Lectio 29, de Notitia
Lectio 29, de Notitia
Utrum 'Deus esse' sit demonstrabile: praefatio
Consequenter nunc restat videre de 5o articulo in quo debemus videre utrum deum esse sit demonstrabile et hoc excludendo statu beatorum Ex quibus non est dubium quin ex ipsis in qua evidenti sequatur et concludi possit quod deus est licet sit primum principium et talis demonstratio non facit scire de novo quod deus sit Sed utrum possit acquirere aliquam notitiam scientificam quod deus est Circa hoc possent esse duo modi utrum beati possint concludere quod deus est et vi illius processus acquirere novam notitiam Et circa hoc possnet distingui quia vel talis processus esset ex notitiis in verbo vel in proprio genere iuta potentia per lumen gloriae et utroque modo potest dici probabiliter quod sic scilicet quod ex notitiis in verbo beati possint evidenter elicere et demonstrare notitiam scientificam quod deus est praeter notitiam beatificam quam habet nunc haec videtur repugnare quia licet beatitudo essentialis sit invariabilis et notitia beatifica in eis nec augeatur nec diminuantur quantum tamen ad accidentalem non est inconveniens hoc ponere et licet non ponam tamen sufficit illa de possibili
2o possunt ex notitiis in proprio et specialiter iuti lumen gloriae nec huiusmodi scientia in proprio genere et beatitudo sunt incompossibiles sicut nec visio claratur aenigmatica ut alias dixi ymmo causando demonstrationem pro evidenti notitia de praemissis et consequentia evidenti et demonstrata illatione quod huiusmodi praemissae sunt evidenter inferentes conclusionem sic deus se cognoscat se demonstrabilem non notitive vel discursive sibi ymmo potest concedi quod ipse est notitia formaliter demonstrativa quod ipse est deus quod cognoscit aequivalenter complexe affirmative et sic non videtur quin possit esse evidens notitia aequivalenter demonstrativa de ipso
et ergo non intelligitur quod statu beatorum / quia non esset dubium quin possent cari tam ex notitiis in verbo quam in proprie gnere iuvante lumine gloriae
Etiam de statu gce innocentiae non reputatur dubium et nedum theologicae ymmo et in puro lumine naturale quia utroque modo potuit fieri lumen naturale iuvare iuvabatur etiam ubi non concurrebat huiusmodi iuv?um
nam et hugo de sancto victore in libro de sacramentis de hoc complexo deus est ymmo et de illo deus est trinus et unus primus parens potuit habere notitiam deum essendi trinum et unum videlicet ex dei ymagine in ipso relucente
Utrum Deum esse sit demonstrabile in lumine naturali in statu naturae lapsae?
Conclusio prima
Conclusio Secunda
Probationes aliquorum doctorum
Probatio Scoti
Arguit tamen doctor subtilis in ista materia sic Aliquid est effectu nec a se nec ab alio igitur consequentia tenet / antecedens patet primo quod non a se / nam videmus res fieri et moveri
modo nulla res potest producere seipsam scilicet de non esse adesse a econtra quia hoc implicaret contradictionem quocumque modo prioritatis et hoc videtur velle beatus augustinus loquens de hoc in libro de trinitate sed quod non ab alio patet / quia non posset salvari quare plus modo quam ante vel ab isto quam ab alio
Aliter arguitur omne quod fit fit ab alio et non a se tunc sit illud b quod fiat ab a arguitur sic b fit ab a et ergo sic est effectibile vel ineffectibile si primum queritur aliquo si dicatur quod ab isto scilicet ab a tunc eadem ratione a c et sic tandem deveniemus quod non efficietur ab aliquo vel ab omnibus quodam est falsum si est ineffective tunc a nullo efficitur ut iam dictum est Ex quo infertur quod aliqua est causa efficiens et non effecta
Probatio de Ripa
2o supponit quod creatura tanto est perfectior quanto est inde spenden?or et hoc lumine iuto per fidem quia non lumine naturali
unde res tanto est perfectior requirit perfectionem maiorem unde dicit augustinus quod res continue producitur quoniam creatura non potest attingere gradum perfectionis quia tanto plus habet adhuc non provenit ad summum et tanto plus maiorem habet gradum tanto plus maiorem habet dependentiam
Et nota quod rabi moyses dicit deum esse in 3ci genere causae videlicet causae efficientis formalis et simul et ad hoc iuvat lumen fidei Arguitur tamen ex determinatione causarum ad terminatum effectum verbi gratia multitudinem infinitarum graduum potest deus producere et quando producit unum potest producere alium et haec indifferenter ergo oportet quod sit alia causa et istam rationem reputo probabiliorem