viam abnegationis respectu personarum dicentia imperfectionem aptitudo negationem infinitatem talibus ut videlicet non dependens non mutabilis Et si sit praedicata generalia quae dicantur de omni creatura ut esse mutabile dicendum est quod omne tale praedicatum est adaequate supponens cum negatione infinitate praecedente pro deo et ista est prima per quam possumus habere notitiam de deo / et istam viam tenuit rabi moyses et multi alii quod non habemus conceptum de deo quia unicum nomen dei est scilicet tetragramaton quatuor litterarum sic quod non habemus alium conceptum de deo
Reditio ad materiam de ordine praedicatorum essentialium
nam fuit heri praemissum de praedicatarum essentialium subordinatorum ordine materiae absolutarum quia quaedam sicut quae dicunt perfectionem absolute et priora minorem posteriora uno maiorem / ut quia res est capitur conceptus simplex absolutus et deus est
et ideo ille conceptus est conceptus absolutus conveniens deo 2o si esset unica species quae praecise haberet esse conveniret sibi ista denominatio et nulla alia 3o debemus ymaginari aliam perfectiorem et quia excedit aliam potest abstrahi conceptus generalis supponens pro qualibet habente talem perfectionem / tamen excludit primam / et sic quot erunt species tot erunt praedicata perfectionalia fabricativa licet non sint fabricata et procedunt in infinitum secundum ordinem specierum quia quot species deus potest facere tot praedicata possunt fabricari ab intellectu et si supprema species sic producibilis ultimum praedicatum est sibi communicabile et se extendit praecise ad deum et ad se et primum praedicatum ad omnia et quilibet praedicatum distans minus
Ab ultima specie paucioribus convenit sicut si capiatur species immediata primae conveniet praecise cum tribus et sic descendendo secundum hoc erit numerus praedicatorum / et retro?do semper habebunt finitis species quanto veniet versus finam praedicatum convenientissimum tantus habebunt plures species
Item si ens sit genus generalissimum habebit plures species quam aliquod praedicatarum feq?cuo 2m praedicatum pauciores
Unde sciendum est quod istud ad multa confert quia primo confert ordinem et iudicat specierum universi quoniam secundum habituationem praedictarum et habitudo rerum
2o confert ad cognoscendo materiam de specierum perfectione / quia ex quo indicat ordinem summe confert / et forte eadem est proportio Sed quanto res habet p?ra praedicata tanto est perfectior
3o confert ad sciendum nomina dei quia quodlibet istorum convenit deo / et isto modo habuerunt notitiam philosophi de deo
4o valet ad intellectum materiae ydearum tam secundum theologos quam platonicos / quia secundum hoc ponuntur ydeae factivae in deo vel secundum ymaginationem platonicam ymaginatus est quod deus secundum istas diversas rationes sint quidditates rerum
Item valet ad intelligendum materiam de formalitatibus rerum quia secundum hoc ponuntur distinctiones formales in deo / nam doctores ponunt quod esse est eiusdem rationis in quolibet / 2o quod vivere sit distinctum a parte rei ab esse et abstracte sumptum et eiusdem rationis / concurrunt tamen ydemptitate Et sic secundum ordinem praedicatarum est distinctio ex parte rei vel natura sui licet non sit summa quia maior est qua differenter essentialiter Et licet esse ens et vita sicut idem concederetur tamen quod addito quod distinguerentur formaliter et etiam quantum ad habendum demonstrationes inmediata
Quartus modus: primus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
Inter quantum ad propositum spectat ymaginandum est quod secundum ista praedicata perfectionem dicentia a quolibet illorum abstrahitur conceptus singularis proportionalis aliud huiusmodi praedicatum a quo abstrahitur sicut ens est praedicatum communissimum ita intellectus potest abstrahere conceptum singularem a conceptu entis et sic significabit rem secundum rationem secundum quam est ut eius non ab alio Et si poneretur distinctio formalis tunc est prima distinctio formalis
Et guillemus parisiensis dicit quod esse est conceptus mere singularis unde esse aliquando significat proprie creaturarum et improprie attribuitur deo Sed tunc dicunt aliqui quod deus est super ens videlicet beatus dyonsius et ita de aliis Tamen a notitia potest esse econversus et tunc realiter sunt singularia et ita dicit guillelmus parisiensis quod esse est proprium nomen dei et allegat illud scripturae dictum "Ego sum qui sum" et sic aliquando hoc esse significat principaliter deum esse et sic esset terminus singularis Aliquando econverso et sic esset terminus communis et si sit communis poterit fieri abstractio respectu huius et ita diceretur de quolibet alio Ita quod primo sumendo pro deo esset termini singulares supponendo primo quod creatura essent termini communes possent tamen abstrahi sic quod essent singulares
Et sic esset ordo praedicatorum in deo secundum hoc scilicet primo ens 2o vivens et perfectius repraesentat deum quam prius et 3us esset intelligens etc Et iste et primus modo abstrahendi conceptus proprios dei et in isto ordine est processus in infinitum sicut in communibus et dato ultimo praedicato correspondente ultimae intelligentiae illud esset ultimum et daretur ulterius absolute scilicet respectu deitatis includens omnes alios et esset species specialissima infinite distans argueretur generalissimo Sed utrum a nobis posset abstrahi potest dici quod non
Quintus modus: secundus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
2us modus esset combinando plures conceptus simul sicut esse vivere intelligere ex multis potest elici conceptus et erit perfectiori quanto a pluribus denominationibus elicietur et quia potentia nostra est limitata ideo dare multitudo perfectionum ex quibus eliceretur maximus qui posset a nobis haberi secundum hoc
Sextus modus: tertius modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
3us est datis notitiis complexis vel incomplexis combinatis ex ipsis potest elici simplex et singularis conceptus dei Et licet quaelibet notitia non per se sufficeret ad causandum notitiam dei actualem tamen tota congeries plurium habet talem habitudinem quod tenet locum speciei sufficienter repraesentative dei unde alias dixi quod quaelibet notitia simplex quantum est de se sufficienter gereret notitiam dei si potentia esset perfecta / et forte quod simplex notitia sufficeret in angelo
Conclusio
Et sic habetur quod deus tripliciter est cognoscibilis cognoscibilibus non propriis sibi et 3 per notitias simplices adaequate et absolute ipsum significantes / Unde advertendum est quod huiusmodi abstractio non esset possibilis nisi iuvante fide Ideo fidem est luminis naturalis in talibus iuvativa / et ideo credendum est quod non haberi possit talis abstractio sine fide et qualiter iuvet prius dictum est
Responsio ad instantias
Alius tamen sunt instantiae contradicta nam si sic esset sicut dictum est sequeretur quod non possent reperiri diffinitiones nec demonstrationes specierum sic arguere ge?mo distantium
Etiam dato quod per operationem intellectus posset abstrahere conceptum supponentem absolute pro tali specie et pro differentia talis conceptus cum contractione formae
Etiam potest fieri saltus descendendo ab universalibus ad singularia quia inter hominem et brutum sunt aliquae convenientiae ratione quarum possent sumi aliqua praedicata et aliquae species et sic potest fieri saltus in viam doctrinae Et dier ita in proposito nostro
4o licet intellionm in talibus denominationibus procederetur tamen bene deveniretur per divisiones sicut quolibet ens est corruptibile vel incorruptibile et sic dividendo li corruptibile non est processus in infinitum per modum divisionis
deinde contra unum quod dictum est quod quaelibet creatura ad repraesentando emanationes ad intra concurrit obiective ita quod primo producatur species intelligibilis obiectum et species consequenter amorem Ex quo sequitur quod esset processus in infinitum sicut una res careret speciem et illa species aliam speciem Unde advertendum quod alkindus ponit quod quaelibet res habet radios et secundum hoc concederet processum in infinitum ymmo lumen diffusum causat aliud lumen et sic consquenter usque ad non gradum et haec non esset prius inconveniens quam unum lumen causaret aliud et aliud aliud.
Aliter diceretur quod non est processus in infinitum et tamen cum haec salvatur quod quaelibet res concurrit obiective ad intellectum datum / quia quaelibet res communicat se ad percipiendum et notitia communicat se et est deo obiectum et notitia / et sic inquantum est obiectum tenet vicem patris et inquantum notitia vicem filli et ita de amore / Et quod notitia sit notitia sui videtur verum et de notitiam beatifica non reputatur dubium / et de creata diceretur quod quaelibet notitia esset sui notitia sed intellectus non faciliter immutatur per eam respectu sui Et dicit de rippa quod notitia est prius notitia obiecti deinde pro conversionem intellectus ad se est notitia sui et sic concipitur a nobis quolibet in statu innocentiae faciliter cognoscimus tamen quantum est de natura est carere notitia sui sine nova causatione alterius notitiae et hoc de primo articulo quaestionis motae
On this page
Sex modis possumus habere conceptum de Deo
Reditio ad materiam de ordine praedicatorum essentialium
Quartus modus: primus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
Quintus modus: secundus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
Sextus modus: tertius modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei