Text List

Lectio 28, de Notitia

Lectio 28, de Notitia

Utrum Deus reponatur in aliquo praedicamento vel in aliquo genere praedicamentorum

Consequenter de 4o articulo est videndum scilicet utrum deus in aliquo genere praedicamentorum reponatur vel utrum aliquod primum de deo et creatura univoce praedicetur

Et de hoc enim diverse sunt oppiniones nam gregorius okan et holcot tenent quod deus sit in praedicamento substantiae etiam in genere seu praedicamento relationis et passionis et ex consequenti reponeretur in multis pro quo est notandum quod genus est conceptus communis In dicit unus doctor quod est error dicere deum in aliquo genere suae praedicamento reponi

Contra Okam

Et arguitur sic deo non est unibilis ratione distantiae et modo essendi quia magis excedit substantiam quam substantia accidens sed non conceditur quod accidens sit ens proprie igitur creatura non potest habere esse cum deo et ultra non potest ergo etc

2o probatur quod conceptus dei non sit in aliquo genere praedicamentali / nam omnis conceptus specificus est aptus natus praedicari de pluribus modo si sic esset sequeretur maximum inconveniens quia contra fidem scilicet plures esse deos ergo etc

Item conceptus substantiae non plus sibi competit quam conceptus sapientiae prout sapientia reponitur in praedicamento quantiatis sed ipsa prout reponitur in ipso praedicamento non plus competit deo ut satis est nomen ergo etc

Alia opinio

Alia est oppinio quod illud genus est subtranscendente quod est praedicabile in quid de pluribus speciei differentibus quorum uni non repugnat per se quod sit compositio Et tamen illa non sunt genera proprie dicta nec reponuntur in aliquo praedicamento Unde angelo et animae non repugnet isto modo quinque essent compositio

Conclusio responsalis

Ex quo sequitur correlariae quod deo repugnat esse in genere praedicamentali simplicitate necessitate unitate et infinitate nam quodlibet istorum repraesentat actu primum et per consequens sibi repugnat pluralitas

Opinio Ioannes de Ripa

Alia est oppinio de rippa qui dicit quod deus non univocatur nec est in aliquo genere cuius causatur nam genus habet univoce praedicari de sua specie

2a conclusio creatura univocatur secundum praedicata perfectionalia transcendentia et haec univocatione perfecta quia sibi conveniunt et sunt eiusdeum rationis

Opinio aliorum doctorum

Alia opinio beati augustini quod realiter deus non est in aliquo genere nam ipse augustinus dicit omnia incorruptibilia et sanctus thomas de aquino et multi doctores antiqui et maxime gandavensis et multi etiam philosophi et ipsemet aristoteles nam dicit omnia incorruptibilia esse extra genus cuiusmodi sunt deus et intelligentiae unde gandavensis in quaestione 26 dicit deus non est res alicuius praedicamenti Sed ens in sui distinctione dividitur in ens creatum et non creatum modo certum est quod ens non est in aliquo genere ipsum autem est analogum Et hoc testantur aristotelis et porphirius / Et allegat ipse doctor beatum augustinum

Secundo etiam probatur nam genus habet suas species secundum esse materiae Unde ipse tenet quod esse et essentia distingueretur et ista via videtur satis difficilis

3o probatur deus non est accidens neque substantia igitur non est in aliquo genere primo quod non sit substantia patet quoniam diffinitio substantiae non sibi competit Unde idem videtur satis velle quod sit extra genus rerum Et dicit quod genera debent esse exemplata et accidentia 2a genera et alia tamquam artificaliter immeta prima ista tamquam 2aria Et allegat avicenam dicentem quod universitas habet principium non tamen sub aliquo conceptu et per hoc videtur innumere satis extra genus rerum esse

Responsio de Plaoul

Sed nihilominus pro concordia istorum aliqua sunt attendenda primo sciendum est quod praedicamenta fuerunt inventa facilitate doctrinae et artificialiter

Et sic varia potuerunt ordinari praedicamenti primo propter infinitatem rerum et propter infinitatem modorum concipiendi et ad distiutius cognoscendum conceptus inter se et rerum habitudines et sic tanta vel tot et non valde plura sunt valde bene posita

unde simplicius loquitur quod aliqui reduxerunt ad tria

Alii ad unum essentiale et aliud accidentale

Alii consideraverunt totam latitudinem rerum et posuerunt a parte rerum duo praedicamenta scilicet unum secundum substantiam et quantitatem

Alii ponunt tria quia ponunt quantitatem distinctam a re quanta

Alii vero plura scilicet x sicut scotus Isto no?to tenendo ultimam oppinionem tunc ens esset genus generalissimum

Unde pro antiquorum intellectu advertendum est quod licet moderni glosent eos de terminis non fuit sua intentio principalis

pro cuius evidentia et intellectu ponitur exemplum de anima nam licet anima nostra sit res individualis tamen hoc non obstante multas habet operationes sive naturas post infimam existere via namque prima operatio est appetere sic existere Et ista est generalis in omnibus deinde ascendendo diversas alias habet scilicet influere et hanc generaliter quaelibet forma videtur habere primo enim est in loco quia in corpore humano et sic ultra de aliis speciebus ascendendo habebit aliquam operationem correspondentem infime potentiae modo sic considerando anima nostra habebit aliquam ratione generis generalissimi obiective quod significatur sic ascendendo per terminos minus generales

Item istud potest reduci ad aliquam formarum substantialium ut per aliquam formam constituuntur in aliquo esse et secundum talem ordinem erit ordo terminorum Vel etiam possemus ponere secundum magistrum guillielmum parisiensem scilicet quod creatura est realiter suum esse

Alia est via ponere distinctionem inter esse essentiam

Alia est via sicut de rippa quae est vera compositio et realis concurrentium unitive et posset deduci sicut prima

Sed tamen inter omnes istas ipsa oppinio verior reputatur videlicet quod deus reponitur in aliquo praedicamento Et si dicatur quod tunc esset in praedicamento relationis

/ Respondetur quod non nisi transumptive sicut dicendo quod est bonus vel pater vel filius sed hoc est secundum analogiam quia est ens transcendens Et sic breviter patet quid dicendum de articulo illo In quo quaerebatur sub quo genere praedicamentorum deus reponatur

Conclusiones

Sequitur conclusio prima distinctionis lectionis quod ypostasis scilicet suppositum in divinis dicitur de 3bus personis Unde tempore certo dicit ieronimus quod non erat bonum dicere quod deus esset 3es ypostases propter haeresum scandalum Et ideo propositiones de materia trinitatis debet resolvi ad sensum clarum et non tende diffiniri

2a conclusio et 3a quasi conveniunt quod omne quod de deo dicitur dicitur secundum substantiam et non secundum accidens quare etc nova

PrevBack to TopNext