Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 27, de Notitia
Utrum Deus et creatura possint univoce per aliquem terminum significari?
Consequenter videndum est de 3o articulo videlicet in quo genere praedicamento istae terminus deus reponatur utrum deus et icreatura possint univocari
unde doctores non movent istam materiam sed ad tractandum aliqua logicalia materiae competentia ad magnitudinem divinam essentiam et excellentiam
unde tradunt doctores quod tanta est divina essentia et excessus dei super creaturas quod non potest singulari univoce cum creatura nec in eadem praedicamento reponi et ad hoc multum confert ymaginatio aristotelis de accidente et substantia unde ymaginatur quod accidens ratione suae dependentiae et effectum intrinsecae perfectionis non est proprie ens sed in existens ita quod substantia est sibi subsistere solum ita proportionaliter est ymaginandum de creatura respectu dei quod deus est subsistere creaturae quia ab ipso dependent
Opinio Guillelmi Parisiensis
et haec est oppinio guillemi parisiensis qui dicit quod esse convenit deo proprie et creaturae denominative et extrinsece et ponit quod deus habet unam causalitatem respectu creaturae quam non noverunt philosophi et illa est causatas qua ipse est magis intimus nobis quam nos ipsis nobis Et ideo ipse est quasi substantia creaturarum et conservat eas in esse se ipso / Et ex ista radice fundat inclinationem quam habet creaturam adesse et dicit quod talis inclinatio est tendentia creaturae in dei dilectionem / et illud esse est realiter deus ideo illud esse est res valde appetibilis
Tunc potest ymaginari quod non habeatur conceptus unicus creaturae et dei quia considerando habitudinem accidentis ad substantiam habemus quod li ens non dicitur proprie de accidente univoce et de substantia Ita creatura non habet proprie esse sed per modum accidentis se habet ad deum esse et habet maiorem dependentiam ad deum quam accidens ad subiectum quia representet absolute accidens esse sine subiecto et hoc respraesentaret creaturae et sic habitudo maior reperitur creaturae ad deum Et ergo si aristoteles negaverit univocationem accidentis et substantiae ita creaturae et dei
Sed philosophi non consideraverunt huiusmodi particulares habitudines ymmo creaturas posuerunt esse necesse esse ymmo accidentia scilicet lucem solis et ideo non viderunt ista particularia quae sunt nobis revelata qua propter si percepissent istam habitudinem dei ad creaturam non posuisset univocationem Ulterius videtur etiam quod non sit inter ista univocatio quoniam avicena ponit in sua metaphysica quod deus non est in aliquo genere et sic praehabita probatione ista videndum est qualiter doctores in hoc procedunt
Opinio Scoti
Et igitur primo quantum ad hoc doctor subtilis dicit quod aliquis potest haberi conceptus univocus de deo et creatura et talis esset extra genus 2o dicit quod nullum univocum est in praedicamento dicibile de deo et creatura
Et quantum est de primo ipse ponit quod conceptus erit non est entis quoniam talis de ratione sui est indiffernes ad finitum est infinitum et ideo ratio entis est communis deo et creaturae et non capit rationem pro conceptu nec pro obiecto et ideo difficile bene dare huius rationis intellectum
Sed tamen videtur mihi quod ipse rationem pro obiecto tali modo extenso unde loquendo formaliter eadem formalitas convenit deo et creaturae unde ymaginatur sic quod non est differentia non formaliter sed per modos intrinsecos
unde ymaginatur etiam alias habitudines scilicet quod ad positionem rei aliquid ydemptitate concurrens est et tale quid vocatur motus essendi Et sic creator respectu creaturae habet mo?di intrinsecum et tali non sumetur conceptus sed a forma 2o dicitur quod deus univoce potest significari cum creatura Illa autem quae in genere reponuntur sumuntur sub ente causante
Opinio Aureoli
Aureolus tamen tenet oppositum nam dicit quod non potest esse talis conceptus univocus de deo et creatura
cuius causa est quia defficit ratio obiectiva communis unde ymaginatur sic / capiamus igitur conceptum animalis nam talis habet conceptum conclusionem omnibus speciebus sive in divinis unde conceptus secundum se non terminatur immediate ad obiectum
2o ponit quod bene habetur conceptus confusus tamen non habet aliquam rationem obiectivam et haec videtur satis obscuram pro quo tamen est advertendum quod anima intellectiva multiplicem habet operationem et habet inter alia nobis nota sensitivas et sic de talibus unde ymaginatur quod ratio obiectiva nihil aliud est quam res ita habendi ad obiectum unde ratio obiectiva non distinguitur realiter ab obiecto ut patet intuenti Sed veniendo ergo ad propositum de deo non potest sic haberi de eo ratio limitata quia tales gradus non inveniuntur in deo quia non sunt gradus in ipso ponendi quia qualitercumque deus est immensissime est et hoc negabat scotus unde deus non habet vivere limitatum
Opinio Ioannis de Ripa
Sed pro intellectu dicendorum notandum est quod ipse doctor videtur innumere duplicem modum sive ordinem ipsarum essentalium
3us quod sicut habemus duplicem ordinem talium ita erit duplex ordo sive ratio a parte obiectali Ita quod in quolibet est aliud esse / et aliud sua vita licet sint idem Unde entitas est quaedam gradualis perfectio
Unde scias quod ratio entis in deo et ratio entis in creatura nullo modo unitur licet creaturae habeant omnes univocari sed in deo alterius est rationis quia totaliter immensa et infinita non sic autem in creaturis
Et de hoc praefatus doctor quattuor ponit rationes prima est ratio entis secundum quam denominatur deus est praecise et totaliter immensa sumitur et absolute patet / quia nihil est in ipso quin immense sibi correspondeat
2a conclusio omnis denominatio communis deo et creaturae habet in deo rationem intrinsecam et immensam formaliter
3a propositio secundum nullam rationem in esse entis deus potest convenire cum creatura formaliter apparet manifeste quoniam esse suum est immensissimum modo certum est quod esse creaturae non est tale ergo etc
4a propositio secundum rationem entis de deo et creatura habetur conceptus analogus saltem in quibusdam att subiectis attributionis et non univocus et in isto passu allegat beatum dyonsium et lynconiensem
Dum etiam magister guillelmus parisiensis quod creatura non est ens proprie / sed deus est ens proprie quoniam deus est ens transcendens modo creatura non sic Consequenter ponitur quod creaturae sunt significabiles sub esse entis et sic univocatio habet easdem species si?i correspondentes Eo quibus omnibus infertur quod si daretur supprema intelligentia creabilis suum esse est sub ultima proprie
Opinio Plaoul
quoniam revera ita difficilis est materia sicut de trinitate quoniam trinitas ex fide supponitur et eius lumen relucet tales autem formalitates non sic ex fide supponatur quare etc Sequitur distinctio cuius conclusio prima quod hoc nomen prima solet sumitur tripliciter uno modo suppositionaliter alio modo realiter et 3o modo accidentaliter vel ? ab?maii istam et partam